PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM


DE ECCLESIA DEDICATIONE SEU CONSECRATIONE SI PLURA ALTARIA SIMUL CONSECRENTUR

 

Ecclesiarum consecratio quamvis omni die de jure fieri possit, decentius tamen in Dominicis diebus, vel Sanctorum solemnitatibus fit.

Quando autem Ecclesia fuerit dedicanda, debet Archidiaconus praenuntiare clero, et populo, quibus est Ecclesia consecranda; ut priusquam consecretur, jejunent.  Nam Pontifex consecrans, et qui petunt sibi Ecclesiam consecrari, praecedenti die jejunare debent.

Sane sero ante diem dedicationis, Pontifex parat Reliquias in altaribus consecrandis includendas, ponens eas pro unoquoque altari in decenti et mundo vasculo, cum tribus granis thuris; ponit etiam in eis chartulam de pergamento, scriptam sub hac forma:

MDCCCC etc....  die N. mensis N. Ego N. Episcopus N. consecravi Ecclesiam, et altare hoc, in honorem sancti N. et Reliquias sanctorum Martyrum N. et N. in eo inclusi, et singulis Christi fidelibus, hodie unum annum, et in die anniversario consecrationis hujusmodi ipsam visitantibus quadraginta dies de vera indulgentia, in forma Ecclesiae consueta concessi.

Sigillans ipsa vascula diligenter, et illa in honesto et mundo loco, vel sub tentorio ante fores Ecclesiae consecrandae parato ponens, et super ornatum feretrum decenter collocans, cum duobus candelabris, et luminaribus ardentibus.

Celebrandaeque sunt vigiliae ante Reliquias ipsas, et canendi Nocturni, et Matutinae Laudes, in honorem Sanctorum, quorum Reliquiae sunt recondendae; imagines vero, cruces et alia ipsa nocte remaneant in Ecclesia consecranda.

Parantur etiam in Ecclesia, quae ad dedicationem ipsius Ecclesiae et altarium sunt necessaria, videlicet sanctum Chrisma in vasculo, et ampulla; Oleum sanctum Catechumenorum, etiam in vasculo, et ampulla; duae librae thuris, cujus medietas sit in granis; thuribulum cum navicula, et cochleari; vas cum prunis ardentibus; vas cum cineribus, pro quantitate Ecclesiae; vas cum sale; vas vini; aspersorium factum de herba hyssopi; mantilia ex tela grossa, ad extergendas mensas altarium, quoties expedierit; coopertura linea cerata, ad mensuram altaris, pro quolibet altari consecrando; quinque cruces parvae etiam pro quolibet altari consecrando, factae de candelis cerae subtilibus; aliquae spatulae ligneae parvae, ad abradendum de altaribus combustiones candelarum, et thuris; vas in quo ipsae rasurae deponantur; calx, arena, sive tegula trita ad faciendum caementum, pro liniendis sepulcris Reliquiarum, et junctura mensae uniuscujusque altaris cum stipite; caementarius qui hoc agat; duo intortitia accensa, quae semper praecedant Pontificem, quocumque ierit; vasa cum aqua, ad abluendas manus Pontificis; et medulla panis, ac mantilia, pro extergendis manibus; duae librae bombycis, pro extergendis crucibus unctis, quae fiunt in parietibus Ecclesiae, et in stipite uniuscujusque altaris; duo vasa cum aqua benedicenda, unum extra Ecclesiam, et aliud intus in presbyterio: tobaleae novae mundae, et vasa, atque ornamenta ad cultum Dei, et Ecclesiae, et altarium, postquam consecrata fuerint, pertinentia, benedicenda.

Item, depingantur in parietibus Ecclesiae intrinsecus per circuitum duodecim cruces, circa decem palmos super terram, videlicet tres pro quolibet ex quatuor parietibus.  Et ad caput cujuslibet crucis figatur unus clavus, cui affigatur una candela unius unciae.  Scala, super quam ascendens Pontifex possit attingere ipsas duodecim cruces.

Fontes Ecclesiae in quibus conservatur aqua benedicta, vacui sint, et bene mundi.  Et provideatur, quod Ecclesia possit exterius libere circumire.

Pontifex mane in suo habitu quotidiano venit ad Ecclesiam; ordinat in Ecclesia consecranda, quae ordinanda sunt; et ejus jussu accenduntur praemissae duodecim candelae; et faldistorium ornatum ponitur supra tapete in medio Ecclesiae; et mox Pontifex exit ab Ecclesia, cunctis inde exire jussis, uno tantum Diacono amictu, alba, cingulo, et stola albi coloris parato intus remanente; et Ecclesiae fores clauduntur.

Tunc Pontifex cum clero, et populo accedit ad locum, ubi pridie Reliquiae positae fuerunt, et ibi incipit, et dicit voce submissa cum clericis septem Psalmos Poenitentiales cum Antiphona  Ne reminiscaris, Domine, ut infra, induens interim amictum, albam, cingulum, stolam, et pluviale albi coloris, accipiens mitram simplicem in capite, et baculum Pastoralem in manu sinistra.  Alter quoque Diaconus paratus similiter amictu, alba, cingulo, et stola albi coloris; Subdiaconus etiam amictum, albam, et cingulum indutus, Acolythi, et alii ministri superpelliceis parati adsint.

SEPTEM PSALMI POENITENTIALES

Ant.  Ne reminiscaris, Domine, delicta nostra, vel parentum nostrorum: neque vindictam sumas de peccatis nostris.

Psalmus 6.

Domine, ne in furore tuo arguas me: * neque in ira tua corripias me.
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum: * sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
Et anima mea turbata est valde: * et tu Domine usquequo?
Convertere, Domine, et eripe animam meam: * salvum me fac propter misericordiam tuam.
Quoniam non est in morte qui memor sit tui: * in inferno autem quis confitebitur tibi.
Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: * in lacrimis meis stratum meum rigabo.
Turbatus est a furore oculus meus: * inveteravi inter omnes inimicos meos.
Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem: * quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Exaudivit Dominus deprecationem meam: * Dominus orationem meam suscepit.
Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei: * convertantur, et erubescant valde velociter.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 31

Beati, quorum remissae sunt iniquitates: * et quorum tecta sunt peccata.
Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum: * nec est in spiritu ejus dolus.
Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea: * dum clamarem tota die.
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: * conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.
Delictum meum cognitum tibi feci: * et injustitiam meam non abscondi.
Dixi: confitebor adversum me injustitiam meam Domino: * et tu remisisti impietatem peccati mei.
Pro hac orabit ad te omnis sanctus: * in tempore opportuno.
Verumtamen in diluvio aquarum multarum: * ad eum non approximabunt.
Tu es refugium meum a tribulatione, quae circumdedit me: * exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac, qua gradieris: * firmabo super te oculos meos.
Nolite fieri sicut equus, et mulus: * quibus non est intellectus.
In camo, et fraeno maxillas eorum constringe: * qui non approximant ad te.
Multa flagella peccatoris: * sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
Laetamini in Domino, et exsultate, justi: * et gloriamini omnes recti corde.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 37

Domine, ne in furore tuo arguas me: * neque in ira tua corripias me.
Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi: * et confirmasti super me manum tuam.
Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae: * non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum: * sicut onus grave gravatae sunt super me.
Putruerunt, et corruptae sunt cicatrices meae: * a facie insipientiae meae.
Miser factus sum et curvatus sum usque ad finem: * tota die contristatus ingrediebar.
Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus: * et non est sanitas in carne mea.
Afflictus sum, et humiliatus sum nimis: * rugiebam a gemitu cordis mei.
Domine, ante te omne desiderium meum: * et gemitus meus a te non est absconditus.
Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea: * et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
Amici mei, et proximi mei: * adversum me appropinquaverunt, et steterunt.
Et qui juxta me erant, de longe steterunt: * et vim faciebant, qui quaerebant animam meam.
Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates: * et dolos tota die meditabantur.
Ego autem tamquam surdus non audiebam: * et sicut mutus non aperiens os suum.
Et factus sum sicut homo non audiens: * et non habens in ore suo redargutiones.
Quoniam in te, Domine, speravi: * tu exaudies me, Domine Deus meus.
Quia dixi: nequando supergaudeant mihi inimici mei: * et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt
Quoniam ego in flagella paratus sum: * et dolor meus in conspectu meo semper.
Quoniam iniquitatem meam annuntiabo: * et cogitabo pro peccato meo.
Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: * et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi: * quoniam sequebar bonitatem.
Ne derelinquas me, Domine Deus meus: * ne discesseris a me.
Intende in adjutorium meum: * Domine, Deus salutis meae.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 50

Miserere mei, Deus: * secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum: *dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: * et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: * et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: * ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: * et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti: * incerta, et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor: * lavabis me et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam: * exultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis: * et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua: * et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui: * et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas: * et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae: * exultabit lingua mea justitiam tuam.
Domine, labia mea aperies: * et os meum annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: * holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: * cor contritum, et humiliatum, Deus, non despicies.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: * ut aedificentur muri Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta: * tunc imponent super altare tuum vitulos.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 101.

Domine, exaudi orationem meam: * et clamor meus ad te veniat.
Non avertas faciem tuam a me: * in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam.
In quacumque die invocavero te: * velociter exaudi me.
Quia defecerunt sicut fumus dies mei: * et ossa mea sicut cremium aruerunt.
Percussum est ut foenum, et aruit cor meum: * quia oblitus sum comedere panem meum.
A voce gemitus mei: * adhaesit os meum carni meae.
Similis factus sum pellicano solitudinis: * factus sum sicut nycticorax in domicilio.
Vigilavi: * et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
Tota die exprobrabant mihi inimici mei: * et qui laudabant me, adversum me jurabant.
Quia cinerem tamquam panem manducabam: * et potum meum cum fletu miscebam.
A facie irae et indignationis tuae: * quia elevans allisisti me.
Dies mei sicut umbra declinaverunt: * et ego sicut foenum arui.
Tu autem, Domine, in aeternum permanes: * et memoriale tuum in generationem et generationem.
Tu exsurgens misereberis Sion: * quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus.
Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus: * et terrae ejus miserebuntur.
Et timebunt Gentes nomen tuum, Domine: * et omnes reges terrae gloriam tuam.
Quia aedificavit Dominus Sion: * et videbitur in gloria sua.
Respexit in orationem humilium: * et non sprevit precem eorum.
Scribantur haec in generatione altera: * et populus, qui creabitur, laudabit Dominum.
Quia prospexit de excelso sancto suo: * Dominus de caelo in terram aspexit.
Ut audiret gemitum compeditorum: * ut solveret filios interemptorum.
Ut annuntiet in Sion nomen Domini: * et laudem suam in Jerusalem.
In conveniendo populos in unum: * et reges ut serviant Domino.
Respondit ei in via virtutis suae: * paucitatem dierum meorum nuntia mihi.
Ne revoces me in dimidio dierum meorum: * in generationem et generationem anni tui.
Initio tu, Domine, terram fundasti: * et opera manuum tuarum sunt coeli.
Ipsi peribunt, tu autem permanes: * et omnes sicut vestimentum veterascent.
Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: * tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Filii servorum tuorum habitabunt: * et semen eorum in saeculum dirigetur.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 129.

De profundis clamavi ad te, Domine: * Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes: * in vocem deprecationis meae.
Si iniquitates observaveris, Domine: * Domine, quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est: * propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbum ejus: * speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem: * speret Israel in Domino.
Quia apud Dominum misericordia: * et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israel: * ex omnibus iniquitatibus ejus.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 142.

Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua: * exaudi me in tua justitia.
Et non intres in judicium cum servo tuo: * quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Quia persecutus est inimicus animam meam: * humiliavit in terra vitam meam.
Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi: * et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: * in factis manuum tuarum meditabar.
Expandi manus meas ad te: * anima mea sicut terra sine aqua tibi.
Velociter exaudi me, Domine: * defecit spiritus meus.
Non avertas faciem tuam a me: * et similis ero descendentibus in lacum.
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: * quia in te speravi.
Notam fac mihi viam, in qua ambulem: * quia ad te levavi animam meam.
Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: * doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam: * propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua.
Educes de tribulatione animam meam: * et in misericordia tua disperdes inimicos meos.
Et perdes omnes, qui tribulant animam meam: * quoniam ego servus tuus sum.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Deinde repetitur Antiphona.

Ant.  Ne reminiscaris, Domine, delicta nostra, vel parentum nostrorum: neque vindictam sumas de peccatis nostris.

Septem Psalmis expletis, redit Pontifex cum ministris ante fores Ecclesiae consecrandae, et parato ibi alio super tapete faldistorio, Pontifex deposito baculo Pastorali et stans sine mitra inchoat, et schola prosequitur, Antiphonam:

Adesto Deus unus * omnipotens, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus.

