PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM



DE BENEDICTIONE ET CORONATIONE REGIS

 

Cum Rex est coronandus Episcopi regni ad civitatem, ubi coronatio fieri debet, convocantur.  Rex triduanum jejunium devote peragit per hebdomadam praecedentem, videlicet quarta, et sexta Feria, et Sabbato.  Dominica vero proxima sequenti coronatur, qua ipse Rex se ad communionem parat.  Ecclesia vero ipsa Metropolitana, sive Cathedralis, ubi solemnitas celebrabitur, paretur, et ornetur, quo melius fieri poterit.  Ad altare majus parantur ea, quae consueta sunt parari, Pontifice celebrante; et credentia juxta altare cum rebus opportunis.  Super altare ponitur gladius, corona, et sceptrum Regi danda, et oleum Catechumenorum, bombyx ad ligandum, et extergendum brachium Regis, et inter scapulas post unctionem, fascia ad ligandum bombycem in brachio.  Paratur in Ecclesia in loco competenti thalamus, sive suggestum pro Rege, in quo sit regalis sedes ornata, et thalamus ipse sit ornatus pannis sericeis, et aulaeis.  Sed advertendum est, quod altitudo thalami non sit major quam gradus supremus altaris.  Paratur etiam in loco convenienti tentorium, sive papilio, sub quo Rex vestes regales, pro regni consuetudine, quae ibidem pro eo parantur, suo tempore recipit.  Et si Regina etiam simul est coronanda, paratur pro ea alius thalamus, non longe a regio, sed illo aliquantulum humilior; et ita sunt situandi thalami, ut inde possint videri altare, et Pontifex celebrans.  Parantur etiam ante altare, hinc et inde, sedes, pro numero Episcoporum coronationi interessentium.

Die autem Dominica, qua Rex benedicendus, et coronandus est, omnes Episcopi conveniunt mane in Ecclesia, in qua hoc fieri debet; et Metropolitanus sive Pontifex, ad quem spectat, parat se solemniter cum ministris, Missam celebraturus, paramentis tempori convenientibus.  Episcopi vero induuntur supra rochettum (vel supra superpelliceum, si sint Religiosi) amictu, stola, pluviali albo, et mitra simplici.  Quibus omnibus paratis, Metropolitanus in faldistorio ante medium altaris posito sedet cum mitra, et Episcopi parati hinc et inde, super sedibus pro eis paratis, quasi in modum coronae sedentes, sibi assistunt.

Interim Rex, vestibus militaribus indutus, cum suis Praelatis domesticis non paratis, ac Baronibus, Nobilibus, et aliis venit ad Ecclesiam; et cum fuerit prope presbyterium, duo priores Episcopi ex paratis veniunt ei obviam, et cum mitris capita illi aliquantulum inclinantes, ipsum inter se medium, bireto deposito, usque ante Metropolitanum deducunt, cui Rex caput inclinans, humilem reverentiam exhibet, qua facta, prior Episcoporum deducentium stans, detecto capite, versus ad Metropolitanum, dicit intelligibili voce:
Reverendissime Pater, postulat sancta mater Ecclesia catholica, ut praesentem egregium militem ad dignitatem regiam sublevetis.

Interrogat Metropolitanus:
Scitis illum esse dignum, et utilem ad hanc dignitatem?

Ille respondet:
Et novimus, et credimus eum esse dignum, et utilem Ecclesiae Dei; et ad regimen hujus regni.

Metropolitanus dicit: Deo gratias.

Tunc sedet Rex medius inter duos Episcopos deducentes, congruenti spatio a Metropolitano, ita ut illi faciem vertat; ipsi etiam deducentes Episcopi, senior ad dexteram, alius ad sinistram Regis se collocant, ita ut et ipsi ad alterutrum facies vertant.  Quibus sic sedentibus, postquam aliquantulum quieverint, Metropolitanus, coronandum Regem admonet, dicens:

Cum hodie per manus nostras, optime Princeps, qui Christi Salvatoris nostri vice in hac re fungimur (quamvis indigni) sacram unctionem, et Regni insignia sis suscepturus; bene est, ut te prius de onere, ad quod destinaris, moneamus.   Regiam hodie suscipis dignitatem, et regendi fideles populos commissos curam sumis.  Praeclarum sane inter mortales locum, sed discriminis, laboris, atque anxietatis plenum.  Verum, si consideraveris, quod omnis potestas a Domino Deo est, per quem Reges regnant, et legum conditores justa decernunt; tu quoque de grege tibi commisso ipsi Deo rationem es redditurus.  Primum, pietatem servabis, Dominum Deum tuum tota mente ac puro corde coles; Christianum religionem ac fidem Catholicam, quam ab incunabulis professus es, ad finem usque inviolatam retinebis, eamque contra omnes adversantes pro viribus defendes.  Ecclesiarum Praelatis, ac reliquis Sacerdotibus condignam reverentiam exhibebis.  Ecclesiasticam libertatem non conculcabis.  Justitiam, sine qua nulla societas diu consistere potest, erga omnes inconcusse administrabis, bonis praemia, noxiis debitas poenas retribuendo.  Viduas, pupillos, pauperes, ac debiles ab omni oppressione defendes.  Omnibus te adeuntibus benignum, mansuetum, atque affabilem, pro regia tua dignitate te praebebis.  Et ita te geres, ut non ad tuam, sed totius populi utilitatem regnare praemiumque benefactorum tuorum, non in terris, sed in caelo exspectare videaris.  Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat Deus, in saecula saeculorum.  R. Amen.

Rex electus accedit ad Metropolitanum, et coram eo, detecto capite, genuflexus, facit hanc professionem, dicens:

Ego N. Deo annuente, futurus Rex N. profiteor, et promitto coram Deo et Angelis ejus deinceps legem, justitiam et pacem Ecclesiae Dei, populoque mihi subjecto pro posse et nosse, facere ac servare, salvo condigno misericordiae Dei respectu, sicut in consilio fidelium meorum melius potero invenire.  Pontificibus quoque Ecclesiarum Dei, condignum et canonicum honorem exhibere; atque ea, quae ab Imperatoribus, et Regibus Ecclesiis collata, et reddita sunt, inviolabiliter observare.  Abbatibus, Comitibus et Vasaliis meis congruum honorem, secundum consilium fidelium meorum praestare.

Deinde ambabus manibus tangit librum Evangeliorum, quem Metropolitanus ante se apertum tenet, dicens:
Sic me Deus adjuvet, et haec sancta Dei Evangelia.

Postea Rex electus Metropolitani manum reverenter osculatur.

His expeditis, illo genuflexo manente, Metropolitanus, deposita mitra, surgit et stans versus ad ipsum coronandum, dicit competenti voce sequentem Orationem, quam etiam dicunt omnes Pontifices parati, similiter sine mitris stantes; dicunt etiam omnia alia benedictionem et coronationem ipsam concernentia, voce submissa, Metropolitanum tamen in omnibus observantes, et imitantes.

Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, Creator omnium, Imperator Angelorum, Rex regum, et Dominus dominantium, qui Abraham fidelem servum tuum de hostibus triumphare fecisti, Moysi, et Josue populo tuo praelatis multiplicem victoriam tribuisti, humilemque David puerum tuum regni fastigio sublimasti, et Salomonem sapientiae pacisque ineffabili munere ditasti, respice, quaesumus, Domine, ad preces humilitatis nostrae, et super hunc famulum tuum N. quem supplici devotione in Regem elegimus, bene + dictionum tuarum dona multiplica, eumque dexterae tuae potentia semper, et ubique circumda; quatenus praedicti Abrahae fidelitate firmatus, Moysi mansuetudine fretus, Josue fortitudine munitus, David humilitate exaltatus, Salomonis sapientia decoratus, tibi in omnibus complaceat, et per tramitem justitiae inoffenso gressu semper incedat; tuae quoque protectionis galea munitus, et scuto insuperabili jugiter protectus, armisque coelestibus circumdatus, optabilis de hostibus sanctae crucis Christi victoriae triumphum feliciter capiat, terroremque suae potentiae illis inferat, et pacem tibi militantibus laetanter reportet.  Per Christum Dominum nostrum, qui virtute sanctae crucis tartara destruxit, regnoque diaboli superato, ad coelos victor ascendit, in quo potestas omnis, regnique consistit victoria, qui est gloria humilium, et vita salusque populorum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Post haec Metropolitanus cum mitra procumbit supra faldistorium, Rex vero ad ejus sinistram in terram se prosternit, aliis Praelatis paratis ante sedes suas similiter procumbentibus.  Tunc cantores incipiunt, et prosequuntur Litanias, choro respondente.

