Miles creari, et benedici potest quacumque die, loco et hora; sed si inter Missarum solemnia creandus est, Pontifex in eo habitu, in quo Missam celebravit, aut illi interfuit, in faldistorio ante medium altaris stans, vel sedens, prout convenit, finita Missa, id peragit. Si autem extra divina, in stola supra rochettum, vel si sit regularis, supra superpelliceum id faciat. Et primo ensem, quem aliquis coram eo genuflexus evaginatum tenet, stans, detecto capite, benedicit, si non sit benedictus, dicens:
V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit coelum et terram.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Exaudi, quaesumus, Domine, preces nostras, et hunc ensem, quo
hic famulus tuus circumcingi desiderat, majestatis tuae dextera dignare bene +
dicere, quatenus esse possit defensor Ecclesiarum, viduarum, orphanorum,
omniumque Deo servientium, contra saevitiam paganorum, atque haereticorum;
aliisque sibi insidiantibus sit terror, et formido. Per Christum Dominum
nostrum. R. Amen.
Oremus.
Bene + dic, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per
invocationem sancti nominis tui, et per adventum Jesu Christi Filii tui Domini
nostri, et per donum Sancti Spiritus Paracliti, hunc ensem, ut hic famulus tuus,
qui hodierna die eo tua pietate praecingitur, visibiles inimicos conculcet,
victoriaque per omnia potitus, semper maneat illaesus. Per Christum
Dominum nostrum. R. Amen.
Deinde dicit, stans ut prius:
Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium:
* et digitos meos
ad bellum.
Misericordia mea, et refugium meum: * susceptor meus, et liberator meus.
Protector meus, et in ipso speravi: * qui subdit populum meum sub me.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.
Amen.
V. Salvum fac servum tuum, Domine.
R. Deus meus, sperantem in te.
V. Esto ei, Domine, turris fortitudinis.
R. A facie inimici.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui cuncta solus
ordinas
et recte disponis, qui ad coërcendam malitiam reproborum, et tuendam justitiam, usum gladii in terris hominibus
tua salubri dispositione permisisti, et
militarem ordinem
ad populi proteetionem institui voluisti, quique per beatum Joannem militibus ad se
in deserto venientibus, ut neminem concuterent, sed propriis contenti essent stipendiis, dici
fecisti; clementiam tuam, suppliciter exoramus, ut sicut David puero tuo Goliam
superandi largitus es facultatem, et Judam Machabaeum de feritate gentium
nomen tuum non invocantium triumphare fecisti; ita et huic famulo tuo, qui noviter jugo
militiae colla supponit, pietate coelesti vires et audaciam ad fidei et justitiae defensionem
tribuas, et praestes ei fidei, spei, et
charitatis augmentum: et da tui timorem pariter et amorem, humilitatem,
perseverantiam, obedientiam, et patientiam bonam, et cuncta in eo recte disponas, ut neminem cum
gladio isto, vel alio, injuste laedat: et omnia cum
eo justa et recta defendat: et sicut ipse de minori gradu ad novum militiae
promovetur honorem, ita veterem hominem deponens cum actibus suis, novum induat hominem: ut te timeat et recte colat,
perfidorum consortia vitet, et
suam in proximum charitatem extendat, praeposito suo in omnibus recte obediat, et suum in cunctis juste officium
exsequatur. Per Christum Dominum
nostrum. R. Amen.
Tum ensem aqua benedicta aspergit.
Si autem ensis sit prius benedictus, omnia praedicta ornittuntur. Post haec Pontifex sedens, accepta mitra, ensem nudum novo Militi ante se genuflexo, in manum dexteram dicens:
Accipe gladium istum in nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti, et utaris eo ad defensionem tuam, ac sanctae Dei Ecclesiae, et ad confusionem inimicorum crucis Christi, ac fidei christianae; et quantum humana fragilitas permiserit, cum eo neminem injuste laedas: quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Deinde ensis in vaginam reponitur, et Pontifex cingit Militem novum ense, dicens:
Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime; et attende, quod Sancti non in gladio, sed per fidem vicerunt regna.
Ense igitur accinctus Miles novus surgit, et ensem de vagina educit, et evaginatum ter viriliter vibrat, et super brachium sinistrum tergit, et in vaginam reponit.
Tunc Pontifex dat novo Militi osculum pacis, dicens: Pax tecum.
Et iterum ensem evaginatum in dexteram accipiens, Militem novum ante se genuflexum cum ipso ense evaginato ter super scapulas leviter percutit, interim semel tantum dicens:
Esto miles pacificus, strenuus, fidelis, et Deo devotus.
Deinde reposito ense in vaginam, Pontifex manu dextera dat novo Militi leviter alapam, dicens:
Exciteris a somno malitiae, et vigila in fide Christi, et fama laudabili.
Et Milites adstantes imponunt novo Militi calcaria; et Pontifex sedens cum mitra, dicit Antiphonam:
Speciosus forma prae filiis hominum, accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.
Surgit Pontifex, et versus ad novum Militem stans, et detecto capite, dicit:
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, super famulum tuum, qui hoc eminenti
mucrone curcumcingi desiderat, gratiam tuae bene + dictionis
infunde, et eum dexterae tuae
virtute fretum, fac contra cuncta adversantia coelestibus amari praesidiis,
quo nullis in hoc saeculo tempestatibus bellorum turbetur. Per Christum Dominum
nostrum. R. Amen.
His dictis, novus Miles osculatur manum Pontificis; et depositis ense, et calcaribus, vadit in pace.