Deinde dicit, stans eodem modo:

Oremus.
Actiones nostras, quaesumus, Domine, aspirando praeveni, et adjuvando prosequere; ut cuncta nostra oratio et operatio a te semper incipiat, et per te coepta finiatur.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Qua dicta, Pontifex, accepta mitra, procumbit supra faldistorium ibidem praeparatum, et cantores incipiunt Litanias sequentes:

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de coelis Deus, miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei Genitrix, ora pro nobis.
Sancta Virgo virginum, ora pro nobis.
Sancte Michael, ora pro nobis.
Sancte Gabriel, ora pro nobis.
Sancte Raphael, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli, et Archangeli, orate pro nobis.
Omnes sancti beatorum Spirituum ordines, orate pro nobis.
Sancte Joannes Baptista, ora pro nobis.
Sancte Joseph, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriarchae, et Prophetae, orate pro nobis.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.
Sancte Andrea, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Joannes, ora pro nobis.
Sancte Thoma, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Philippe, ora pro nobis.
Sancte Bartholomaee, ora pro nobis.
Sancte Matthaee, ora pro nobis.
Sancte Simon, ora pro nobis.
Sancte Thadaee, ora pro nobis.
Sancte Mathia, ora pro nobis.
Sancte Barnaba, ora pro nobis.
Sancte Luca, ora pro nobis.
Sancte Marce, ora pro nobis.
Omnes sancti Apostoli, et Evangelistae, orate pro nobis.
Omnes sancti Discipuli Domini, orate pro nobis.
Omnes sancti Innocentes, orate pro nobis.
Sancte Stephane, ora pro nobis.
Sancte Laurenti, ora pro nobis.
Sancte Vincenti, ora pro nobis.
Sancte Fabiane et Sebastiane, ora pro nobis.
Sancte Joannes et Paule, ora pro nobis.
Sancte Cosma et Damiane, ora pro nobis.
Sancte Gervasi et Protasi, ora pro nobis.
Omnes sancti Martyres, orate pro nobis.
Sancte Silvester, ora pro nobis.
Sancte Gregori, ora pro nobis.
Sancte Ambrosi, ora pro nobis.
Sancte Augustine, ora pro nobis.
Sancte Hieronyme, ora pro nobis.
Sancte Martine, ora pro nobis.
Sancte Nicolae, ora pro nobis.
Omnes sancti Pontifices, et Confessores, orate pro nobis.
Omnes sancti Doctores, orate pro nobis.
Sancte Antoni, ora pro nobis.
Sancte Benedicte, ora pro nobis.
Sancte Bernarde, ora pro nobis.
Sancte Dominice, ora pro nobis.
Sancte Francisce, ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdotes, et Levitae, orate pro nobis.
Omnes sancti Monachi, et Eremitae, orate pro nobis.
Sancta Maria Magdalena, ora pro nobis.
Sancta Agatha, ora pro nobis.
Sancta Lucia, ora pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Caecilia, ora pro nobis.
Sancta Catharina, ora pro nobis.
Sancta Anastasia, ora pro nobis.
Omnes sanctae Virgines et Viduae, orate pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctae Dei, intercedite pro nobis.
Propitius esto, parce nobis, Domine.
Propitius esto, exaudi nos, Domine.

Tunc surgens Pontifex ab accubitu, et stans cum mitra, benedicit ibidem aquam, et sal, dicens:

V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit coelum et terram.

Exorcizo te, creatura salis, per Deum + vivum, per Deum + verum, per Deum + sanctum, per Deum, qui te per Eliseum Prophetam in aquam mitti jussit, ut sanaretur sterilitas aquae; ut efficiaris sal exorcizatum in salutem credentium; et sis omnibus sumentibus te sanitas animae et corporis; et effugiat, atque discedat a loco, in quo aspersum fueris, omnis phantasia et nequitia vel versutia diabolicae fraudis, omnisque spiritus immundus, adjuratus per eum qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.  R. Amen

Deinde, depositis baculo Pastorali et mitra, junctis manibus dicit:

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Immensam clementiam tuam, omnipotens aeterne Deus, humiliter imploramus, ut hanc creaturam salis, quam in usum generis humani tribuisti, bene + dicere, et sancti + ficare tua pietate digneris; ut sit omnibus sumentibus salus mentis et corporis; et quidquid ex eo tactum vel respersum fuerit, careat omni immunditia omnique impugnatione spiritualis nequitiae.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Tum acceptis mitra et baculo Pastorali, super aquam absolute dicit:

Exorcizo te, creatura aquae, in nomine Dei Pa + tris omnipotentis, et in nomine Jesu Christi Fi + lii ejus Domini nostri, et in virtute Sancti + Spiritus, ut fias aqua exorcizata ad effugandam omnem potestatem inimici, et ipsum inimicum eradicare et explantare valeas, cum angelis suis apostaticis, per virtutem ejusdem Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.  R. Amen...  R. Amen

Deinde, depositis baculo Pastorali et mitra, junctis manibus dicit:

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Deus, qui ad salutem humani generis maxima quaeque Sacramenta in aquarum substantia condidisti, adesto propitius invocationibus nostris, et elemento huic multimodis purificationibus praeparato, virtutem tuae bene + dictionis infunde; ut creatura tua mysteriis tuis serviens, ad abjiciendos daemones, morbosque pellendos, divinae gratiae sumat effectum; ut quidquid in domibus, vel in locis fidelium, haec unda resperserit, careat omni immunditia, liberetur a noxa: non illic resideat spiritus pestilens, non aura corrumpens: discedant omnes insidiae latentis inimici, et si quid est quod aut incolumitati habitantium invidet, aut quieti, aspersione hujus aquae effugiat; ut salubritas per invocationem sancti tui nominis expedita, ab omnibus sit impugnationibus defensa.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Pontifex mittit sal in aquam, in modum crucis, dicendo semel:

Commixtio salis, et aquae pariter fiat.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.
R. Amen.

V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Deus, invictae virtutis auctor, et insuperabilis imperii rex ac semper magnificus triumphator, qui adversae dominationis vires reprimis, qui inimici rugientis saevitiam superas, qui hostiles nequitias potenter expugnas, te, Domine, trementes, et supplices deprecamur, ac petimus, ut hanc creaturam salis, et aquae dignanter aspicias, benignus illustres, pietatis tuae rore sanctifices: ut ubicumque fuerit aspersa, per invocationem sancti tui nominis, omnis infestatio immundi spiritus abigatur, terrorque venenosi serpentis procul pellatur, et praesentia Sancti Spiritus nobis misericordiam tuam poscentibus, ubique adesse dignetur.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Expleta aquae benedictione, Pontifex stans sine mitra, aspergit se, et circumstantes cum illa, inchoans, schola prosequente, Antiphonam:

Asperges me, * Domine, hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.

Qua incepta, imposita sibi mitra, stans ante fores Ecclesiae, praecedentibus ipsum duobus Acolythis cum candelis accensis, incipit circuire ad manum dexteram, procedens cum clero, et populo, et aspergens cum ipsa aqua forinsecus parientes Ecclesiae, in superiori parte eorum, et coemeterium, dicens semper:

In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.

Interim, finita dicta Antiphona, schola cantat Responsorium:

Fundata est domud Domini super verticem montium, et exaltata est super omnes colles, et venient ad eam omnes gentes, * Et dicent: Gloria tibi, Domine.
V. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.  * Et dicent: Gloria tibi, Domine.  

Expleto circuitu, Pontifex perveniens ante ostium, stans ibidem versus ad ostium, depositis aspersorio et mitra, dicit: Oremus.

Et ministri, seu Diaconus: Flectamus genua.  Subdiaconus R. Levate.

Omnipotens sempiterne Deus, qui in omni loco dominationis tuae totus assistis, totus operaris; adesto supplicationibus nostris, et hujus domus, cujus es fundator, esto protector; nulla hic nequitia contrariae potestatis obsistat, sed virtute Spiritus Sancti operante, fiat hic tibi semper purum servitium, et devota libertas.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Quo dicto, Pontifex, acceptis mitra et baculo Pastorali, ad ostium Ecclesiae appropinquans, percutit illud semel cum inferiori parte ejusdem baculi Pastoralis, superliminare, dicens intelligibili voce:
Attollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae.

Diaconus intus exsistens dicit alta voce:
Quis est iste rex gloriae?

Pontifex respondet:
Dominus fortis, et potens: Dominus potens in praelio.

Deinde Pontifex, deposito baculo Pastorali, et accepto aspersorio, iterum circuit Ecclesiam cum clero, et populo, incipiens ad eamdem manum dexteram, aspergendo parietes juxta fundamentum ipsorum, et coemeterium, dicens semper:
In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.

Interim schola cantat Responsorium:

Benedic, Domine, domum istam, quam adeificavi nomini tuo.  Venientium in loco isto: * Exaudi preces in excelso solio gloriae tuae.
V. Domine, si conversus fuerit populus tuus et egerit poenitentiam, veniensque oraverit in loco isto.  * Exaudi preces in excelso solio gloriae tuae.

Expleto circuitu Pontifex perveniens ante ostium, stans, ibidem versus ad illud, deposits aspersorio et mitra, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua.  R. Levate.

Omnipotens sempiterne Deus, qui per Filium tuum, angularem scilicet lapidem, duos ex diverso venientes, ex circumcisione et praeputio parietes, duosque greges ovium sub uno eodemque pastore unisti; da famulis tuis per haec nostrae devotionis officia indissolubile vinculum charitatis, ut nulla divisione mentium, nullaque perversitatis varietate sequestrentur, quos sub unius regimine pastoris unus grex continet, uniusque, te custode, ovilis septa concludunt.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Tum acceptis mitra et baculo Pastorali, appropinquans iterum ad ostium, percutit secundo, cum eodem baculo Pastorali, superliminare, dicens simili voce, ut prius:
Attollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae.

Diaconus intus exsistens, dicit:
Quis est iste rex gloriae?

Pontifex respondet:
Dominus fortis, et potens: Dominus potens in praelio.

Deinde, deposito baculo Pastorali et accepto aspersorio, circuit tertio Ecclesiam cum clero, et populo, incipiens ad sinistram manum, proceditque aspergens exterius cum eadem aqua parientes in media parte eorum, id est, circa altitudinem faciei suae, et coemeterium, dicens semper:

In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.

Interim schola cantat Responsorium:

Tu, Domine universorum, qui nullam habes indigentiam, voluisti templum tuum fieri in nobis. * Conserva domum istam immaculatam in aeternum, Domine.
V. Tu elegisti, Domine, domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo. * Conserva domum istam immaculatam in aeternum, Domine.

Expleto cantu, et circuitu, cum Pontifex pervenerit ante ostium, stans ibidem versus ad illud, depositis aspersorio et mitra, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua.  R. Levate.

Omnipotens, et misericors Deus, qui Sacerdotibus tuis tantam prae ceteris gratiam contulisti, ut quidquid in tuo nomine digne perfecteque ab eis agitur, a te fieri credatur: quaesumus immensam clementiam tuam, ut quidquid modo visitaturi sumus, visites; et quidquid benedicturi sumus, benedicas; sitque ad nostrae humilitatis introitum, Sanctorum tuorum meritis, fuga daemonum, Angeli pacis ingressus.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Tum acceptis mitra et baculo Pastorali, appropinquans tertio ostium Ecclesiae, percutit iterum superliminare cum eodem baculo Pastorali, dicens:
Attollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae.

Diaconus intus exsistens, dicit:
Quis est iste rex gloriae?

Pontifex, et universus clerus respondent:
Dominus virtutum ipse est Rex gloriae.

Adjicientes: Aperite.  Aperite.  Aperite.

Pontifex facit crucem super liminare in ostio cum inferiore parte baculi Pastoralis, dicens:
Ecce cru + cis signum, fugiant phantasmata cuncta.

Et aperto ostio, intrat Ecclesiam solus cum ministris, clericis, et choro, et caementariis, qui collocare et linire debent lapidem super sepulcrum Reliquiarum, et mensas altarium, si sunt remotae, aut separatae a stipite, dimisso ab extra clero, et populo, et clauso Ecclesiae ostio post eos.  Ingressus autem Pontifex Ecclesiam, dicit intelligibili voce: Pax huic domui.

Et Diaconus, qui est intus, respondet: In introitu vestro.

Et omnes dicunt: Amen.

Tum schola, sive cantores cantant Antiphonam:

Pax aeterna ab Aeterno huic domui.  Pax perennis, Verbum Patris, sit pax huic domui.  Pacem pius Consolator huic praestet domui.

Qua dicta, cantant etiam sequentem Antiphonam:

Zachaee, festinans descende, * quia hodie in domo tua oportet me manere.  At ille festinans descendit, et suscepit illum gaudens in domum suam.  Hodie huic domui salus Deo facta est, alleluia.

Haec dum cantantur, Pontifex procedit usque ad medium Ecclesiae, ubi faldistorium paratum est; et expletis praedictis Antiphonis, depositis baculo et mitra, flexis ibi genibus, versus ad altare majus inchoat, schola prosequente, Hymnum:

Veni Creator Spiritus,
Mentes tuorum visita,
Imple superna gratis,
Quae tu creasti, pectora.

Qui diceris Paraclitus,
Altissimi donum Dei,
Fons vivus, ignis, charitas,
Et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere,
Digitus paternae dexterae,
Tu rite promissum Patris,
Sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus,
Infunde amorem cordibus,
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius,
Pacemque dones protinus.
Ductore sic te praevio
Vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium,
Teque utriusque Spiritum
Credamus omni tempore.

Deo Patri sit gloria,
Et Filio qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito,
In saeculorum saecula.
Amen.

Finito primo versu, surgit Pontifex, et stat usque ad finem, sine mitra.

Interim unus ex ministris spargit cinerem per pavimentum Ecclesiae, in modum crucis, faciendo ex eo lineas duas, quamlibet latitudinis fere unius palmi; unam ab angulo Ecclesiae ad sinistram manum per principalem portam intrantis, ad angulum transversum illius, id est, dexteram intrantis, ad caput Ecclesiae; et aliam ab angulo Ecclesiae ad dexteram manum intrantis, ad angulum transversum illius, id est, sinistram ipsius, ad caput Ecclesiae; vel si Ecclesia sit magna, fieri possunt loco primae lineae viginti quatuor Areolae aequali spatio distantes, ex cinere; et loco secundae, viginti tres.