LITANIAS

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de coelis Deus, miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei Genitrix, ora pro nobis.
Sancta Virgo virginum, ora pro nobis.
Sancte Michael, ora pro nobis.
Sancte Gabriel, ora pro nobis.
Sancte Raphael, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli, et Archangeli, orate pro nobis.
Omnes sancti beatorum Spirituum ordines, orate pro nobis.
Sancte Joannes Baptista, ora pro nobis.
Sancte Joseph, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriarchae, et Prophetae, orate pro nobis.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.
Sancte Andrea, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Joannes, ora pro nobis.
Sancte Thoma, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Philippe, ora pro nobis.
Sancte Bartholomaee, ora pro nobis.
Sancte Matthaee, ora pro nobis.
Sancte Simon, ora pro nobis.
Sancte Thadaee, ora pro nobis.
Sancte Mathia, ora pro nobis.
Sancte Barnaba, ora pro nobis.
Sancte Luca, ora pro nobis.
Sancte Marce, ora pro nobis.
Omnes sancti Apostoli, et Evangelistae, orate pro nobis.
Omnes sancti Discipuli Domini, orate pro nobis.
Omnes sancti Innocentes, orate pro nobis.
Sancte Stephane, ora pro nobis.
Sancte Laurenti, ora pro nobis.
Sancte Vincenti, ora pro nobis.
Sancte Fabiane et Sebastiane, ora pro nobis.
Sancte Joannes et Paule, ora pro nobis.
Sancte Cosma et Damiane, ora pro nobis.
Sancte Gervasi et Protasi, ora pro nobis.
Omnes sancti Martyres, orate pro nobis.
Sancte Silvester, ora pro nobis.
Sancte Gregori, ora pro nobis.
Sancte Ambrosi, ora pro nobis.
Sancte Augustine, ora pro nobis.
Sancte Hieronyme, ora pro nobis.
Sancte Martine, ora pro nobis.
Sancte Nicolae, ora pro nobis.
Omnes sancti Pontifices, et Confessores, orate pro nobis.
Omnes sancti Doctores, orate pro nobis.
Sancte Antoni, ora pro nobis.
Sancte Benedicte, ora pro nobis.
Sancte Bernarde, ora pro nobis.
Sancte Dominice, ora pro nobis.
Sancte Francisce, ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdotes, et Levitae, orate pro nobis.
Omnes sancti Monachi, et Eremitae, orate pro nobis.
Sancta Maria Magdalena, ora pro nobis.
Sancta Agatha, ora pro nobis.
Sancta Lucia, ora pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Caecilia, ora pro nobis.
Sancta Catharina, ora pro nobis.
Sancta Anastasia, ora pro nobis.
Omnes sanctae Virgines et Viduae, orate pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctae Dei, intercedite pro nobis.
Propitius esto, parce nobis, Domine.
Propitius esto, exaudi nos, Domine.
Ab omni malo, libera nos, Domine.
Ab omni peccato, libera nos, Domine.
Ab ira tua, libera nos, Domine.
A subitanea et improvisa morte, libera nos, Domine.
Ab insidiis diaboli, libera nos, Domine.
Ab ira, et odio, et omni mala voluntate, libera nos, Domine.
A spiritu fornicationis, libera nos, Domine.
A fulgure et tempestate, libera nos, Domine.
A flagello terraemotus, libera nos, Domine.
A peste, fame, et bello, libera nos, Domine.
A morte perpetua, libera nos, Domine.
Per mysterium sanctae incarnationis tuae, libera nos, Domine.
Per adventum tuum, libera nos, Domine.
Per nativitatem tuam, libera nos, Domine.
Per baptismum, et sanctum jejunium tuum, libera nos, Domine.
Per crucem, et passionem tuam, libera nos, Domine.
Per mortem, et sepulturam tuam, libera nos, Domine.
Per sanctam resurrectionem tuam, libera nos, Domine.
Per admirabilem ascensionem tuam, libera nos, Domine.
Per adventum Spiritus Sancti paracliti, libera nos, Domine.
In die judicii, libera nos, Domine.
Peccatores, te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas, te rogamus, audi nos.
Ut nobis indulgeas, te rogamus, audi nos.
Ut ad veram poenitentiam nos perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Domnum apostolicum, et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Regibus, et Principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris, te rogamus, audi nos.
Ut omnes errantes ad unitatem Ecclesiae revocare, et infideles universos ad Evangelii lumen perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut mentes nostras ad coelestia desideria erigas, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, te rogamus, audi nos.
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum et benefactorum nostrorum ab aeterna damnatione eripias, te rogamus, audi nos.
Ut fructus terrae dare, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris, te rogamus, audi nos.

