PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM



DE OFFICIO PSALMISTATUS

 

Psalmista, id est Cantor, potest sola jussione Presbyteri Officium suscipere cantandi, dicente sibi Presbytero:
Vide, ut quod ore cantas, corde credas, et quod corde credis, operibus comprobes.

Et si Episcopus Clericos ordinans haec faciat, bene facit.

 

Si Officium Psalmistatus collatum olim fuerit degredando, post degredationem a prima Tonsura, si velit, Pontifex dicit:
Quia quod ore cantasti, corde non credidisti, nec opere implevisti; ideo cantandi officium in Ecclesia Dei a te amovemus.

 


Introductio Index Generalis Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index