Finito Hymno, Pontifex accepta mitra, accumbit super faldistorium, et schola iterum incipiet et prosequitur Litanias sequentes, in quibus suo loco nominetur bis Sanctus ille, in cujus honore et nomine Ecclesia, vel altaria dedicantur; et illi, quorum Reliquiae in eis includuntur:

LITANIAE

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de coelis Deus, miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei Genitrix, ora pro nobis.
Sancta Virgo virginum, ora pro nobis.
Sancte Michael, ora pro nobis.
Sancte Gabriel, ora pro nobis.
Sancte Raphael, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli, et Archangeli, orate pro nobis.
Omnes sancti beatorum Spirituum ordines, orate pro nobis.
Sancte Joannes Baptista, ora pro nobis.
Sancte Joseph, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriarchae, et Prophetae, orate pro nobis.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.
Sancte Andrea, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Joannes, ora pro nobis.
Sancte Thoma, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Philippe, ora pro nobis.
Sancte Bartholomaee, ora pro nobis.
Sancte Matthaee, ora pro nobis.
Sancte Simon, ora pro nobis.
Sancte Thadaee, ora pro nobis.
Sancte Mathia, ora pro nobis.
Sancte Barnaba, ora pro nobis.
Sancte Luca, ora pro nobis.
Sancte Marce, ora pro nobis.
Omnes sancti Apostoli, et Evangelistae, orate pro nobis.
Omnes sancti Discipuli Domini, orate pro nobis.
Omnes sancti Innocentes, orate pro nobis.
Sancte Stephane, ora pro nobis.
Sancte Laurenti, ora pro nobis.
Sancte Vincenti, ora pro nobis.
Sancte Fabiane et Sebastiane, ora pro nobis.
Sancte Joannes et Paule, ora pro nobis.
Sancte Cosma et Damiane, ora pro nobis.
Sancte Gervasi et Protasi, ora pro nobis.
Omnes sancti Martyres, orate pro nobis.
Sancte Silvester, ora pro nobis.
Sancte Gregori, ora pro nobis.
Sancte Ambrosi, ora pro nobis.
Sancte Augustine, ora pro nobis.
Sancte Hieronyme, ora pro nobis.
Sancte Martine, ora pro nobis.
Sancte Nicolae, ora pro nobis.
Omnes sancti Pontifices, et Confessores, orate pro nobis.
Omnes sancti Doctores, orate pro nobis.
Sancte Antoni, ora pro nobis.
Sancte Benedicte, ora pro nobis.
Sancte Bernarde, ora pro nobis.
Sancte Dominice, ora pro nobis.
Sancte Francisce, ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdotes, et Levitae, orate pro nobis.
Omnes sancti Monachi, et Eremitae, orate pro nobis.
Sancta Maria Magdalena, ora pro nobis.
Sancta Agatha, ora pro nobis.
Sancta Lucia, ora pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Caecilia, ora pro nobis.
Sancta Catharina, ora pro nobis.
Sancta Anastasia, ora pro nobis.
Omnes sanctae Virgines et Viduae, orate pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctae Dei, intercedite pro nobis.
Propitius esto, parce nobis, Domine.
Propitius esto, exaudi nos, Domine.
Ab omni malo, libera nos, Domine.
Ab omni peccato, libera nos, Domine
Ab ira tua, libera nos, Domine.
A subitanea et improvisa morte, libera nos, Domine.
Ab insidiis diaboli, libera nos, Domine.
Ab ira, et odio, et omni mala voluntate, libera nos, Domine.
A spiritu fornicationis, libera nos, Domine.
A fulgure et tempestate, libera nos, Domine.
A flagello terraemotus, libera nos, Domine.
A peste, fame, et bello, libera nos, Domine.
A morte perpetua, libera nos, Domine.
Per mysterium sanctae incarnationis tuae, libera nos, Domine.
Per adventum tuum, libera nos, Domine.
Per nativitatem tuam, libera nos, Domine.
Per baptismum, et sanctum jejunium tuum, libera nos, Domine.
Per crucem, et passionem tuam, libera nos, Domine.
Per mortem, et sepulturam tuam, libera nos, Domine.
Per sanctam resurrectionem tuam, libera nos, Domine.
Per admirabilem ascensionem tuam, libera nos, Domine.
Per adventum Spiritus Sancti paracliti, libera nos, Domine.
In die judicii, libera nos, Domine.
Peccatores, te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas, te rogamus, audi nos.
Ut nobis indulgeas, te rogamus, audi nos.
Ut ad veram poenitentiam nos perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Domnum apostolicum, et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Regibus, et Principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris, te rogamus, audi nos.
Ut omnes errantes ad unitatem Ecclesiae revocare, et infideles universos ad Evangelii lumen perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut mentes nostras ad coelestia desideria erigas, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, te rogamus, audi nos.
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum et benefactorum nostrorum ab aeterna damnatione eripias, te rogamus, audi nos.
Ut fructus terrae dare, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris, te rogamus, audi nos.

Pontifex ab accubitu surgit, et baculum Pastoralem in sinistra tenens, dicit in eodem tono: Ut locum istum visitare digneris.
R. Te rogamus, audi nos.

Secundo dicit: Ut in eo Angelorum custodiam deputare digneris.
R. Te rogamus, audi nos.

Deinde dexteram in altum extendens, producit communiter super Ecclesiam, et altaria consecranda, ter successive signum crucis, dicens primo:
Ut ecclesiam, et altaria haec, ad honorem tuum, et nomen sanctorum NN. consecranda bene + dicere digneris.
R. Te rogamus, audi nos.

Secundo dicit: Ut ecclesiam, et altaria haec, ad honorem tuum, et nomen sanctorum NN. consecranda bene + dicere, et sancti + ficare digneris.
R.
Te rogamus, audi nos.

Tertio dicit: Ut ecclesiam, et altaria haec, ad honorem tuum, et nomen sanctorum NN. consecranda bene + dicere, et sancti + ficare, et conse + crare digneris.
R.
Te rogamus, audi nos.

Quo facto, deposito baculo Pastorali, iterum accumbit super faldistorium, schola Litanias resumente, et perficiente:

Ut nos exaudire digneris, te rogamus, audi nos.
Fili Dei, te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.

Finitis Litaniis Pontifex ab accubitu surgit, deposita mitra, et stans ibidem versus ad altare majus, dicit intelligibili voce: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua.  R. Levate.

Praeveniat nos, quaesumus, Domine, misericordia tua, et intercedentibus omnibus Sanctis tuis, voces nostras clementia tuae propitiationis anticipet.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Alia Oratio.

Oremus.
Magnificare, Domine Deus noster, in Sanctis tuis, et hoc in templo tibi aedificato appare, ut qui cuncta in filiis adoptionis operaris, ipse semper in tua haereditate lauderis.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Finitis Orationibus, schola incipit, et prosequitur Antiphonam:

O quam metuendus est locus iste: vere non est hic aliud, nisi domus Dei, et porta coeli.

Canticum Zachariae.  Lucae 1

Benedictus Dominus Deus Israel: * quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.

Repetitur tota Antiphona post singulum Versum.

Et erexit cornu salutis nobis: * in domo David pueri sui.
Sicut locutus est per os Sanctorum, * qui a saeculo sunt, prophetarum ejus.
Salutem ex inimicis nostris, * et de manu omnium, qui oderunt nos.
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: * et memorari testamenti sui sancti.
Jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, * daturum se nobis.
Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, * serviamus illi.
In sanctitate et justitia coram ipso, * omnibus diebus nostris.
Et tu puer, Propheta Altissimi vocaberis: * praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.
Ad dandam scientiam salutis plebi ejus, * in remissionem peccatorum eorum.
Per viscera misericordiae Dei nostri: * in quibus visitavit nos oriens ax alto.
Illuminare his, qui in tenebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum.  Amen. 

Tandem iterum Antiphona repetitur.

Interim, dum praemissa cantantur, Pontifex, acceptis mitra et baculo Pastorali, incipiens ab angulo Ecclesiae ad sinistram intrantis, prout supra lineae factae sunt, cum extremitate baculi Pastoralis scribit super cineres alphabetum Graecum, ita distinctis litteris, ut totum spatium occupent, his videlicet.

Deinde simili modo incipiens ab angulo Ecclesiae ad dexteram intrantis, scribit alphabetum Latinum super cineres distinctis litteris, his videlicet:

Post haec Pontifex cum mitra accedit versus altare majus consecrandum, et distans ab illo, spatio congruenti, depositis baculo et mitra, genuflexus, competenti voce dicit:
Deus, in adjutorium meum intende.

Quo dicto, Pontifice surgente, Chorus respondet:
Domine, ad adjuvandum me festina.

Tum Pontifex stans sine mitra in eodem loco, dicit:
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Chorus respondet:
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum.  Amen.

Et id eisdem modo et loco, secundo, et tertio fit, voce semper altius elevata. Quibus dictis, Pontifex stans in eodem loco cum mitra, benedicit aliam aquam cum sale, cinere, et vino, incipiens absolute exorcismum salis:

Exorcizo te, creatura salis, in nomine Domini nostri Jesu Christi, qui Apostolis suis ait: Vos estis sal terrae, et per Apostolum dicit: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus; ut sancti + ficeris ad consecrationem hujus Ecclesiae, et horum altarium, ad expellendas omnes daemonum tentationes; et omnibus, qui ex te sumpserint, sis animae, et corporus tutamentum, sanitas, protectio, et confirmatio salutis.  Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.  R. Amen.

 Deinde, deposita mitra, dicit:

V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Domine Deus, Pater omnipotens, qui hanc gratiam coelitus sali tribuere dignatus es, ut ex illo possint universa condiri, quae hominibus ad escam procreasti, bene + dic hanc creaturam salis, ad effugandum inimicum; et ei salubrem medicinam immitte, ut proficiat sumentibus ad animae et corporis sanitatem.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Tum assumpta mitra, dicit absolute exorcismum aquae:

Exorcizo te, creatura aquae, in nomine Dei Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti, ut repellas diabolum a termino justorum, ne sit in umbraculis hujus Ecclesiae, et horum altarium.  Et tu, Domine Jesu Christe, infunde Spiritum Sanctum in hanc Ecclesiam tuam, et haec altaria; ut proficiat ad sanitatem corporum, animarumque adorantium te, et magnificetur nomen tuum in gentibus: et increduli corde convertantur ad te, et non habeant alium Deum, praeter te Dominum solum, qui venturus es judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.  R. Amen.

 Deinde, deposita mitra, dicit:

V. Domine exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Domine Deus, Pater omnipotens, statutor omnium elementorum, qui per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum elementum hoc aquae in salutem humani generis esse voluisti, te supplices deprecamur, ut, exauditis orationibus nostris, eam tuae pietatis aspectu sanct + fices; atque ita omnium spirituum immundorum ab ea recedat incursio, ut ubicumque fuerit in nomine tuo aspersa, gratia tuae benedictionis adveniat, et mala omnia, te propitiante, procul recedant.  Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Tum stans sine mitra, dicit super cineres:

Benedictio cinerum.

V. Domine exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, parce poenitentibus, propitiare supplicantibus, et mittere digneris sanctum Angelum tuum de coelis, qui bene + dicat, et sanct + ficet hos cineres, ut sint remedium salubre omnibus nomen sanctum tuum humiliter implorantibus, ac semetipsos pro conscientia delictorum suorum accusantibus, ante conspectum divinae clementiae tuae facinora sua deplorantibus, vel serenissimam pietatem tuam suppliciter obnixeque flagitantibus; et praesta, per invocationem sanctissimi nominis tui, ut quicumque eos super se asperserint, pro redemptione peccatorum suorum, corporis sanitatem et animae tutelam percipiant.  Per  Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Tum Pontifex accipit sal, et miscet cineri in modum crucis, dicens:

Commixtio salis, et cineris pariter fiat.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.  R. Amen.

Deinde accipiens pugillum de mistura salis, et cinerum in modum crucis, ter immittit in aquam, qualibet vice dicens:

Commixtio salis, cineris, et aquae pariter fiat.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.  R. Amen.

Deinde stans sine mitra, dicit super vinum.

Benedictio vini.

V. Domine exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Domine Jesu Christe, qui in Cana Galilaeae ex aqua vinum fecisti, quique es vitis vera, multiplica super nos misericordiam tuam; et bene + dicere, et sancti + ficare digneris hanc creaturam vini, ut ubicumque fusum fuerit, vel aspersum, divinae id benedictionis tuae opulentia repleatur, et sanctificetur.  Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis, et regnas Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Deinde mittit, in modum crucis, vinum in aquam ipsam, dicens:

Commixtio vini, salis, cineris et aquae pariter fiat.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.  R. Amen.

V. Domine exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, creator et conservator humani generis, et dator gratiae spiritualis, ac largitor aeternae salutis, emitte Spiritum Sanctum tuum super hoc vinum cum aqua, sale, et cinere mixtum; ut armatum coelestis defensione virtutis, ad consecrationem hujus Ecclesiae et altaris tui proficiat.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Tum Pontifex, assumpta mitra, dicit absolute super aquam praedictam:

Sancti + ficare per verbum Dei unda coelestis: sancti + ficare aqua calcata Christi vestigiis; quae montibus pressa non clauderis; quae scopulis illisa non frangeris; quae terris diffusa non deficis.  Tu sustines aridam, tu portas montium pondera, nec demergeris; tu coelorum vertici contineris; tu circumfusa per totum, lavas omnia, nec lavaris.  Tu fugientibus populis Hebraeorum in molem durata constricta es: tu rursum alsis resoluta vorticibus Nili accolas perdis, et hostilem globum freto saeviente persequeris: una, eademque es salus fidelibus, et ultio criminosis.  Te per Moysen percussa rupes evomuit, neque abdita cautibus latere potuisti, cum majestatis imperio jussa prodires: tu gestata nubibus imbre jucundo arva foecundas.  Per te, aridis aestu corporibus, dulcis ad gratiam, salutaris ad vitam potus infunditur: tu intimis scaturiens venis, aut spiritum inclusa vitalem, aut succum fertilem praestas, ne siccatis exinanita visceribus solemnes neget terra proventus: per te initium, per te finis exsultat; vel potius ex Deo est, tuum ut terminum nesciamus; aut tuorum, omnipotens Deus, cujus virtutum non nescii, dum aquarum merita promimus, operum insignia praedicamus.  Tu benedictionis auctor, tu salutis origo: te suppliciter deprecamur ac quaesumus, ut imbrem gratiae tuae super hanc domum cum abundantia tuae bene + dictionis infundas; bona omnia largiaris; prospera tribuas; adversa repellas; malorum facinorum daemonem destruas; Angelum lucis amicum, bonorum provisorem defensoremque constituas.  Domum in tuo nomine coeptam, te adjutore perfectam, bene + dictio tua in longum mansuram confirmet.  Tuum haec fundamenta praesidium, culmina tegumentum, ostia introitum, penetralia mereantur accessum.  Sit per illustrationem vultus tui utilitas hominum, stabilitas parietum.