Metropolitanus surgit, et accepto baculo Pastorali in sinistram manum, super electum Regem prostratum dicit:
Ut hunc electum in Regem coronandum bene + dicere digneris.  R. Te rogamus, audi nos.

Secundo dicit:
Ut hunc electum in Regem coronandum bene + dicere, et conse + crare digneris.  R. Te rogamus, audi nos.

Producendo semper super eum signum crucis.  Idem dicunt, et faciunt Episcopi parati, genuflexi tamen permanentes.  Quo dicto, Metropolitanus redit ad accubitum, cantoribus resumentibus et perficientibus Litanias.

Ut nos exaudire digneris, te rogamus, audi nos.
Fili Dei, te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.

Quibus finitis, Metropolitanus, deposita mitra surgit, illo prostrato, atque Episcopis, deposita mitra, genuflexis manentibus, versus ad coronandum, dicit:
Pater noster.
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. Salvum fac servum tuum, Domine.
R. Deus meus sperantem in te.
V. Esto ei, Domine, turris fortitudinis.
R. A fade inimici.
V. Nihil proficiat inimicus in eo.
R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Praetende, Domine, hunc famulo tuo dexteram coelestis auxilii; ut te toto corde perquirat, et quae digne postulat, consequi mereatur.

Actiones nostras, quaesumus, Domine, aspirando praeveni, et adjuvando prosequere; ut cuncta nostra oratio et operatio a te semper incipiat, et per te coepta finiatur.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Post haec Metropolitanus sedet, accipit mitram, et electus Rex coram eo genuflectit; et circumstantibus Praelatis, paratis cum suis mitris, in modum coronae, Metropolitanus intingit pollicem dexterae manus in oleum Catechumenorum, et inungit in modum crucis illius brachium dexterum, inter juncturam manus, et juncturam cubiti, atque inter scapulas, dicens hanc orationem:

Deus, Dei Filius, Jesus Christus Dominus noster, qui a Patre oleo exsultationis unctus est prae participibus suis, ipse per praesentem sanctae unctionis infusionem, Spiritus Paracliti super caput tuum bene + dictionem infundat, eamdemque usque ad interiora cordis tui penetrare faciat; quatenus hoc visibili et tractabili oleo, dona invisibilia percipere, et temporali regno justis moderationibus peracto, aeternaliter cum eo regnare merearis, qui solus sine peccato Rex regum vivit, et gloriatur cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, qui Hazael super Syriam, et Jehu super Israel per Eliam, David quoque et Saulem per Samuelem prophetam in Reges inungi fecisti, tribue, quaesumus, manibus nostris opem tuae benedictionis, et huic famulo tuo N. quem hodie licet indigni, in Regem sacra unctione delinimus, dignam delibutionis hujus efficaciam et virtutem concede: constitue, Domine, principatum super humerum ejus, ut sit fortis, justus, fidelis, providus, et indefessus regni hujus, et populi tui gubernator, infidelium expugnator, justitiae cultor, meritorum et demeritorum remunerator, Ecclesiae tuae sanctae, et fidei christianae defensor, ad decus, et laudem tui nominis gloriosi.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorumR. Amen.

