Quando Imperator venit ad aliquam urbem, vel oppidum insigne, Clerus urbis obviam venit
ei processionaliter, ut dictum est superius de receptione
Praelati, vel Legati; tamen extra portam aliquantulum magis remote, quam Praelato, et Legato fieri solet.
Imperator ex equo, vel (quod magis convenit) descendens in terra super tapete stratum genuflexus
osculatur ibidem crucem, et sub baldachino ducitur usque ad Ecclesiam. Processio
praecedit immediate Imperatorem, et is qui gladium Imperatoris praefert, equitat
immediate post
Praelatum processionis. Si vero Legatus Apostolicus Imperatorem reciperet, aut
cum eo urbem intraret, vel alias secum iret, vel equitaret; ille qui gladium
Imperatori
praefert, et alius crucem Legati portans, simul ire debent. Crux Legati, quia debetur
ei latria, erit a dextris, gladius Imperatoris a sinistris. Interim dum procedunt ad Ecclesiam, cantatur
Antiphona.
Ecce mit to Angelum meum, qui praeparabit viam tuam ante
faciem meam.
Et post Antiphonam praedictam cantantur Hymni, vel alia Cantica devota, prout magis
placebit. Cum imperator descendent, et intrat Ecclesiam, Praelatus
Ecclesiae, accepto aspersorio, aspergit eum, deinde alios in genere, et procedunt usque ad
altare majus, coram quo Imperator genuflectit super faldistorio ibidem sibi
parato. Praelatus vero Ecclesiae ascendit ad cornu Epistolae altaris ubi stans versus
ad orantem, detecto capite, dicit:
V. Deus, judicium tuum Regi da.
R. Et justitiam tuam filio Regis.
V. Salvum fac N. Imperatorem
nostrum.
R. Deus meus, sperantem in te.
V. Mitte ei, Domino, auxulium de sancto.
R. Et de Sion tuere eum.
V. Nihil proficiat inimicus in eo.
R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.
V. Fiat pax in virtute tua.
R. Et abundantia in turribus tuis.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R.
Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Deus, in cujus manu sunt corda Regum, inclina ad preces humilitatis nostrae aures
misericordiae tuae, et Imperatori nostro famulo tuo N. regimen tuae sapientiae appone, ut,
haustis de tuo fonte
consiliis, et tibi placeat, et super omnia regna praecellat.
Praetende, Domine, quaesumus, famulo tuo N. Imperatori nostro dexteram coelestis auxilii, ut te toto corde perquirat, et quae digne postulat, assequi mereatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Deinde si Praelatus sit Episcopus, vel major, stans ante altare benedicit solemniter populo dicens: Sit nomen Domini benedictum, etc.
Intellige, si non sit praesens Legatus, quia benedicet Legatus, si sit praesens ibi. Qua benedictione data, depositis sacris vestibus, associat Imperatorem usque ad ejus hospitium. Si autem Praelatus ipse non sit Episcopus, vel major, finitis Orationibus praedictis, depositis vestibus sacris, associat, ut supra.