Tum Pontifex accedit ad ostium Ecclesiae, et cum extremitate baculi Pastoralis facit crucem in parte superiori, et aliam in parte inferiori intrinsecus.

Quo facto, deposito baculo, stans ibidem prosequitur, dicens:

Sit positis crux invicta luminibus; utrique postes gratiae tuae inscriptione signentur; ac per multitudinem propitiationis tuae visitatoribus domus sit pax cum abundantia, sobrietas cum modestia, redundantia cum misericordia.  Inquietudo omnis et calamitas longe recedant.  Inopia, pestis, morbus, languor, incursusque malorum spirituum tua semper visitatione discedant; ut tua fusa in hoc loco visitationis gratis extensos ejus terminos et atria circumacta percurrat; sitque per cunctos ejus angulos ac recessus hujus gurgitis purificatio per lavacrum; ut semper hic laetitia quietis, gratia hospitalitatis, abundantia frugis, reverentia religionis, copiaque sit salutis.  Et, ubi invocatur sanctum nomen tuum, bonorum omnium succedat copia, malorum tentamenta procul effugiant: et mereamur habere nobiscum Angelum pacis, castitatis, charitatis, ac veritatis, qui semper ab omnibus malis nos custodiat, protegat, et defendat.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Deinde redit ad dictum locum, ubi aquam benedixit, et stans ibidem versus ad altare majus, mitram in capite tenens, dicit:

Deum Patrem omnipotentem, fratres charissimi, in cujus domo mansiones multae sunt, supplices deprecemur, ut habitaculum istud bene + dicere, et custodiri dignetur, per aspersionem hujus aquae cum vino, sale, et cinere mixtae.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium suum, qui cum eo vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Post haec Pontifex procedit ad primum altare cum mitra; et ibidem inchoat, schola prosequente, Antiphonam sequentem:

 

CONSECRATIO ALTARIS

 

Introibo ad altare Dei: * ad Deum qui laetificat juventutem meam.

Psalmus 42

Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, * ab homine iniquo, et doloso erue me.

Repetitur tota Antiphona post singulum Versum, si necesse fuerit.

Quia tu es, Deus, fortitudo mea: * quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
Emitte lucem tuam et veritatem tuam: * ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
Et introibo ad altare Dei: * ad Deum, qui laetificat juventutem meam.
Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus: * quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: * salutare vultus mei, et Deus meus.

Et non dicitur Gloria Patri, sed Antiphona praedicta repetitur.

Incepta prima Antiphona, Pontifex, retenta mitra, stans ante altare intingit pollicem dexterae manus in aqua praedicta, ultimo per eum benedicta, et cum eo, et aqua hujusmodi facit crucem in medio tabulae altaris, dicens:

Sancti + ficetur hoc altare, in honorem Dei omnipotentis, et gloriosae Virginis Mariae, atque omnium sanctorum, et ad nomen ac memoriam sancti N.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.  Pax tibi.

Deinde facit ex eadem aqua cum eodem pollice quatuor cruces in quatuor cornibus altaris, repetens in qualibet cruce verba praemissa Sancti + ficetur hoc altare, etc.

Facit autem primam crucem in dextera parte posteriori altaris, id est, ubi legitur Evangelium, secundam in sinistra parte anteriori transversa primae, tertiam in dextera anteriori, quartam in sinistra posteriori tertiae transversa in hunc modum:

Tum Pontifex procedit ad altare secundum, in quo peragit easdem aspersiones, quas confecerit super primum. Quo facto, procedit ad tertium altare, deinde ad quartum et sic deinceps ad reliquia altaria quae consecranda erunt.

Quo facto, et finitis Antiphona, et Psalmo praedictis, Pontifex redit ante medium primi altaris et stans ibidem, deposita mitra, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua.  R. Levate.

Singulare illud propitiatorium in altari crucis pro nobis redimendis oblatum, in cujus praefiguratione Patriarcha Jacob lapidem erexit in titulum, quo fieret sacrificium, et portae coeli desuper aperiretur oraculum; supplices tibi, Domine, preces fundimus, ut lapidum horum expolitam materiam, supernis sacrificiis imbuendam, ipse tuae ditari sanctificationis ubertate praecipias, qui quondam lapideis legem scripsisti in tabulis.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Oratione expleta, Pontifex circuit septies tabulam uniuscujusque altaris, aspergens eam, et stipitem de aqua praedicta ultimo per eum benedicta, cum aspersorio de herba hyssopi facto, hoc modo:

Stans enim ante medium altaris inchoat Antiphonam, et schola prosequitur:

Asperges me, * Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.

Psalmus 50.

Miserere mei, Deus: * secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum: *dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: * et a peccato meo munda me.

Interim Pontifex, accepta mitra, circuit altare, illudque aspergit. Absoluta primi altaris aspersione, Pontifex procedit ad secundum altare, quod asperget ut primum, et sic deinceps reliqua. Post aspersionem omnium altarium redit ad locum ante medium primi altaris, unde discesserat.

Finitis dictis Versibus, Pontifex ibidem stans cum mitra inchoat secundo, ut prius, Antiphonam:

Asperges me, 

Et schola prosequitur: Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.

Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: * et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: * ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: * et in peccatis concepit me mater mea.

Interim Pontifex circuit secundo, aspergitque et redit, ut prius; et finitis Versibus, stans cum mitra ut supra inchoat tertio, Antiphonam:

Asperges me, 

Et schola prosequitur: Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.

Ecce enim veritatem dilexisti: * incerta, et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor: * lavabis me et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam: * exultabunt ossa humiliata.

Interim Pontifex circuit tertio, aspergitque et redit, ut prius; et finitis Versibus praedictis, stans cum mitra ut supra inchoat quarto, Antiphonam:

Asperges me, 

Et schola prosequitur: Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.

Averte faciem tuam a peccatis meis: * et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua: * et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me.

Interim Pontifex circuit quarto, aspergitque et redit, ut prius; et finitis Versibus, stans cum mitra in capite, inchoat quinto, stans ut supra, Antiphonam:

Asperges me, 

Et schola prosequitur: Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.

Redde mihi laetitiam salutaris tui: * et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas: * et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae: * exultabit lingua mea justitiam tuam.

Interim Pontifex circuit quinto, aspergitque et redit, ut prius; et finitis Versibus praedictis, stans cum mitra, ut supra, inchoat sexto, Antiphonam:

Asperges me, 

Et schola prosequitur: Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.

Domine, labia mea aperies: * et os meum annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: * holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: * cor contritum, et humiliatum, Deus, non despicies.

Interim Pontifex circuit sexto, aspergitque et redit, ut prius; et finitis Versibus, stans cum mitra ut supra inchoat septimo, Antiphonam:

Asperges me, 

Et schola prosequitur: Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.

Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: * ut aedificentur muri Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta: * tunc imponent super altare tuum vitulos.

Et non dicitur Gloria Patri. Interim Pontifex circuit septimo, aspergitque et redit, ut supra.

Subsequenter circuit ter Ecclesiam interius, tantum aspergendo parietes ejus cum praedicta aqua benedicta, hoc modo:

Finitis dictis Versibus, et septimo circuitu per Pontificem, ut supra, facto, schola cantat Antiphonam:

Haec est domus Domini firmiter aedificata: bene fundata est super firmam petram.

Psalmus 121.

Laetatus sum in his, quae dicta sunt mihi: * In domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri: * in atriis tuis, Jerusalem.
Jerusalem, quae aedificatur ut civitas: * cujus participatio ejus in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: * testimonium Israel ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in judicio: * sedes super domum David.
Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem: * et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua: * et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos, et proximos meos, * loquebar pacem de te.
Propter domum Domini, Dei nostri: * quaesivi bona tibi.

Et non dicitur Gloria Patri.

Interim incepta Antiphona praedicta, Pontifex cum mitra, incipiens retro altare majus, procedit ad dexteram partem, circuiens intrinsecus Ecclesiam, et parietes illius; aspergit eam a parte inferiori, juxta terram, rediens usque ad locum retro altare, unde discessit: quo facto, ac finitis Antiphona, et Psalmo praedictis, schola cantat Antiphonam:

Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus, et fugiant qui oderant eum a facie ejus.

Psalmus 67.

In ecclesiis benedicite Deo Domino, * de fontibus Israel.
Ibi Benjamin adulescentulus, * in mentis excessu.
Principes Juda, duces eorum: * principes Zabulon, principes Neptali.
Manda, Deus, virtuti tuae: * confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis.
A templo tuo in Jerusalem, * tibi offerent reges munera.
Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum: * ut excludant eos, qui probati sunt argento.
Dissipa gentes, quae bella volunt: venient legati ex Aegypto: * Aethiopia praeveniet manus ejus Deo.
Regna terrae, cantate Deo: * psallite Domino:
Psallite Deo, qui ascendit super coelum coeli, * ad Orientem.
Ecce dabit voci suae vocem virtutis, date gloriam Deo super Israel, * magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus.
Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi suae, * benedictus Deus.

Et non dicitur Gloria Patri.

Interim Pontifex secundo, per eamdem viam circuiens, aspergit parietes Ecclesiae in modo, id est, circa altitudinem faciei suae, rediens usque ad locum unde discessit: quo facto, ac finitis Antiphona, et Psalmo praedictis, schola cantat Antiphonam:

Qui habitat in adjutorio Altissimi, * in protectione Dei caeli commorabitur.

Psalmus 90.

Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum: * Deus meus sperabo in eum.
Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, * et a verbo aspero.
Scapulis suis obumbrabit tibi: * et sub pennis ejus sperabis.
Scuto circumdabit te veritas ejus: * non timebis a timore nocturno.
A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris: * ab incursu et daemonio meridiano.
Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis: * ad te autem non appropinquabit.
Verumtamen oculis tuis considerabis: * et retributionem peccatorum videbis.
Quoniam tu es, Domine, spes mea: * altissimum posuisti refugium tuum.
Non accedet ad te malum: * et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
Quoniam angelis suis mandavit de te: * ut custodiant te in omnibus viis tuis.
In manibus portabunt te: * ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Super aspidem et basiliscum ambulabis: * et conculcabis leonem et draconem.
Quoniam in me speravit, liberabo eum: * protegam eum quoniam cognovit nomen meum.
Clamabit ad me, et ego exaudiam eum : * cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum et glorificabo eum.
Longitudine dierum replebo eum: * et ostendam illi salutare meum.

Et non dicitur Gloria Patri.

Interim Pontifex tertio circuit Ecclesiam incipiens a sinistra parte; et aspergit parietes illius, altius quam secundo, rediens ad locum, unde discessit.

Quo facto, adhuc mitram in capite tenens aspergit cum praedicta aqua pavimentum Ecclesiae per medium, incipiens ante altare majus, usque ad portam principalem, deinde per transversum, de uno pariete ad alium.

Interim schola cantat tres sequentes Antiphonas cum suis Versiculis:

Domus mea, domus orationis vocabitur.  V. Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te. sine Gloria Patri.

Alia Antiphona.

Domine, dilexi decorem domus tuae.  V. Et locum habitationis gloriae tuae. sine Gloria Patri.

Alia Antiphona.

Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta coeli.

Dictis Antiphonis praedictis, et aspersione, ut praemittitur, facta, Pontifex stans cum mitra in medio Ecclesiae versus ad altare majus, inchoat, et schola prosequitur, Antiphonam:

Vidit Jacob scalam, * summitas ejus coelos tangebat, et descendentes Angelos, et dixit: Vere locus iste sanctus est.

Dum cantatur Antiphona praedicta, Pontifex stans cum mitra in medio Ecclesiae aspergit aquam per pavimentum, versus Orientem, Occidentem Aquilonem, et Austrum.

Finita Antiphona, Pontifex, deposita mitra, stans ibidem in medio Ecclesiae, conversus ad portam principalem, dicit competenti voce: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua.  R. Levate.

Deus, qui loca nomini tuo dicanda sanctificas, effunde super hanc orationis domum gratiam tuam; ut ab omnibus hic nomen tuum invocantibus, auxilium tuae misericordiae sentiatur.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Tum ibidem stans, adhuc conversus ut prius, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua.  R. Levate.

Deus sanctificationum, omnipotens dominator, cujus pietas sine fine sentitur; Deus, qui coelestia simul et terrena complecteris, servans misericordiam tuam populo tuo ambulanti ante conspectum gloriae tuae: exaudi preces servorum tuorum; ut sint oculi tui aperti super domum istam die ac nocte: hanc quoque basilicam in honore sanctae et victoriosissimae crucis, et memoriam sancti tui N. sacris mysteriis institutam clementissimus dedi + ca; miseratus illu + stra, proprio splendore clari + fica omnemque hominem venientem adorare te in hoc loco placatus admitte, propitius respicere dignare, et propter nomen tuum magnum, et manum tuam fortem, et brachium tuum excelsum, in hoc tabernaculo tuo supplicantes libens protege, dignanter exaudi, aeterna defensione conserva; ut semper felices, semperque in tua religione laetantes, constanter in sanctae Trinitatis confessione, fide Catholica perseverent.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus.