Quo facto, Metropolitanus mica panis abstergit pollicem, et lavat manus, surgit cum mitra, descendit ante altare, ubi deposita mitra stans cum suis ministris, facit Confessionem, Rex vero electus ad partem se retrahit, et genuflexus cum suis Praelatis domesticis idem facit.  Similiter et Episcopi, parati sine mitris stantes, bini et bini, Confessionem dicunt.  Finita Confessione, Metropolitanus ascendit ad altare, et procedit in Missa more solito usque ad Alleluia sive ultimum Versum Tractus, vel Sequentiae exclusive, Praelatis paratis juxta suas sedes stantibus, vel sedentibus, prout tempus requirit.  Interim schola inchoat Introitum, et prosequitur in Missa; et Rex a suis ducitur in sacristiam, vel sub papilione ad hoc parato, ubi inter scapulas, et brachium inunctum bombyce bene abstergitur, et induitur regalibus indumentis, ex more regni.  Paratus itaque Rex, et ornatus, procedit cum suis Praelatis, Baronibus, et aliis ad eminentem et ornatum thalamum, in Ecclesia sibi praeparatum, et ibi super aliquo faldistorio ornato, genuflexus incumbens, audit Missam, quam Praelati sui non parati circumstantes etiam genuflexi legunt usque ad Alleluia sive ultimum Versum Tractus, vel Sequentiae exclusive.  Missa dicitur de die, et cum Oratione diei dicitur pro ipso electo Rege, sub uno Per Dominum, haec Oratio:

Quaesumus, omnipotens Deus, ut famulus tuus N. Rex noster, qui tua miseratione suscepit regni gubernacula, virtutum etiam omnium percipiat incrementa, quibus decenter ornatus, et vitiorum monstra devitare, et ad te, qui via, veritas et vita es, gratiosus valeat pervenire.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Graduali cantato, Metropolitanus sedet ante altare cum mitra in faldistorio, et Rex a suis associatus medius inter priores Praelatos paratos ad Metropolitanum reducitur; cui facta reverentia, ut prius, genuflectit coram eo.  Tunc Metropolitanus accipit gladium, quem unus ministrorum sibi porrigit de altari, et illum evaginatum tradit in manus Regis, dicens:

Accipe gladium de altari sumptum per nostras manus, licet indignas, vice tamen, et auctoritate sanctorum Apostolorum consecratas, tibi regaliter concessum, nostraeque bene + dictionis officio in defensionem sanctae Dei Ecclesiae divinitus ordinatum: et memor esto ejus, de quo Psalmista prophetavit, dicens: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime: ut in hoc per eumdem vim aequitatis exerceas, molem iniquitatis potenter destruas, et sanctam Dei Ecclesiam, ejusque fideles propugnes, ac protegas; nec minus sub fide falsos, quam christiani nominis hostes exsecreris, ac dispergas: viduas, et pupillos clementer adjuves ac defendas; desolata restaures, restaurata conserves: ulciscaris injusta, confirmes bene disposita; quatenus haec agendo, virtutum triumpho gloriosus, justitiaeque cultor egregius, cum mundi Salvatore sine fine regnare merearis.  Qui cum Deo Patre, et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

His expeditis, ensis a ministris in vaginam reponitur et Metropolitanus accingit ense Regem, dicens:
Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime; et attende, quod Sancti non in gladio, sed per fidem vicerunt regna.

Et mox Rex accinctus surgit, et eximit ensem de vagina, illumque viriliter vibrat; deinde super brachium sinistrum tergit, et in vaginam reponit; ac iterum coram Metropolitano genuflectit.  Tunc ei corona imponitur, quam omnes Praelati parati, qui adsunt, de altari per Metropolitanum sumptam manibus tenent, ipso Metropolitano illam regente, capiti illius imponente, ac dicente:

Accipe coronam regni, quae, licet ab indignis, Episcoporum tamen manibus capiti tuo imponitur.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti, quam sanctitatis gloriam, et honorem, et opus fortitudinis, significare intelligas, et per hanc te participem ministerii nostri non ignores.  Ita ut sicut nos in interioribus pastores, rectoresque animarum intelligimur, ita et tu in exterioribus versus Dei cultor, strenuusque contra omnes adversitates Ecclesiae Christi defensor assistas, regnique tibi a Deo dati, et per officium nostrae benedictionis in vice Apostolorum, omniumque Sanctorum, regimini tuo commissi utilis exsecutor, proficuusque regnator semper appareas; ut inter gloriosos athletas, virtutum gemmis ornatus, et praemio sempiternae felicitatis coronatus cum Redemptore, ac Salvatore nostro Jesu Christo, cujus nomen, vicemque gestare crederis, sine fine glorieris.  Qui vivit, et imperat Deus cum Patre, et Spiritu Sancto in saecula saeculorum.  R. Amen.

Postea Metropolitanus dat ei adhuc genuflexo sceptrum, dicens:

Accipe virgam virtutis, ac veritatis, qua intelligas te obnoxium mulcere pios, terrere reprobos, errantes viam docere, lapsis manum porrigere, disperdere superbos, et revelare humiles; et aperiat tibi ostium Jesus Christus Dominus noster, qui de semetipso ait: Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur; qui est clavis David, et sceptrum domus Israel, qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit.  Sitque tibi ductor, qui educit vinctum de domo carceris, sedentem in tenebris, et umbra mortis: et in omnibus sequi merearis eum, de quo David propheta cecinit: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi: virga directionis, virga regni tui, et imitando ipsum, diligas justitiam, et odio habeas iniquitatem, quia propterea unxit te Deus, Deus tuus, et exemplum illius, quem ante saecula unxerat oleo exsultationis, prae participibus suis, Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Tunc Regi surgenti discingitur ensis, et in vagina datur alicui, qui eum ante Regem immediate portat.  Et Metropolitanus cum aliis Praelatis paratis deducit Regem, sceptrum in manu, et coronam in capite ferentem, medium inter se a dextris, et digniorem Praelatum paratum a sinistris Regis incendentem, ad solium supra thalamum, et adjuvante eum digniore Praelato praedicto, inthronizat Regem in solio, dicens:

Sta,et retine amodo locum tibi a Deo delegatum, per auctoritatem omnipotentis Dei, et per praesentem traditionem nostram, omnium scilicet Episcoporum, ceterorumque Dei servorum; et quanto clerum sacris altaribus propinquiorem perspicis, tanto ei potiorem in locis congruis honorem impendere memineris; quatenus mediator Dei et hominum, te mediatorem cleri et plebis permanere faciat.

Deinde Metropolitanus, deposita mitra, stans versus ad altare inchoat, schola prosequente, Hymnum:

Te Deum laudamus.
Te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem * omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli, * tibi coeli et universae potestates.
Tibi Cherubim et Seraphim * incessabili voce proclamant:
Sanctus,
Sanctus,
Sanctus * Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra * majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus * Apostolorum chorus,
Te Prophetarum * laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus * laudat exercitus.
Te per orbem terrarum * sancta confitetur Ecclesia.
Patrem * immensae majestatis.
Venerandum tuum verum * et unicum Filium.
Sanctum quoque * paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriae * Christe.
Tu Patris * sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem, * non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo, * aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes * in gloria Patris.
Judex crederis * esse venturus.
Te ergo, quaesumus, tuis famulis subveni, * quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum Sanctis tuis * in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, * et benedic haereditati tuae.
Et rege eos, * et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies * benedicimus te.
Et laudamus nomen tuum in saeculum, * et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto * sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, * miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos; * quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi; * non confundar in aeternum.

