PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM


DE RECONCILIATIONE POENITENTIUM, QUAE FIT IN FERIA QUINTA COENAE DOMINI.

 

Feria quinta Coenae Domini reconciliantur poenitentes, quibus ab Ecclesia solemnem agere poenitentiam injunctum est, qui in capite Quadragesimae de ipsa ejecti fuerunt.

Pontifex paratus amictu, alba, stola, pluviali coloris violacei, mitra simplici, et baculo Pastorali, ministris etiam paratis, et insuper quatuor Subdiaconis paratis, et uno Diacono de antiquioribus induto, solemniter, atque Archidiacono cum amictu, alba, et stola sine dalmatica, prosternit se super faldistorium coram altari, dicens cum praefatis ministris et Clero septem Psalmos poenitentiales, ut supra et Litanias, ut supra. Poenitentes vero tunc ante fores Ecclesiae nudis pedibus ad terram prostrati manent. tenentes in manibus cereos exstinctos.

Cumque in Litaniis dictum fiierit: Omnes sancti Patriarchae et Prophetae. R. Orate pro nobis.

Et idem a Choro fuerit responsum, paulisper subsistitur; et tunc Pontifex mittit ad poenitentes duos Subdiaconos candelas accensas in manibus ferentes. Qui cum ad portam pervenerint, stantes in limine ostii, elevatis manibus, ostendunt illis candelas accensas, dicentes Antiphonam:
Vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertetur, et vivat.

Quo finita, exstinguunt mox ipsas candelas coram illis, et revertuntur ad locum suum. Et proceditur in Litaniis. Cumque dictum fuerit: Omnes sancti Martyres. R. Orate pro nobis.

Et idem a Choro responsum fuerit, tunc etiam subsistitur a Litaniis, et Pontifex mittit ad illos duos alios Subdiaconos, simili modo, cum candelis accensis, qui in limine ostii constituti cantant Antiphonam:
Di-cit Dominus: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum.

Et mox exstinctis candelis, ut prius, revertuntur ad locum suum. Et proceditur in Litaniis usque ad Agnus Dei, exclusive.

Tunc Pontifex mittit ad illos unum senem Diaconum indutum, ut supra, cum magno cereo illuminato. Ille igitur in limine ostii constitutus cantat Antiphonam:
Levate capita vestra, ecce appropinquabit redemptio vestra.

Et tunc accenduntur candelae poenitentium ex illo cereo. Cereus autem ille non exstinguitur, sed Diaconus cum eo accenso revertitur. Et tunc dicitur in Litaniis:
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi.
R. Parce nobis, Domine.

Et alia usque in finem. Quo dicto, Pontifex ab accubitu surgens cum ministris, et Clero, cruce, thuribulo, cereis, et omni paratu praecedentibus, egreditur extra chorum Ecclesiae. Et parato sibi in medio Ecclesiae faldistorio, sedet respiciens ad ostium Ecclesiae, Clero per choros versus ipsum ostium ab utroque latere disposito seriatim. Tunc Archidiaconus paratus, ut praemissum est, stans in limine ostii, excelsa voce in tono lectionis dicit ad illos ante ostium foris stantes:
State in silentio: audientes audite.

Indicto itaque silentio, vertens se ad Pontificem, dicit similiter in tono Lectionis:
Adest, o venerabilis Pontifex, tempus acceptum, dies propitiationis divinae, et salutis humanae quo mors interitum, et vita accepit aeterna principium; quando in vinea Domini Sabaoth, sic novorum palmitum plantatio sarcienda est, ut purgetur exsecratio vetustatis. Quamvis enim a divitiis bonitatis et pietatis Dei, nihil temporis vacet, nunc tamen et largior est per indulgentiam remissio peccatorum, et copiosior per gratiam assumptio renascentium. Augemur regenerandis, crescimus reversis. Lavant aquae; lavant lacrimae. Inde est gaudium de assumptione vocatorum; hinc laetitia de absolutione poenitentium. Inde est, quod supplices famuli tui posteaquam in varias formas criminum, neglectu mandatorum coelestium, et morum probatorum transgressione ceciderunt, humiliati ac prostrati prophetica ad Dominum voce clamant dicentes: Peccavimus, injuste agimus; iniquitatem fecimus. Miserere nostri, Domine. Evangelicam vocem non frustratoria aure capientes: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Manducaverunt , sicut scriptum est, panem doloris: lacrimis stratum suum rigaverunt; cor suum luctu, corpus afflixerunt jejuniis, ut animarum reciperent, quam perdiderant, sanitatem. Unicum itaque est poenitentiae suffragium, quod et singulis prodest, et omnibus in commone succurrit.