Deinde stans adhuc conversus, ut prius, ibidem extensis manibus ante pectus dicit Praefationem:

Per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, adesto precibus nostris, adesto Sacramentis, adesto etiam piis famulorum tuorum laboribus, nobisque misericordiam tuam poscentibus.  Descendat quoque in hanc Ecclesiam tuam, quam sub invocatione sancti nominis tui, in honorem sanctae Crucis, in qua coaeternus tibi Filius tuus Dominus noster Jesus Christus pro redemptione mundi pati dignatus est, et memoriam Sancti tui N. nos indigni consecramus, Spiritus Sanctus tuus, septiformis gratiae ubertate redundans; ut quotiescumque in hac domo tua sanctum nomen tuum fuerit invocatum, eorum, qui te invocaverint, a te pio Domino preces exaudiantur.  O beata et sancta Trinitas, quae omnia purificas, omnia mundas, et omnia perornas.  O beata majestas Dei, quae cuncta imples, cuncta contines, cuncta disponis.  O beata et sancta manus Dei, quae omnia sanctificas, omnia benedicis, omnia locupletas.  O sancte Sanctorum Deus, tuam clementiam humillima devotione deposcimus, ut hanc Ecclesiam tuam, per nostrae humilitatis famulatum, in honorem sanctae et victoriosissimae Crucis, et memoriam Sancti tui N. puri + ficare, bene + dicere, et conse + crare perpetua sanctificationis ubertate digneris.  Hic quoque Sacerdotes sacrificia tibi laudis offerant; hic fideles populi vota persolvant; hic peccatorum onera solvantur, fidelesque lapsi reparentur.  In hac ergo, quaesumus, Domine, domo tua Spiritus Sancti gratia aegroti sanentur; infirmi recuparentur; claudi curentur; leprosi mundentur; caeci illuminentur; daemonia ejiciantur.  Cunctorum hic debilium incommoda, te, Domine, annuente, pellantur, omniumque vincula peccatorum absolvantur.  Ut omnes, qui hoc templum beneficia juste deprecaturi ingrediuntur, cuncta se impetrasse laetentur; ut concessa misericordia, quam precantur, perpetuo miserationis tuae munere glorientur.

Quod sequitur, dicit submissa voce legendo ita tamen, quod a circumstantibus audiri possit:

Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Praefatione finita, Pontifex, accepta mitra, procedit ante primum altare, et ibi cum praemissa aqua benedicta facit maltam, seu caementum, quod mox, deposita mitra, stans ibidem benedicit, dicens:

V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Summe Deus, qui summa, et media, imaque custodis, qui omnem creaturam intrinsecus ambiendo concludis, sancti + fica, et bene dic has creaturas calcis, et sabuli.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Caementum benedictum reservatur, sed residuum aquae benedictae funditur ad basim, sive pedem stipitis uniuscujusque altaris per circuitum.

Pontifex deinde procedit processionaliter cum cruce et clero ad locum in quo Reliquiae nocte praeterita conservatae fuerunt; et defertur Chrisma usque ad fores Ecclesiae; sed priusquam locum ipsum ingrediatur, stans ab extra, deposita mitra, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua.  R. Levate.

Aufer a nobis, Domine, cunctas iniquitates nostras; ut ad Sancta Sanctorum puris mereamur mentibus introire.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Deinde Pontifex, accepta mitra, locum ipsum cum Presbyteris, et clero ingrediente, schola cantat Antiphonas sequentes:

O quam gloriosum est regnum, in quo cum Christo gaudent omnes Sancti, amicti stolis albis, sequuntur Agnum quocumque ierit.

Alia Antiphona.

Movete vos, Sancti Dei, de mansionibus vestris, ad loca festinate, quae vobis parata sunt.

Alia Antiphona.

Ecce populus custodiens judicium, et faciens veritatem, in te speraverunt, Domine, usque in aeternum.

Alia Antiphona.

Via Sanctorum facta est recta, et iter eorum praeparatum est.

Psalmus 94.

Venite, exsultemus Domino: * jubilemus Deo salutari nostro.
Praeoccupemus faciem eius in confessione: * et in psalmis jubilemus ei.
Quoniam Deus magnus Dominus: * et rex magnus super omnes deos.
Quoniam non repellet Dominus plebem suam, * quia in manu eius sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud: * et aridam fundaverunt manus ejus.
Venite, adoremus, et procidamus ante Deum: * ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster.
Nos autem populus ejus: * et oves pascuae ejus.
Hodie si vocem eius audieritis, * nolite obdurare corda vestra.
Sicut in exacerbatione; * secundum diem temptationis in deserto.
Ubi temptaverunt me patres vestri: * probaverunt et viderunt opera mea.
Quadraginta annis proximus fui generationi huic: * et dixi: Semper hi errant corde.
Ipsi vero non cognoverunt vias meas, quibus juravi in ira mea: * si introibunt in requiem meam.

Et non dicitur Gloria Patri, vel, si magis placet, omissis omnibus praemissis Antiphonis cum Psalmo, schola cantat Responsorium de illo Sancto, cujus ipsae Reliquiae.  Interim Pontifex manet stans juxta Reliquias.  Finitis autem Antiphonis cum Psalmo, vel Responsorio praedictis, Pontifex stans ibidem coram Reliquiis, detecto capite, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua.  R. Levate.

Fac nos, quaesumus, Domine, Sanctorum tuorum tibi specialiter dedicata membra digne contingere, quorum patrocinia cupimus incessanter habere.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Tum Pontifex, accepta mitra, imponit incensum in thuribulo, et fit processio, hoc ordine: Procedunt duo ceroferarii cum luminaribus, deinde crux, tum clerus cantans Antiphonas subsequentes; post hos, Sacerdotes portantes feretrum cum Reliquiis, et juxta eos thuriferarius continuo Reliquias ipsas incensans, et immediate ante Reliquias ipsas praecedant aliqua intortitia, deinde Pontifex paratus cum suis ministris.

Processione igitur locum ipsum exeunte, Pontifex inchoat primam Antiphonam, schola ipsam et omnes alias sequentes prosequente:

Cum jucunditate exibitis, * et cum gaudio deducemini: nam et montes et colles exsilient, exspectantes vos cum gaudio, alleluia.

Alia Antiphona.

Surgite, Sancti Dei, de mansionibus vestris, loca sanctificate, plebem benedicite, et nos homines peccatores in pace custodite.

Alia Antiphona.

Ambulate Sancti Dei, ingredimini in civitatem Domini, aedificata est enim vobis Ecclesia nova, ubi populus adorare debet majestatem Domini.

Alia Antiphona.

Istorum est enim regnum coelorum, qui contempserunt vitam mundi, et pervenerunt ad praemia regni, et laverunt stolas suas in sanguine Agni.

Eis igitur ad Ecclesiae consecrandae fores pervenientibus, priusquam ingrediantur, dimissa ante fores Ecclesiae schola Antiphonas praedictas cantante, Pontifex, praecedentibus ipsum duobus ceroferariis, cruce, thuriferario, et Sacerdotibus feretrum Reliquiarum portantibus, circuit Ecclesiam cum ipsis Reliquiis, populo sequente, et clamante:

Kyrie, eleison.

Quo facto Pontifex sedens cum mitra in faldistorio, ante fores Ecclesiae ad id parato, brevi sermone populum alloquitur.

Quanta, fratres charissimi, Ecclesiis, et Deo dicatis locis habenda sit reverentia, canones, et leges, et universalis religiosus fidelium cultus declarat.  Nullibi enim quam in sacris basilicis, Domino offerri sacrificium debet.  Praecipiente siquidem Domino per Moysen, tabernaculum cum mensa, atque altari, et aereis vasis, utensilibusque consecratum est ad  divinum cultum explendum; ipsum quoque tabernaculum non solum sacrasse, sed oleo quoque linivisse legimus.  In ipso autem tabernaculo non alii, quam sancti Sacerdotes, et Levitae vestibus sacris ornati Sacramenta tractabant, et pro populo oblationes offerebant.  Postmodum tam Reges Hebraeorum suum templum, quam Romani christiani principes basilicas a se constructas summa in veneratione habuerunt; immunesque ab omni vulgari strepitu, et negotio esse voluerunt; ut domus orationis ad aliud nullum commercium, atque usum accommodaretur. Eamque privilegii, et immunitatis praerogativam habere voluerunt; ut si quis temerarie sacrilegas manus apposuisset, gravissimis suppliciis afficeretur. Non enim justum visum est, domum Dei altissimi temerariis praesumptionibus expositam esse, nec latronum (juxta verbum Veritatis) speluncam esse. Locus est salutis, portus naufragantibus, ad quem de tempestatibus anchora jacitur. Hanc beneficia petituri adeunt, et justae eorum preces exaudiuntur. Capitalium criminum rei ad hanc fugientes, impunitatem facti, implorantibus Sacerdotibus, accipiunt. Magna ergo veneratione sacratas Domino basilicas adeatis, fratres charissimi, mundique facinoribus Domino oblationes cordis vestri offeratis. De quibus basilicis haec una est, cui N. et N. Summi Pontifices privilegia concesserunt, quam vos aedificari fecistis, (vel N. aedificari fecit) et nobis humiliter supplicastis, (vel supplicavit) ut eam consecrate dignaremur.  Nos autem vestris (vel suis) honestis supplicationibus inclinati, eam in honorem omnipotentis Dei, beatae Mariae semper Virginis, et omnium Sanctorum, ac memoriam sancti N. dedicamus; et in ejus altaribus Reliquias sanctorum N. et N. Deo propitio, poni decrevimus, et in altaribus N. et N. vel in loco N. sunt corpora, vel Reliquiae sanctorum N. et N. quae (vel quas) qui devote visitaverit, indulgentiam N. per N. concessam obtinebit.  Vos insuper moneo, fratres charissimi, ut decimas quae sunt divina tributa, integre Ecclesiis et Sacerdotibus persolvatis.  Has sibi Dominus ad universalis dominii signum reservavit.  Audite sanctum Augustinum: Decimae tributa sunt egentium animarum.  Quod si decimas dederis, non solum abundantiam fructuum recipies, sed etiam sanitatem corporis, et animae consequeris.  Non igitur Dominus Deus praemium postulat, sed honorem.  Deus enim noster, qui dignatus est totum dare, decimam a nobis dignatus est recipere, non sibi, sed nobis sine dubio profuturam.  Sed si tardius dare peccatum est, quanto pejus est non dedisse?  De militia, de negotio, de artificio redde decimas.  Cum enim decimas dando, et terrena et coelestia possis praemia promereri, quare pro avaritia duplici benedictione fraudaris?  Haec est enim Dei justissima consuetudo, ut si tu illi decimam non dederis, tu ad decimam revoceris.  Dabis impio militi, quod non vis dare Sacerdoti; et hoc tollit fiscus, quod non accipit Christus.  Revertimini ad me, inquit Dominus apud Prophetam, et revertar ad vos.  Et dixistis: In quo revertemur?  Si affiget homo Deum, quia vos configitis me.  Et dixistis: In quo configimus te?  In decimis, et in primitiis.  Et in penuria vos maledicti estis, et me vos configitis gens tota.  Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea, et probate me super hoc, dicit Dominus: si non aperuero vobis cataractas coeli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam, et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae vestrae; nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum.  Et beatos vos dicent omnes gentes: eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum.  Evitanda est itaque Domini indignatio, solvendae decimae, et tributa divina persolvenda, nec pro temporali commodo amittenda sunt secutura bona, quae exspectantur.  Memores ergo haec accipite, fratres charissimi, et intellecta pro desiderio complete, ut aeterna pro temporalibus accipere beneficia mereamini.

Archidiaconus legat sequentia duo decreta sacrosancti Concilii Tridentini.

Sessione 22 Cap. XI - De Reformat.

Si quem clericorum, vel laicorum, quacumque is dignitate, etiam imperiali, aut regali praefulgeat, in tantum malorum omnium radix cupiditas occupaverit, ut alicujus Ecclesiae, seu cujusvis saecularis, vel regularis beneficii, Montium pietatis, aliorumque piorum locorum jurisdictiones, bona, census, ac jura etiam feudalia, et emphiteutica, fructus, emolumenta, seu quascumque obventiones, quae in ministrorum, et pauperum necessitates converti debent, per se, vel per alios, vi yel timore incusso, seu etiam per suppositas personas clericorum, aut laicorum, seu quacumque arte, aut quocumque quaesito colore, in proprios usus convertere, illosque usurpare praesumpserit, seu impedire; ne ab us, ad quos jure pertinent, percipiantur; is anathemati tamdiu subjaceat, quamdiu jurisdictiones, bona, res, jura, fructus, et redditus, quos occupaverit, yel qui ad eum quomodocumque etiam ex donatione suppositae personae pervenerint, Ecclesiae, ejusque administratori, sive beneficiato, integre restituerit, ac deinde a Romano Pontifice absolutionem obtinuerit.  Quod si ejusdem Ecclesiae patronus fuerit, etiam jure patronatus, ultra praedictas poenas, eo ipso privatus exsistat.  Clericus vero, qui nefandae fraudis, et usurpationis hujusmodi fabricator seu consentiens fuerit, eisdem poenis subjaceat, nec non quibuscumque beneficiis privatus sit, et ad quaecumque alia beneficia inhabilis efficiatur; et a suorum ordinum exsecutione, etiam post inte gram satisfactionem et absolutionem, sui Ordinarii arbitrio suspendatur.

Conc Trid. Sessione 25 Cap. XII - De Reformat.

Non sunt ferendi, qui variis artibus decimas Ecclesiis obvenientes, subtrahere moliuntur, aut qul ab aliis solvendas temere occupant, et in rem suam vertunt, cum decimarum solutio debita sit Deo: et qui eas dare noluerint aut dantes impediunt, res alienas invadunt.  Praecipit igitur sancta Synodus omnibus, cujuscumque gradus, et conditionis sint, ad quos decimarum solutio spectat, ut eas ad quas de jure tenentur, in posterum Cathedrali, aut quibus cumque aliis Ecclesiis, yel personis, quibus legitime debentur, integre persolvant.  Qui vero eas aut subtrahunt, aut impediunt, excommunicentur, nec ab hoc crimine, nisi plena restitutione secuta, absolvan tar.  Hortatur dehinc omnes et singulos pro christiana charitate, debitoque erga Pastores suos munere, ut de bonis sibi a Deo collatis, Episcopis et Parochis, qui tenuioribus praesunt Ecclesiis, large subvenire ad Dei laudem, atque ad Pastorum suorum, qui pro eis invigilant, dignitatem tuendam, non graventur.