Qui totus dicitur.  Quo incepto, Metropolitanus accedit ad dexteram Regis, ibi continuo manens usque ad finem Hymni; et eo finito, Metropolitanus stans ut prius ad dexteram Regis, sine mitra, dicit super illum:
V.
Firmetur manus tua, et exaltetun dextera tua.
R. Justitia, et judicium praeparatio sedis tuae.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Deus, qui victrices Moysi manus in oratione firmasti, qui quamvis aetate languesceret, infatigabili sanctitate pugnabat: ut dum Amalech iniquus vincitur, dum profanus nationum populus subjugatur, exterminatis alienigenis, hereditati tuae possessio copiosa serviret, opus manuum tuarum pia nostrae orationis exauditione confirma; habemus et nos apud te, sancte Pater, Dominum salvatorem, qui pro nobis manus suas extendit in cruce, per quem etiam precamur, Altissime, ut tua potentia suffragante, universorum hostium frangatur impietas, populusque tuus, cessante formidine, te solum timere condiscat.  Per eumdem Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Oremus.
Deus, inenarrabilis auctor mundi, conditor generis humani, confirmator regni, qui ex utero fidelis amici tui Patriarchae nostri Abrahae praeelegisti Regem saeculis profuturum, tu praesentem insignem Regem hunc cum exercitu suo, per intercessionem beatae Mariae semper Virginis, et omnium Sanctorum, uberi bene + dictione locupleta; et in solium regni firma stabilitate connecte: visita eum, sicut visitasti Moysen in rubo, Josue in praelio, Gedeonem in agro, Samuelem in templo, et illa eum siderea bene + dictione, ac sapientiae tuae rore perfunde, quam beatus David in psalterio et Salomon filius ejus, te remunerante, percepit de coelo.  Sis ei contra acies inimicorum lorica, in adversis galea, in prosperis sapientia, in protectione clypeus sempiternus.  Et praesta, ut gentes illi teneant fidem, proceres sui habeant pacem, diligant charitatem, abstineant se a cupiditate, loquantur justitiam, custodiant veritatem, et ita populus iste sub ejus imperio pullulet, coalitus benedictione aeternitatis, ut semper tripudiantes maneant in pace, ac victores.  Quod ipse praestare dignetur, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Quibus finitis, Metropolitanus cum Praelatis paratis redit ad sedem suam vel faldistorium, prope altare, et (nisi sit coronanda Regina) dicitur Alleluia, sive ultimus Versus Tractus, vel Sequentiae, Evangelium, et alia usque ad Offertorium inclusive.  Quo dicto, Metropolitanus residet in faldistorio suo ante medium altaris cum mitra, et Rex a suis Praelatis et Baronibus associatus venit ante Metropolitanum, coram quo genuflexus, detecto capite, offert ei aurum, quantum sibi placet, et manum Metropolitani recipientis osculatur.

Deinde ad solium suum revertitur.  Metropolitanus lavat manus, surgensque accedit ad altare, et prosequitur Missam usque ad Communionem.

Cum Secreta diei, dicitur Secreta pro Rege, sub una conclusione Per eumdem Dominun nostrum.

Secreta.

Munera, Domine, quaesumus, oblata sanctifica, ut et nobis Unigeniti tui Corpus et Sanguis fiant; et Regi nostro ad obtinendam animae corporisque salutem, et ad peragendum injunctum officium, te largiente, usquequaque proficiant.  Per eumdem Dominun nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Pax datur Regi per primum ex Praelatis paratis, cum instrumento ad hoc ordinato.  Postquam Metropolitanus se de Corpore et Sanguine, quem totum sumere debet, communicaverit, Rex, detecto capite de thalamo suo accedit ad altare, coram quo, in supremo gradu, genuflectit, et Metropolitanus conversus ad Regem, ipsum communicat.  Rex, priusquam communionem sumat, osculatur manum dexteram Metropolitani, et sumpta communione, ex calice de manu Metropolitani se purificat, et purificatus ad thalamum suum revertitur.  Metropolitanus vero ablutionem sumit, et accepta mitra, lavat manus, et perficit Missam.

Cum Postcommunio diei, dicitur Postcommunio pro Rege, sub una conclusione Per Dominum.

Postcommunio.

Haec, Domine, oblatio salutaris, famulum tuum N. Regem nostrum ab omnibus tueatur adversis; quatenus et ecclesiasticae pacis obtineat tranquillitatem, et post hujus temporis decursum ad aeternam perveniat haereditatem.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

In fine Metropolitanus dat benedictionem solemnem, ut supra; qua data, singuli ad sua revertuntur.

 


Introductio Index Generalis Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index