His dictis, Pontifex surgens accedit cum ministris ad ostium Ecclesiae, Clericorum Choro se non movente. Et stans in medio ostii facit eis brevem exhortationem de clementia divina, et de veniae promissione, dicens eis, qualiter mox in Ecclesiam reducentur, et qualiter vivere debent. Quo facto, cantat Antiphonam:
Venite, venite, venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos.

Qua dicta, Diaconus ex parte poenitentium stans dicit pro eis: Flectamus genua.

Tunc omnes genua flectunt poenitentes.

Quo facto, Diaconus ex parte Pontificis dicit: Levate.

Et Episcopus secundo dicit dictam Antiphonam: Venite, venite. etc.

Et Diaconus idem iterum dicit: Flectamus genua.

Et mox Episcopus tertio repetit praefatam Antiphonam: Venite, venite, etc.

Et Diaconus idem tertio dicit: Flectamus genua.

Deinde Pontifex ingreditur Ecclesiam, stans infra ostium, distans ab illo spatio convenienti, et tunc Archidiaconus inchoat, et schola prosequitur, Antiphonam:

Accedite ad e um, et illuminamini: et facies vestrae non confundentur.

Psalmus 33.

Benedicam Dominum in omni tempore: * semper laus ejus in ore meo.
In Domino laudabitur anima mea: * audiant mansueti, et laetentur.
Magnificate Dominum mecum: * et exaltemus nomen ejus in idipsum.
Exquisivi Dominum, et exaudivit me: * et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
Accedite ad eum, et illuminamini: * et facies vestrae non confundentur.
Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum: * et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.
Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum: * et eripiet eos.
Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus: * beatus vir qui sperat in eo.
Timete Dominum, omnes sancti ejus: * quoniam non est inopia timentibus eum.
Divites eguerunt et esurierunt: * inquirentes Dominum non minuentur omni bono.
Venite, filii, audite me: * timorem Domini docebo vos.
Quis est homo qui vult vitam: * diligit dies videre bonos?
Prohibe linguam tuam a malo: * et labia tua ne loquentur dolum.
Diverte a malo, et fac bonum: * inquire pacem, et persequere eam.
Oculi Domini super justos: * et aures ejus in preces eorum.
Vultus autem Domini super facientes mala: * ut perdat de terra memoriam eorum.
Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos: * et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
Juxta est Dominus iis, qui tribulato sunt corde * et humiles spiritu salvabit.
Multae tribulationes justorum: * et de omnibus his liberabit eos Dominus.
Custodit Dominus omnia ossa eorum: * unum ex his non conteretur.
Mors peccatorum pessima: * et qui oderunt justum, delinquent.
Redimet Dominus animas servorum suorum: * et non delinquent omnes qui sperant in eo.

Qua incepta, mox poenitentes ingredientes infra ostium Ecclesiae corruunt ad pedes Pontificis, sicque prostrati, et flentes, jacent, donec praemissa Antiphona et Psalmus compleantur. Quibus expletis, Archipresbyter dicit in tono Lectionis id, quod sequitur:
Redintegra in eis, Apostolice Pontifex, quidquid diabolo suadente corruptum est; et orationum tuorum patrocinantibus meritis, per divinae reconciliationis gratiam fac homines proximos Deo. Ut qui antea in suis sibi perversitatibus displicebant, nunc etiam placere se Domino in regione vivorum devicto suae mortis auctore gratulentur.