Postea Pontifex ad fundatorem dicat:

Scias, frater charissime, quoniam non permittunt jura, Ecclesias sine ministris, ac dote consecrari.  Quemadmodum enim dos matrimonium consequitur, sic et ad sustentationem ministrorum facultates necessariae sunt.  Ea itaque ratione, frater charissime, scire volumus, quot Sacerdotes, et clericos, et qualem eis honorem vis exhibere, et de quo Ecclesiam dotare proponis.  Et, ut intelligas, qualem tibi, atque heredibus tuis honorem, et commoditatem exhibet Ecclesia, scias, ut gratitudinem ipsam ad fundatores ostendat, quod a sanctis Patribus statutum est, in diei dedicationis anniversario solemni, fundatores et eorum haeredes in processionibus primos esse debere; et si casu ad egestatem pervenenint, grata recordatione, Ecclesia fundatoris piam liberalitatem recognoscit.

Qui ad interrogata, prout sibi placuerit, respondet; de quo fiat publicum instrumentum, si numerus clericorum, honor, et dos sufficiens fuerit.

Tunc fundator ipse, et plebs profitentur se jussa Pontificis implecturos.  Deinde Pontifex jubet Deum deprecari pro eo, qui Ecclesiam construxit, et dotavit, et pro eo, qui eam consecrari petiit; et concedit illis partem in omnibus bonis, quae ibi fieri continget.

Quo facto, Pontifice sic sedente, antequam quis Ecclesiam ingrediatur, schola cantat Responsorium:

Erit mihi Dominus in Deum, et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur domus Dei, et de universis quae dederis mihi, * Decimas et hostias pacificas offeram tibi.  V. Si reversus fuero ad domum patris mei.* Decimas et hostias pacificas offeram tibi.  

Tum Pontifex, deposita mitra, surgit; et versus ad ostium Ecclesiae, ibidem stans dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua.  R. Levate.

Domum tuam, quaesumus, Domine, clementer ingredere; et in tuorum cordibus fidelium perpetuam tibi construe mansionem; et praesta, ut domus haec, quae tua subsistit dedicatione solemnis, tua fiat habitatione sublimis.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Qua Oratione finita, Pontifex, accepta mitra, priusquam ingrediatur, intingit pollicem dexterae manus in santum Chrisma, et cum eo, in modum crucis, signat ostium Ecclesiae exterius, dicens: 

In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.  Porta sis benedicta, sanctificata, consecrata, consignata, et Domino Deo commendata; porta sis introitus salutis, et pacis; porta sis ostium pacificum, per eum, qui se ostium appellavit, Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivit, et regnat Deus in saecula saeculorum.  R. Amen.

Quo dicto, Presbyteri elevant feretrum Reliquiarum, et ingrediendo Ecclesiam cum clero et populo processionaliter, Pontifex cum mitra incipit, et schola prosequitur, Antiphonam:

Ingredimini Sancti Dei, * praeparata est enim a Domino habitatio sedis vestrae: sed et populus fidelis cum gaudio insequitur iter vestrum; ut oretis pro nobis majestatem Domini.  Alleluia.

Alia Antiphona.

Gaudent in coelis animae Sanctorum, qui Christi vestigia sunt secuti; et quia pro ejus amore sanguinem suum fuderunt, ideo cum Christo exsultant sine fine.

Interim processionaliter vadunt per Ecclesiam.  Cum pervenerint ad altaria, in quo Reliquiae sunt condendae, Reliquiis ipse cum feretro prope altaria positis, et luminaribus juxta illas ardentibus Pontifex stans cum mitra ante primum altare, inchoat, schola prosequente, Antiphonam:

Exsultabunt Sancti * in gloria, et laetabuntur in cubilibus suis.

Psalmus 149.

Cantate Domino canticum novum: * laus ejus in ecclesia sanctorum.
Laetetur Israel in eo, qui fecit eum: * et filii Sion exsultent in rege suo.
Laudent nomen ejus in choro: * in tympano, et psalterio psallant ei.
Quia beneplacitum est Domino in populo suo: * et exaltabit mansuetos in salutem.
Exsultabunt sancti in gloria: * laetabuntur in cubilibus suis.
Exaltationes Dei in gutture eorum: * et gladii ancipites in manibus eorum.
Ad faciendam vindictam in nationibus: * increpationes in populis.
Ad alligandos reges eorum in compedibus: * et nobiles eorum in manicis ferreis.
Ut faciant in eis judicium conscriptum: * gloria haec est omnibus sanctis ejus.

Psalmus 150.

Laudate Dominum in sanctis ejus: * laudate eum in firmamento virtutis ejus.
Laudate eum in virtutibus ejus: * laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
Laudate eum in sono tubae: * laudate eum in psalterio, et cithara.
Laudate eum in tympano, et choro: * laudate eum in cordis, et organo.
Laudate eum in cymbalis benesonantibus: laudate eum in cymbalis jubilationis: * omnis spiritus laudet Dominum.

Et non dicitur Gloria Patri,  sed repetitur Antiphona Exsultabunt.  Qua dicta, Pontifex, deposita mitra, versus ad primum altare dicit:

Oremus.
Deus, qui in omni loco dominationis tuae clemens ac benignus dedicator assistis, exaudi nos, quaesumus, et concede, ut inviolabilis permaneat hujus loci consecratio; et beneficia tui muneris, universitas fidelium quae tibi supplicat, percipere mereamur.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Tum Pontifex, accepta mitra, intingit pollicem dexterae manus in sanctum Chrisma, et cum eo signat confessionem, id est, sepulcrum primi altaris, in quo Reliquiae sunt repondendae, in quatuor angulis, faciens in singulis crucis, et dicens:

Conse + cretur, et sancti + ficetur hoc sepulcrum.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.  Pax huic domui.

Deinde deposita mitra, recondit veneranter vasculum ipsum cum Reliquiis, et aliis, prout hesterna die per eum fuit sigillatum, in sepulcro altaris; quibus reconditis, Pontifex inchoat, schola prosequente, Antiphonam:

Sub altare Dei, * sedes accepistis Sancti Dei, intercedite pro nobis ad Dominum Jesum Christum.  V. Exsultabunt Sancti in gloria.  R. Et laetabuntur in cubilibus suis.

Et non dicitur Gloria Patri,  sedrepetitur Antiphona Sub altare Dei.  

Interim dum praemissa cantantur, Pontifex sine mitra thurificat Reliquias inclusas.

Quo facto, imposita sibi mitra, accipit tabulam seu lapidem cum quo debet claudi sepulcrum, in manum sinistram; et pollicem dexterae manus intingit in sanctum Chrisma; et cum eo facit in medio dictae tabulae sive lapidis, de subtus, signum crucis, dicens:

Conse + cretur, et sancti + ficetur haec tabula, (vel hic lapis) per istam unctionem, et Dei benedictionem.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.  Pax tibi.

Et mox linit cum caemento, ponit, et coaptat tabulam seu lapidem super sepulcrum, claudens illud, et inchoans, schola prosequente, Antiphonam:

Sub altare Dei, * audivi voces occisorum dicentium: Quare non defendis sanguinem nostrum: Et acceperunt divinum responsum: Adhuc sustinete modicum tempus, donec impleatur numerus fratrum vestrorum.

Alia Antiphona.

Corpora Sanctorum in pace sepulta sunt: et vivent nomina eorum in aeternum.  V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.  R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum.  Amen.

Post haec Pontifex, deposita mitra, dicit:

Oremus.
Deus, qui ex omnium cohabitatione Sanctorum aeternum majestati tuae condis habitaculum, da aedificationi tuae incrementa coelestia; et praesta, ut quorum hic Reliquias pio amore complectimur, eorum semper meritis adjuvemur.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Tunc accepta mitra, Pontifice prius incipiente, caementarii cum caemento benedicto firmant ipsam tabulam, seu lapidem super sepulcrum; deinde Pontifex intingit iterum pollicem dexterae manus in sanctum Chrisma, et cum eo format signum crucis super eamdem tabulam, sive lapidem, dicens:

Signe + tur, et sancti + ficetur hoc altare.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.  Pax tibi.

Quo facto, Pontifex procedit ad secundum altare, ibique omnes actiones iterat, incipiens ab Oratione Deus, qui in omni loco, et inchoat, schola prosequente, Antiphonas quotquot altaria erunt consecranda. Quo facto, procedet ad tertium altare, deinde ad quartum, et sic deinceps ad reliqua altaria quae consecranda erunt.

Tum Pontifex redit ad altare primum et imponit incensum in thuribulum, dicens:

Ab illo benedicaris, in cujus honore cremaberis.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.  R. Amen.

Et dextera manu producit desuper signum crucis, et deposita mitra, inchoat, schola prosequente, cantum:

Stetit Angelus * juxta aram templi, habens thuribulum aureum in manu sua, et data sunt ei incensa multa: Et ascendit fumus aromatum in conspectu Dei.  Alleluia.

Interim cum mitra thrurificat primum altare undique ad dexterum, et sinistrum latus, ante, et desuper. His peractis Pontifex cum thuribulo procedit ad secundum altare, quod thurificat eodem modo ad primum, atque ita porro facit in reliquis. Ultimo altari thurificato, redit ad primum altare et, praemisso cantu finito, stans coram eo sine mitra, dicit:

Oremus.
Dirigatur oratio nostra, quaesumus, Domine, sicut incensum in conspectu tuo, et copiosa beneficia christianus populus assequatur; ut quicumque tibi in  his altaribus sacranda libamina devotus obtulerit, vel sacrata susceperit; et vitae subsidia praesentis accipiat, et remissionem omnium peccatorum pariter consequatur, et gratiam sempiternae redemptionis percipiat.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Post haec Pontifex, accepta mitra, sedet, et ministri extergunt mensas altarium cum linteis mundis, et mox Pontifex thurificat super primam mensam in modum crucis, in medio, et in quatuor ejus cornibus.

Postea thurificat super reliqua altaria, ut incensaverit super primum. Quo facto, Pontifex redit ad primum altare et ponit iterum incensum in thuribulo, et illud benedicit, ut supra, videlicet, Ab illo benedicaris, etc. ac tradit Sacerdotibus superpelliceis indutis qui continue altaria circuent incensando, donec Consecratio perficiatur, excepto eo tempore, quo Pontifex illa incensat; tunc enim Pontifici thuribulum praesentant; et per Pontificem thurificato, illud iterum accipiunt, et, ut prius, incensant. Tum Pontifex adhuc cum mitra stans inchoat, schola prosequente, Responsorium:

Dirigatur * oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine.  V. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

Quod dum cantatur, Pontifex circuit ter primum altare ad dexteram continue thurificando. Peracta primi altaris thurificatione, Pontifex procedit ad secundum altare, quod thurificat ut primum, deinde ad reliqua accedit eodemque modo incensat. Finita incensatione, Pontifex redit ad primum altare et inchoat, schola prosequente, Antiphonam:

Erexit Jacob * lapidem in titulum fundens oleum desuper: votum vovit Deo Jacob.

Psalmus 83.

Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! * concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.
Cor meum, et caro mea * exsultaverunt in Deum vivum.
Etenim passer invenit sibi domum: * et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.
Altaria tua, Domine virtutum: * Rex meus, et Deus meus.
Beati, qui habitant in domo tua, Domine: * in saecula saeculorum laudabunt te.
Beatus vir, cujus est auxilium abs te: * ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrimarum, in loco quem posuit.
Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem: * videbitur Deus deorum in Sion.
Domine, Deus virtutum, exaudi orationem meam: * auribus percipe Deus Jacob.
Protector noster aspice, Deus: * et respice in faciem Christi tui.
Quia melior est dies una in atriis tuis: * super millia.
Elegi abjectus esse in domo Dei mei: * magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
Quia misericordiam et veritatem diligit Deus: * gratiam et gloriam dabit Dominus.
Non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia: * Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.

Non dicitur Gloria Patri, sed Antiphona repetitur.

Dum Antiphona, et Psalmus praedicti cantantur, Pontifex stans cum mitra, intingit pollicem dexterae manus in oleum Catechumenorum, et cum eo facit quinque cruces, videlicet in medio altaris, et quatuor ejus cornibus, in locis, in quibus fecerat cruces de aqua benedicta, videlicet, primam in medio altaris, secundam in dextero posteriori, tertiam in sinistro anteriori, quartam in dextero anteriori, quintam in sinistro posteriori, hoc ordine:

Dicens, dum singulas cruces facit:

Sancti + ficetur et  conse + cretur lapis iste.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti, in honorem Dei, et gloriosae Virginis Mariae, atque omnium Sanctorum, ad nomen, et memoriam sancti N.  Pax tibi.

Postea Pontifex procedit ad secundum altare in quo peragit unctiones ut in primo atque ita porro.

Absolutis super omnia altaria unctionibus, Pontifex redit ad primum altare, et accepto thuribulo a Sacerdote altare incensante, imposito et benedicto, ut prius, incenso, stans cum mitra inchoat, schola prosequente, Responsorium:

Dirigatur * oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine.  V. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

Quo incepto, Pontifex circuit semel primum altare ad dexteram, thurificando illud. Deinde procedit ad secundum altare, quod thurificat sicut primum, eodemque modo tertium, quartum et reliqua; restituto thuribulo Sacerdoti, redit ad primum altare et Responsorio finito, deposita mitra, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua.  R. Levate.

Adsit, Domine, misericordiae tuae ineffabilis pietas, et super hos lapides opem tuae bene + dictionis, et virtutem tuae unctionis infunde; ut, te largiente, referat praemium quisquis intulerit votum.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Oratione finita, Pontifex inchoat, schola prosequente, Antiphonam:

Mane surgens Jacob * erigebat lapidem in titulum, fundens oleum desuper, votum vovit Domino: vere locus iste sanctus est, et ego nesciebam.

Psalmus 91.

Bonum est confiteri Domino: * et psallere nomini tuo, Altissime.
Ad annuntiandum mane misericordiam tuam: * et veritatem tuam per noctem.
In decachordo, psalterio: * cum cantico, in cithara.
Quia delectasti me, Domine, in factura tua: * et in operibus manuum tuarum exsultabo.
Quam magnificata sunt opera tua, Domine! * nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
Vir insipiens non cognoscet: * et stultus non intelliget haec.
Cum exorti fuerint peccatores sicut fnum: * et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem.
Ut intereant in saeculum saeculi: * tu autem Altissimus in aeternum, Domine.
Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt: * et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.
Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: * et senectus mea in misericordia uberi.
Et despexit oculus meus inimicos meos: * et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
Justus, ut palma florebit: * sicut cedrus Libani multiplicabitur.
Plantati in domo Domini, * in atriis domus Dei nostri florebunt.
Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: * et bene patientes erunt, ut annuntient:
Quoniam rectus Dominus, Deus noster: * et non est iniquitas in eo.

Et non dicitur Gloria Patri.

Incepta Antiphona, Pontifex, accepta mitra, facit iterum quinque cruces cum pollice de eodem oleo Catechumenorum, in eisdem locis primi altaris, et eo ordine, prout prius fecit, dicens, dum singulas cruces facit:

Sancti + ficetur et  conse + cretur lapis iste.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti, in honorem Dei, et gloriosae Virginis Mariae, atque omnium Sanctorum, ad nomen, et memoriam sancti N.  Pax tibi.

Deinde Pontifex procedit ad secundum altare et facit unctiones ut in primo, ac deinceps in reliquis. Post unctiones super altaria confectas, redit ad primum altare et accepto thuribulo a Sacerdote altare incensante, imposito et benedicto, ut prius, incenso, stans cum mitra inchoat iterum, schola prosequente, Responsorium:

Dirigatur * oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine.  V. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

Quo incepto, circuit iterum semel primum altare ad dexteram, illud incensando; quo facto, redit ad secundum altare, quod thurificat ut primum, et sic de reliquis, et restituto thuribulo Sacerdoti, et Responsorio finito, Pontifex, deposita mitra, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua.  R. Levate.

Adesto, Domine, dedicationi harum mensarum tuarum, et in eas, quae a nobis indignis sancto linitae est oleo, bene + dictionis et sancti + ficationis tuae virtutem, et consecrationem infunde.  Qui vivis et regnas Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Alia Oratio.

Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, altaria haec, quae in honorem tuum, et in memoriam sanctorum tuorum NN. nos indigni consecramus, virtute tuae benedictionis sanctifica; et omnibus te hic invocantibus, atque in te sperantibus, auxilii tui munus ostende; ut his altaribus imposita munera semper accepta fieri digneris: et in eis Sacramentorum virtus, et votorum semper obtineatur effectus.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Qua finita, Pontifex incipit, schola prosequente, Antiphonam:

Unxit te Deus, * Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.

Psalmus 44.

Eructavit cor meum verbum bonum: * dico ego opera mea Regi.
Lingua mea calamus scribae, * velociter scribentis.
Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: * propterea benedixit te Deus in aeternum.
Accingere gladio tuo circa femur tuum, * potentissime,
Speciem tua et pulchritudine tua * intende, prospere procede, et regna.
Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam: * et deducet te mirabiliter dextera tua.
Sagittae tuae acutae, populi sub te cadent, * in corda inimicorum Regis.
Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi: * virga directionis virga regni tui.
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: * propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.
Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis: * ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo.
Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato: * circumdata varietate.
Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam: * et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
Et concupiscet Rex decorem tuum: * quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.
Et filiae Tyri in muneribus * vultum tuum deprecabuntur: omnes divites plebis.
Omnis gloria ejus filiae Regis ab intus, * in fimbriis aureis circumamicta varietatibus.
Adducentur Regi virgines post eam: * proximae ejus afferentur tibi.
Afferentur in laetitia et exsultatione: * adducentur in templum Regis.
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: * constitues eos principes super omnem terram.
Memores erunt nominis tui: * in omni generatione et generationem.
Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum: * et in saeculum saeculi.

Et non dicitur Gloria Patri.

Incepta Antiphona, Pontifex, accepta mitra, iterum facit quinque cruces de sancto Chrismate cum pollice dexterae manus in medio tabulae primi altaris, et in quatuor ejus angulis, ordine supra posito, ad quamlibet crucem dicens:

Sancti + ficetur et  conse + cretur lapis iste.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti, in honorem Dei, et gloriosae Virginis Mariae, atque omnium Sanctorum, ad nomen, et memoriam sancti N.  Pax tibi.

Deinde Pontifex redit ad secundum altare, ubi conficit unctiones ut supra, idemque facit in reliquis altaribus. Unctionibus peractis, revertitur ad primum altare, et accepto thuribulo a Sacerdote incensante, imposito et benedicto, ut prius, incenso, stans cum mitra inchoat, schola prosequente, Responsorium:

Dirigatur * oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine.  V. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

Quo incepto, Pontifex circuit semel primum altare ad sinistram, illud incensans, ut prius; quo incensato redit ad secundum altare, quod thurificat ut primum, et sic facit in reliquis; et restituto thuribulo Sacerdoti, et Antiphona finita, Pontifex, deposita mitra, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua.  R. Levate.

Descendat, quaesumus, Domine Deus noster, Spiritus tuus Sanctus super haec altaria, qui et dona nostra, et populi tui in eis sanctificet, et sumentium corda dignanter emundet.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Qua dicta, Pontifex inchoat, et schola prosequitur Antiphonam:

Sanctificavit * Dominus tabernaculum suum: quia haec est domus Dei, in quo invocabitur nomen ejus, de quo scriptum est: Et erit nomen meum ibi, dicit Dominus.

Psalmus 45.

Deus noster refugium, et virtus: * adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis.
Propterea non timebimus dum turbabitur terra: * et transferentur montes in cor maris.
Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum: * conturbati sunt montes in fortitudine ejus.
Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: * sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
Deus in medio ejus, non commovebitur: * adjuvabit eam Deus mane diluculo.
Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
Dominus virtutum nobiscum: * susceptor noster Deus Jacob.
Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram: * auferens bella usque ad finem terrae.
Arcum conteret, et confringet arma: * et scuta comburet igni.
Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: * exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
Dominus virtutum nobiscum: * susceptor noster Deus Jacob.

Et non dicitur Gloria Patri.

Interim dum Antiphona, et Psalmus praedicti dicuntur, Pontifex, accepta mitra, fundit, et spargit de oleo Catechumenorum, et Chrismate pariter super primum altare, illud manu dextera confricans, liniens et perungens.

Deinde redit ad secundum altare in quo spargit olea sacra ut in primo, idemque facit in reliquis omnibus. Quo facto, redit ad altare majus, et incipit, schola prosequente, Antiphonam:

Ecce odor filii mei, * sicut odor agri pleni, cui benedicit Dominus: crescere te faciat Deus meus, sicut arenam maris: et donet tibi de rore coeli benedictionem.

Psalmus 86.

Fundamenta ejus in montibus sanctis: * diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
Gloriosa dicta sunt de te: * civitas Dei.
Memor ero Rahab, et Babylonis: * scientium me.
Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum: * hi fuerunt illic.
Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundavit eam Altissimus?
Dominus narrabit in scripturis populorum, et principum: * horum, qui fuerunt in ea.
Sicut laetantium omnium: * habitatio est in te.

Et non dicitur Gloria Patri.

Finito Psalmo, Pontifex stans cum mitra, dicit:

Lapides hos, fratres charissimi, in quibus unguentum sacrae unctionis effunditur, ad suscipienda populi sui vota, et sacrificia, oremus ut Dominus noster benedicat, et consecret, et quod est unctum a nobis, sit unctum in nomine ejus; ut plebis vota suscipiat, et altaribus per sacram unctionem perfectis, dum propitiationem sacrorum imponimus, ipsi propitiatores Dei esse mereamur.  Per Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum eo et Spiritu Sancto vivit, et regnat Deus in saecula saeculorum.  R. Amen.

Quo dicto, inchoat Antiphonam, schola ipsam et Psalmum ac sequentia Responsoria prosequente.

Antiphona.

Lapides pretiosi * omnes muri tui, et turres Jerusalem gemmis aedificabuntur.

Psalmus 147.

Lauda, Jerusalem, Dominum: * lauda Deum tuum, Sion.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum: * benedixit filiis tuis in te.
Qui posuit fines tuos pacem: * et adipe frumenti satiat te.
Qui emittit eloquium suum terrae: * velociter currit sermo ejus.
Qui dat nivem sicut lanam: * nebulam sicut cinerem spargit.
Mittit crystallum suum sicut buccellas: * ante faciem frigoris ejus quis sustinebit?
Emittet verbum suum, et liquefaciet ea: * flabit spiritus ejus, et fluent aquae.
Qui annuntiat verbum suum Jacob: * justitias, et judicia sua Israel.
Non fecit taliter omni nationi: * et judicia sua non manifestavit eis.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum.  Amen.

Deinde dicitur Responsorium:

Haec est Jerusalem civitas illa magna coelestis, ornata tamquam sponsa Agni.  * Quoniam tabernaculum facta est, alleluia.  V. Portae ejus non claudentur per diem; nox enim non erit in ea.  * Quoniam tabernaculum facta est, alleluia.

Aliud Responsorium.

Plateae tuae, Jerusalem, sternentur auro mundo, allelluia: et cantabitur in te canticum laetitiae, alleluia: * Et per omnes vicos tuos ab universis dicetur, alleluia, alleluia.  V. Luce splendida fulgebis, et omnes fines terrae adorabunt te.  * Et per omnes vicos tuos ab universis dicetur, alleluia, alleluia.  

Incepta Antiphona, interim dum ipsa, et Psalmus, ac Responsoria praedicta cantantur, Pontifex cum mitra incipiens retro altare, et procedens ad ejus dexteram inungit Chrismate cum pollice dextero singulas duodecim cruces in parietibus Ecclesiae depictas, ad unamquamque crucem dicens:

Sancti + ficetur et  conse + cretur hoc templum.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti, in honorem Dei, et gloriosae Virginis Mariae, atque omnium Sanctorum, ad nomen, et memoriam sancti N.  Pax tibi.

Et peruncta qualibet cruce, mox accepto thuribulo, illam incensat triplici ductu.

His peractis, Pontifex ad altare majus revertitur, ac stans cum mitra, et thurificans super illud, inchoat, schola prosequente, Antiphonam:

Aedificavit Moyses * altare Domino Deo, offerens super illud holocausta et immolans victimas, fecit sacrificium vespertinum in odorem suavitatis Domino Deo, in conspectu filiorum Israel.

Qua finita, stans adhuc cum mitra, dicit:

Dei Patris omnipotentis misericordiam supplices imploremus, fratres charissimi, ut altaria haec sacrificiis spiritualibus imbuenda, nostrae vocis exoratus officio praesenti bene + dictione sanctificet, atque in eis semper oblationes famulorum suorum studio sanctae devotionis impositas bene + dicere, et sancti + ficare dignetur; et spirituali placatus incenso precibus familiae suae promptus exauditor assistat.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Deinde benedicit incensum super altaria cremandum, stans ibidem, deposita mitra, dicens:

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Domine, Deus omnipotens, qui assistit exercitus Angelorum cum tremore, quorum servitium spirituale et igneum  esse cognoscitur; dignare respicere, bene + dicere, et sancti + ficare hanc creaturam incensi, ut omnes languores omnesque infirmitates, atque insidiae inimici odorem ejus sentientes effugiant, et separentur a plasmate tuo, quod pretioso Filii tui sanguine redemisti, ut numquam laedatur a morsu iniqui serpentis.  Per eumdem Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Deinde aspergit ipsum aqua benedicta, et accepta mitra, format propria manu ex ipso incenso quinque cruces, quamlibet de quinque granis, super illa quinque loca primi altaris, in quibus cruces de aqua, et oleo, ac Chrismate factae prius fuerunt; et super quamlibet crucem thuris ponit unam crucem factam de subtili candela, ad mensuram crucis de granis incensi factae, et cujuslibet crucis capita accenduntur, ut cum ipsis thus comburatur, et cremetur. Quo facto Pontifex accedit ad secundum altare, et facit eodem modo cruces incensi, superponens cruces de subtili candela factas, ut in primo altari, itemque deinceps in reliquis.

Omnibus autem crucibus accensis, Pontifex, deposita mitra, flexis coram primo altari genibus, inchoat, schola prosequente:

Alleluia.
V. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: et tui amoris in eis ignem accende.

Nisi consecratio fiat inter Dominicam Septuagesimae, et festum Paschae Resurrectionis Domini nostri Jesu Christi: quia tunc, omisso Alleluia, dicitur Versus tantum.  Quo dicto, surgit Pontifex stans ibidem versus ad primum altare sine mitra, et schola cantat Antiphonas duas sequentes.

Antiphona.

Ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu Angeli.

Alia Antiphona.

Stetit Angelus juxta aram templi habens thuribulum aureum in manu sua, et data sunt ei incensa multa: Et ascendit fumus aromatum in conspectu Dei.

Sine Alleluia.  Quibus finitis, Pontifex adhuc stans ante altare sine mitra, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua.  R. Levate.

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, clemens, et propitius preces nostrae humilitatis exaudi, et respice ad horum altarium tuorum holocaustum, quod non igne visibili probetur, sed infusum Sancti Spiritus tui gratia in odorem suavitatis ascendat, et legitime se sumentibus Eucharistia medicabilis fiat, ad vitamque proficiat sempiternam.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Post haec, combustis candelis, et thure, cineres illius combustionis per unum ex ministris cum spatulis ligneis  e singulis altaribus abraduntur, et collecti in aliquo vase projiciuntur in sacrarium.  Interim Pontifex sine mitra stans ante gradus altaris, versus ad altare, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua.  R. Levate.