Et Pontifex interrogat: Scis illos reconciliatione fore dignos?

Et ille respondet: Scio, et testificor, fore dignos.

Et tunc alter Diaconus dicit: Levate.

Quibus surgentibus, Pontifex accipit unum ex illis per manum, omnibus aliis similiter sese ad manus tenentibus.

Tunc Archipresbyter dicit alta voce:
V.
Iniquitates meas ego cognosco.
R. Et peccatum meum contra me est semper.
V. Averte faciem tuam a peccatis meis.
R. Et omnes iniquitates meas dele.
V. Redde mihi laetitiam salutaris tui.
R. Et spiritu principali confirma me.

Quo dicto, Pontifex inchoat, schola prosequente, Antiphonam:
Dico vobis, * gaudium est Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.

Qua dicta, trahit illum quem manu tenet, et ille alios, ducens eos usque ad faldistorium in medio Ecclesiae prius ibi paratum. Et ibi stans super scabellum conversus ad illos genua flectentes inchoat Antiphonam:
Oportet te, fili, gaudere, * quia frater tuus mortuus fue rat, et revixit, perierat et inventus est.

Qua dicta, dicit in modum Orationis:
Omnipotens Deus vos absolvat ab omni vinculo peccatorum, ut habetis vitam aeternam, et vivetis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus.

Deinde dicit super illos voce mediocri, tenens manus apertas ante pectus, hanc Praefationem:
Per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias age re, Domine sancte, Pater Omnipotens, aeterne Deus: per Christum Dominum nostrum. Quem omnipotens genitor ineffabiliter nasci voluisti, et debitum Adae tibi persolveret aeterno Patri, mortemque nostram sua interficeret, et vulnera nostra in suo corpore ferret, nostrasque maculas Sanguine suo dilueret, ut qui antiqui hostis corrueramus invidi a, et ipsius resurgeremus clementia. Te per eum, Domine, supplices rogamus ac petimus, ut pro aliorum excessibus nos digneris exaudire, qui pro nostris non sufficimus exorare. Tu igitur, clementissime Domine, hos famulos tuos, quos a te separaverunt flagiti a, ad te revoca pietate solita. Tu namque nec Achab scelestissimi humiliationem despexisti, sed vindictam debitam protelasti. Petrum quoque lacrimantem exaudisti, clavesque postmodum coelestis regni ipsi tradidisti: et confitenti latroni ejusdem regni praemia promisisti. Ergo, clementissime Domine, hos, pro quibus preces tibi fundimus, clemens recollige, et tuae Ecclesiae gremio redde, ut nequaquam de eis valeat triumphare hostis, sed tibi reconciliet Fili us, tibi coaequalis, emundetque eos ab omni facinore, et ad tuae sacratissimae Coenae dapes dignetur admittere. Sicque sua Carne, et Sanguine refici at, ut post hujus vitae cursum ad coelestia regna perducat.

Quod sequitur dicit submissa voce legendo:
Jesus Christus Filius tuus Dominus noster, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Praefatione finita, Pontifex super faldistorium, et ministri super tapetia, et Clerus, et populus ad terram prosternuntur, et Cantor inchoat, schola prosequente, Antiphonam et Psalmos sequentes:

Antiphona.
Cor mundum crea in me, Deus: et Spiritum rectum innova in visceribus meis.

Psalmus 50.

Miserere mei, Deus: * secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum: *dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: * et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: * et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: * ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: * et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti: * incerta, et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor: * lavabis me et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam: * exultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis: * et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua: * et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui: * et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas: * et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae: * exultabit lingua mea justitiam tuam.
Domine, labia mea aperies: * et os meum annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: * holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: * cor contritum, et humiliatum, Deus, non despicies.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: * ut aedificentur muri Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta: * tunc imponent super altare tuum vitulos.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 55.

Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo: * tota die impugnans tribulavit me.
Conculcaverunt me inimici mei tota die: * quoniam multi bellantes adversum me.
Ab altitudine diei timebo: * ego vero in te sperabo.
In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: * non timebo quid faciat mihi caro.
Tota die verba mea exsecrabantur: * adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
Inhabitabunt et abscondent: * ipsi calcaneum meum observabunt.
Sicut sustinuerunt animam meam, pro nihilo salvos facies illos: * in ira populos confringes.
Deus vitam meam annuntiavi tibi: * posuisti lacrimas meas in conspectu tuo.
Sicut et in promissione tua: * tunc convertentur inimici mei retrorsum.
In quacumque die invocavero te: * ecce cognovi quoniam Deus meus es.
In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem: * in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo.
In me sunt, Deus, vota tua: * quae reddam, laudationes tibi.
Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu: * ut placeam coram Deo in lumine viventium.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 56.

Miserere mei, Deus, miserere mei: * quoniam in te confidit anima mea.
Et in umbra alarum tuarum sperabo, * donec transeat iniquitas.
Clamabo ad Deum altissimum, * Deum qui benefecit mihi.
Misit de coelo et liberavit me: * dedit in opprobrium conculcantes me.
Misit Deus misericordiam suam, et veritatem suam: * et eripuit animam meam de medio catulorum leonum: dormivi conturbatus.
Filii hominum dentes eorum arma et sagittae: * et lingua eorum gladius acutus.
Exaltare super coelos, Deus, * et in omnem terram gloria tua.
Laqueum paraverunt pedibus meis: * et incurvaverunt animam meam.
Foderunt ante faciem meam foveam: * et inciderunt in eam.
Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: * cantabo et psalmum dicam.
Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium et cithara: * exsurgam diluculo.
Confitebor tibi in populis, Domine: * et psalmum dicam tibi in gentibus.
Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua, * et usque ad nubes veritas tua.
Exaltare super coelos Deus: * et super omnem terram gloria tua.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Quibus dictis, Pontifex, ab accubitu surgens dicit super poenitentes:
Kyrie, eleison, Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Pater noster, reliqua secreto.