Deus omnipotens, in cujus honorem, ac beatissimae Virginis Mariae, et omnium Sanctorum, ac nomen et memoriam sanctorum tuorum NN. nos indigni altaria haec consecramus, clemens et propitius preces nostrae humiliatatis exaudi, et praesta, ut in his mensis sint libamina tibi accepta, sint grata, sint pinguia, et Sancti Spiritus tui semper rore perfusa; ut omni tempore his in locis supplicantis tibi familiae tuae anxietates releves, aegritudines cures, preces exaudias, vota suscipias, desiderata confirmes, postulata concedas.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus.

Deinde eodem modo stans dicit mediocri voce, extensis manibus ante pectus, Praefationem hanc:

Per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: Et, ut propensiori cura, et attentiori famulatu tibi servitutis officia deferamus, hoc praesertim tempore, quo religiosarum mentium habitum ultra parietum ornatum delegisti, templum istud, in quo Sanctorum tuorum NN. mentio habetur, bene + dicere, et sancti + ficare digneris: per cujus sacram reverentiam et honorem, sacratissimo nomini tuo haec altaria dedicamus.  Horum igitur, Domine, efflagitatus precibus, dignare haec altaria coelesti sancti + ficatione perfundere, et bene + dicere.  Assistant Angeli claritatis, et Sancti Spiritus illustratione perfulgeat.  Sint illius quoque apud te gratiae, cujus fuit illud quod Abraham, pater fidei, in nostrae figuram redemptionis, filium immolaturus exstruxit; quod Isaac in conspectu tuae majestatis instituit; quod Jacob Dominum magna videns visione erexit; ut hic orantes exaudias; hic oblata sancti + fices; hicque superposita bene + dicas; hic quoque benedicta distribuas.  Sit ergo Ecclesiae tuae titulus sempiternus, sit mensae coelesti spiritualique convivio praeparatae.  Tu igitur, Domine, proprio ore tuo hostias super eas impositas bene + dicito, et benedictas suscipito.  Ac nobis omnibus tribue, ut participatione earum vitam acquiramus sempiternam.

Quod sequitur, dicit submissa voce legendo, ita tamen, quod a circumstantibus audiatur.

Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Praefatione finita, Pontifex inchoat, schola prosequente, Antiphonam:

Confirma hoc Deus, * quod operatus es in nobis a templo sancto tuo quod est in Jerusalem, alleluia.

Psalmus 67.

Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus, * et fugiant qui oderunt eum, a facie eius.
Sicut defecit fumus, deficiant: * sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei: * et delectentur in laetitia.
Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus: * iter facite ei, qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi.
Exsultate in conspectu eius: * turbabuntur a facie ejus, patris orphanorum, et judicis viduarum.
Deus in loco sancto suo: * Deus qui habitare facit unius moris in domo.
Qui educit vinctos in fortitudine, * similiter eos, qui exasperant, qui habitant in sepulcris.
Deus cum egredereris in conspectu populo tui, * cum pertransires in deserto:
Terra mota est, etenim coeli distillaverunt a facie Dei Sinai, * a facie Dei Israel.
Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hereditati tuae: * et infirmata est, tu vero perfecisti eam.
Animalia tua habitabunt in ea: * parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
Dominus dabit verbum evangelizantibus, * virtute multa.
Rex virtutum dilecti, dilecti: * et speciei domus dividere spolia.
Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, * et posteriora dorsi eius in pallore auri.
Dum discernit coelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon: * mons Dei, mons pinguis.
Mons coagulatus, mons pinguis: * ut quid suspicamini montes coagulatos?
Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: * etenim Dominus habitabit in finem.
Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium: * Dominus in eis in Sina in sancto.
Ascendisti in altum, cepisti captivitatem: * accepisti dona in hominibus:
Etenim non credentes, * inhabitare Dominum Deum.
Benedictus Dominus die quotidie: * prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
Deus noster, Deus salvos faciendi: * et Domini, Domini exitus mortis.
Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum: * verticem capilli perambulantium in delictis suis.
Dixit Dominus: ex Basan convertam, * convertam in profundum maris:
Ut intingatur pes tuus in sanguine: * lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
Viderunt ingressus tuos Deus, * ingressus Dei mei: Regis mei qui est in sancto.
Praevenerunt principes conjuncti psallentibus, * in medio juvencularum tympanistriarum.
In ecclesiis benedicite Deo Domino, * de fontibus Israel.
Ibi Benjamin adulescentulus, * in mentis excessu.
Principes Juda, duces eorum: * principes Zabulon, principes Neptali.
Manda, Deus, virtuti tuae: * confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis.
A templo tuo in Jerusalem, * tibi offerent reges munera.
Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum: * ut excludant eos, qui probati sunt argento.
Dissipa gentes, quae bella volunt: venient legati ex Aegypto: * Aethiopia praeveniet manus ejus Deo.
Regna terrae, cantate Deo: * psallite Domino:
Psallite Deo, qui ascendit super coelum coeli, * ad Orientem.
Ecce dabit voci suae vocem virtutis, date gloriam Deo super Israel, * magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus.
Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi suae, * benedictus Deus.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum.  Amen.

Incepta Antiphona, Pontifex, accepta mitra, cum pollice dexterae manus Chrismate intincto facit crucem in fronte primi altaris, nihil dicens.  Unctione peracta in primo altare, accedit ad reliqua altaria, in quibus facit unctionem ut in primo.

Quo facto redit ad altare majus, ac praedictis Antiphona, et Psalmo finitis, deposita mitra, dicit:

Oremus.
Majestatem tuam, Domine, humiliter imploramus, ut altaria haec sacrae unctionis libamine ad suscipienda populi tui munera inuncta potenter bene + dicere, et sancti + ficare digneris; ut quod nunc a nobis indignis, sub tui nominis invocatione, in honorem beatissimae Virginis Mariae, et omnium Sanctorum, atque in memoriam sanctorum tuorum NN. sacrosancti Chrismatis unctione delibutum est, placeat tibi, atque altaria maneant perpetua; ut quidquid deinceps super illa oblatum sacratumve fuerit, dignum tibi fiat holocaustum; atque omnium hic offerentium sacrificia a te pio Domino benigne suscipiantur et per ea vincula peccatorum nostrorum absolvantur; maculae deleantur; veniae impetrentur; gratiae acquirantur: quatenus una cum Sanctis, et Electis tuis vitam percipere mereamur aeternam.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Tum Pontifex, accepta mitra, cum pollice dexterae manus Chrismate intincto inungit in modum crucis conjunctiones mensae, seu tabulae primi altaris, et tituli, sive stipitis, quatuor angulis, quasi illa conjungens, ad singulas cruces, dicens:

In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.  R. Amen.

Postea redit ad secundum easdemque ut in primo unctiones ibi conficit, atque ita de reliquis. Postea redit ad altare majus et deposita mitra, dicit:

Oremus.
Supplices te deprecamur, omnipotens aeternae Deus, per unigenitum Filium tuum Dominum nostrum Jesum Christum, ut altaria haec sanctis usibus praeparata, coelesti bene + dictione sanctifices; et, sicut Melchisedech Sacerdotis praecipui oblationem dignatione mirabili suscepisti, ita imposita his novis altaribus munera, semper accepta ferre digneris; ut populus, qui in hanc Ecclesiae domum sanctam convenient, per haec libamina coelesti sanctificatione salvatus, animarum quoque suarum salutem perpetuam consequatur.  Per eumdem Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Post haec Subdiaconi abstergunt diligenter cum mantilibus telae grossae mensas altarium; et Pontifex accedit ad sedem suam juxta altare majus, in qua cum mitra sedens fricat bene manus cum medulla panis, ac lavat, et exstergit.  Quo facto, Subdiaconis, seu Acolythis praesentantibus ipsi Pontifici tobaleas novas, et mundas, vasa, et ornamenta ad cultum Dei et Ecclesiae, ac altarium consecratorum pertinentia, Pontifex, deposita mitra, surgit, et stans, illa benedicit, dicens:

 

BENEDICTIO TOBALEARUM, VASORUM, ET ORNAMENTORUM ECCLESIAE, ET ALTARIS CONSECRATORUM

 

V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit coelum et terram.
V.
Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Omnipotens, et misericors Deus, qui ab initio utilia et necessaria hominibus creasti, templaque manu hominum facta nomini tuo sancto dicari, tuaeque habitationis loca vocari voluisti, quique per famulum tuum Moysen vestimenta Pontificalia, et Sacerdotalia, seu Levitica, et alia quaeque diversi generis ornamenta ad cultum et decorem tabernaculi et altaris tui fieri decrevisti; exaudi propitius preces nostras, et omnia haec diversarum specierum ornamenta, in usum hujus Ecclesiae tuae et altarium ad honorem et gloriam tuam praeparata, purificare bene + dicere, sancti + ficare, et conse + crare per nostrae humilitatis servitium digneris, ut divinis cultibus et sacris mysteriis apta exsistant, hisque confectioni Corporis et Sanguinis Jesu Christi Filii tui Domini nostri Jesu Christi Filii tui Domini nostri dignis pareatur famulatibus.  Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Deinde aspergit illa aqua benedicta; tum ministri ponunt super unumquodque altare Chrismale, sive pannum lineum ceratum, ad mensuram cujuslibet altaris factum; deinde vestiunt altaria tobaleis, et ornamentis benedictis, ponentes desuper crucem, et alia ornamenta. Interim Pontifex stans ibidem inchoat Antiphonam primam, schola ipsam ac alias Antiphonas sequentes, et Responsoria cum suis Versibus, et Psalmis prosequente.

Antiphona.

Circumdate, Levitae, * altare Domini Dei, vestite vestimentis albis, estote, et vos, canentes hymnum novum, dicentes, Alleluia.
V. Mirabilis Deus in Sanctis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.  Amen.

Alia Antiphona.

Circumdate Sion, * et complectimini eam, narrate in turribus ejus.  V. Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.

Deinde dicitur Responsorium.

Induit Dominus tunica jucunditatis, et imposuit tibi coronam.  *  Et ornavit te ornamentis sanctis.
V. Luce splendida fulgebis, et omnes fines terrae adorabunt coram te.  *  Et ornavit te ornamentis sanctis.  Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt Dominum; et terram tuam in sanctificatione habebunt, et nomen magnum tuum invocabunt.  *  Et ornavit te ornamentis sanctis.
V. Benedicti erunt, qui te aedificaverunt, tu autem laetaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum.  *  Et ornavit te ornamentis sanctis.

Et non dicitur Gloria Patri, sed sequens Antiphona cantatur.

In velamento alarum tuarum protege nos, Domine, et in laude tua gloriemur.

Psalmus 62.

Deus, Deus meus, * ad te de luce vigilo.
Sitivit in te anima mea, * quam multipliciter tibi caro mea.
In terra deserta, et invia, et inaquosa: * sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam.
Quoniam melior est misericordia tua super vitas: * labia mea laudabunt te.
Sic benedicam te in vita mea: * et in nomine tuo levabo manus meas.
Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: * et labiis exsultationis laudabit os meum.
Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te: * quia fuisti adjutor meus.
Et in velamento alarum tuarum exsultabo, adhaesit anima mea post te: * me suscepit dextera tua.
Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae: * tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt.
Rex vero laetabitur in Deo, laudabuntur omnes qui jurant in eo: * quia obstructum est os loquentium iniqua.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.

Finito Psalmo, Pontifex, deposita mitra, ascendit ad altare majus, et facta cruci super altari positae reverentia, incipit, schola prosequente, Antiphonam:

Omnis terra * adoret te Deus, et psallat tibi, psalmum dicat nomini tuo, Domine.

Interim , dum Antiphona cantatur, Pontifex incensat super altare in modum crucis: Quo facto redit ad secundum altare, incensat ut supra, et sic in reliquis. Deinde revertitur ad altare majus, et Antiphona finita, Pontifex eam reincipit, et schola prosequitur; et interim iterum ipse Pontifex super primum altare et reliqua altaria in modum crucis incensat, quod et tertio facit; quo facto stans ante medium altaris, dicit:

Oremus.
Descendat, quaesumus, Domine Deus noster, Spiritus tuus Sanctus super haec altaria, qui et dona nostra, et populi tui in eis sanctificet, et sumentium corda dignanter emundet.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, altaria haec nomini tuo dedicatum coelestis virtutis benedictione sancti + fica; et omnibus in te sperantibus auxilii tui munus ostende; ut hic Sacramentorum virtus, et votorum obtineatur effectus.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.

Quo dicto, Pontifex accedit ad sacristiam, sive sacrarium, ubi deposito pluviali, si celebrare voluerit, quod conveniens est, accipit sandalia, dicens Psalmum Quam dilecta, cum aliis; deinde, lotis manibus, accipit omnia paramenta Pontificalia albi coloris.  Interim ornatur Ecclesia, et luminaria super altaribus; et credentia, atque alibi, ubi placuerit, accenduntur.

Tunc exit Pontifex Missam celebraturus.  Si vero fatigatus nimis celebrare noluerit, facit Missam solemniter per aliquem Sacerdotem celebrari.

Missa dicitur prout in Missali, in ipsa die Dedicationis Ecclesiae.

In fine Pontifex dat benedictionem solemnem, dicens: Sit nomen Domini benedictum, etc, et Indulgentias supra declaratas.  Quibus publicatis, revertitur ad sacristiam, ubi depositis sacris vestibus, vadit in pace.

Deinde cineres per Ecclesiam aspersi, in quibus litterae Graecae et Latinae scriptae sunt, per ministros Ecclesiae tolluntur, et Ecclesia totaliter mundatur.

 


Title Page

Index Generalis

Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index