V. Et ne nos indocas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. Domine, non secundum peccata nostra facias nobis.
R. Neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis.
V. Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum.
R. Cito anticipent nos misericordiae tuae.
V. Convertere, Domine, usquequo.
R. Et deprecabilis esto super servos tuos.
V. Salvos fac servos tuos, et ancillas tuas.
R. Deus meus, sperantes in te.
V. Esto eis, Domine, turris fortitudinis.
R. A facie inimici.
V. Mitte eis, Domine, auxilium de sancto.
R. Et de Sion tuere eos.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et me, qui etiam misericordia tua primus indigeo, clementer exaudi, et quem non electione meriti, sed dono gratiae tuae constituisti hujus operis ministrum, da fiduciam tui muneris exsequendi, et ipse in nostro ministerio, quod tuae pietatis est, operare. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Oremus.
Praesta, quaesumus, Domine, his famulis tuis dignum poenitentiae fructum, ut Ecclesiae tuae sanctae, a cujus integritate deviaverant peccando, admissorum venam consequando reddantur innoxii. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus.
Precor, Domine, tuae clementiam majestatis, ut his famulis tuis peccata et facinora sua confitentibus veniam praestare, et praeteritorum criminum vincula relaxare digneris: qui homeris tuis ovem perditam reduxisti ad caulas, et Publicani preces placatus exaudisti; tu etiam, Domine, his famulis tuis placare: tu horum precibus benignus assiste; ut in confessione flebili permanentes, clementiam tuam celeriter exorent, ac sanctis altaribus restituti, spei rursus aeternae, ac coelesti gloriae reformentur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Oremus.
Deus, humani generis benignissime conditor, et misericordissime reformator, qui hominem invidia diaboli ab aeternitate dejectum, unici Filii tui sanguine redemisti, vivifica hos famulos tuos, quos tibi nullatenus mori desideras; et qui non derelinquis devios, assume correctos; moveant pietatem tuam, quaesumus, Domine, horum famulorum tuorum lacrimosa suspiria; tu eorum medere vulneribus; tu jacentibus manum porrige salutarem, ne Ecclesia tua aliqua sui corporis portione vastetur: ne grex tuus detrimentum sustineat; ne de familiae tuae damno inimicus exsultet, ne renatos lavacro salutari mors secunda possideat. Tibi ergo, Domine, supplices fundimus preces, tibi fletum cordis effundimus; tu parce confitentibus, ut imminentibus poenis sententiam futuri judicii, te miserante, non incidant; nesciant quod terret in tenebris, quod stridet in flammis, atque ab erroris via ad iter reversi justitiae, nequaquam ultra novis vulneribus saucientur, sed integrum sit eis ac perpetuum, et quod gratia tua contulit et quod misericordia reformavit. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus.
Deus misericors, Deus clemens, Deus, qui secundum multitudinem miserationum tuarum peccata poenitentium deles, et praeteritorum criminum culpas venia remissionis evacuas: respice propitius super hos famulos tuos, et remissionem sibi omnium peccatorum suorum tota cordis confessione poscentes, deprecatus exaudi. Renova in eis, piissime Pater, quidquid terrena fragilitate corruptum, vel quidquid diabolica fraude violatum est; et unitati corporis Ecclesiae membrum redemptionis annecte. Miserere, Domine, gemituum, miserere lacrimorum eorum; et non habentes fiduciam, nisi in misericordia tua, ad tuae Sacramentum reconciliationis admitte. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus.
Majestatem tuam supplices deprecemur, omnipotens aeterne Deus, ut his famulis tuis, longo squalore poenitentiae maceratis, miserationis tuae veniam largiri digneris; ut nuptiali veste recepta, ad regalem mensam, unde ejecti fuerant, mereantur introire. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Absolutio.

Dominus Jesus Christus, qui totius mundi peccata sui traditione, atque immaculi Sanguinis effusione dignatus est expurgare, quique discipulis suis dixit: Quaecumque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelis, et quaeciumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelis: de quorum numero me, quamvis indignum, ministrum esse voluit, intercedente Dei Genitrice Maria, et beato Michaele Archangelo, et sancto Petro Apostolo, cui data est potestas ligandi, ac solvendi, et omnibus Sanctis; ipse per ministerium meum ab omnibus peccatis vestris, quaecumque aut cogitatione, aut locutione, vel operatione negligenter egistis, vos absolvat sancti sui Sanguinis interventione, qui in remissionem peccatorum effusus est; atque a vinculis peccatorum absolotos perducere dignetur ad regna coelorum. Qui cum Deo Patre, et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. R. Amen.

Tunc Pontifex aspergat eos aqua benedicta, et thurificet eos, dicens:
Exsurgite, qui dormitis, exsurgite a mortuis, et illuminabit vos Christus.

Ultimo dat eis indulgentiam, prout sibi placuerit. Qua data, manibus elevatis, et supra illos extensis, dicit solemnem Benedictionem:
Precibus et meritis beatae Mariae semper Virginis, beati Michaelis Archangeli, beati Joannis Baptistae, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et omnium Sanctorum misereatur vestri omnipotens Deus, et dimissis omnibus peccatis vestris perducat vos ad vitam aeternam. R. Amen.

Indulgentiam, absolutionem, et remissionem omnium peccatorum vestrorum tribuat vobis omnipotens, et misericors Dominus. R. Amen.

Ultimo benedicit eis, dicens:
Benedicat vos omnipotens Deus, Pa + ter, et Fi + lius, et Spiritus + Sanctus. R. Amen.

Quo facto, crines et barbam etiam nutrierant, deponunt; et vestibus poenitentialibus dimissis, se cultoribus, et mundioribus induunt.


Title Page

Index Generalis

Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index