In capite Quadragesimae solemniter poenitentes de Ecclesia ejiciuntur hoc modo:
Poenitentes, quibus secundum jus vel consuetudinem, pro gravioribus criminibus solemnis poenitentia est imponenda, hac die hora quasi tertia conveniunt ab Ecclesiam Cathedralem, in vilibus vestimentis, nudis pedibus, et vultibus ad terram demissis, quorum nomina scribi debent; accipientes poenitentiam juxta modum culpae ab Episcopi Poenitentiario, vel ab aliis, quibus hoc officium commissum est; et postea omnes emittuntur, et manent ante foras Ecclesiae. Pontifex interim, dicta Sexta, si non sit celebraturus, paratur supra rochettum (vel, si sit regularis, supra superpelliceum) amictu, alba, cingulo, stola, pluviali violaceis, mitra simplici, et baculo Pastorali. Si autem Pontifex est celebraturus, dum dicitur Nona, more solito acipit sandalia, et caetera paramenta Pontificalia, usque ad dalmaticam inclusive et desuper pluviale coloris violacei, et mitram simplicem; et benedicit cineres, atque imponit. Quibus peractis, Pontifex cum ministris, schola, et toto Clero, cruce, aqua benedicta, et duobus cereis praecedentibus, egreditur chorum circa medium Ecclesiae, ubi parata sit sedes. Tunc Clerus dividitur per duos choros, hinc, inde, versus valvas Ecclesiae. Poenitentes vero omnes ingressi prosternunt se cum lacrimis in Ecclesiae pavimento coram Pontifice inter utrumque chorum. Tunc Pontifex sedens cum mitra, vel Archipresbyter stans, imponit cineres super capita singulorum dicens:
Memento homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris: age poenitentiam, ut habeas vitam aeternam.
Et unus ex Canonicis aspergit eos aqua benedicta. Postea Pontifex stans, deposita mitra, benedicit cilicia, in hunc modum:
V. Adjutorium
nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit coelum et terram.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Omnipotens, et misericors Deus, qui peccatoribus pietatis tuae
misericordiam quaerentibus hoc indumento vestitis, misericordiam
tuam et veniam tribuisti, obsecramus clementiam tuam, ut hoc
indumentum, quod vocatur cilicium, bene + dicere,
et sancti + ficare digneris; ut
quicumque eo pro peccatis suis indutus fuerit, et misericordiam
tuam imploraverit, veniam et indulgentiam tuae sanctae
misericordiae consequatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Aspergantur aqua benedicta. Benedictis ciliciis, Pontifex capita eorum cooperit cum eis, dicens:
Apud Dominum misericordia est, et apud Deum redemptio; ita enim lapsis hominibus subvenit, non solum per Baptismi, et Confirmationis gratiam, set etiam per Poenitentiae medicinam, ut spiritus humanus vita reparetur aeterna. R. Deo gratias.
Quo facto, Pontifex incipit
Antiphonam:
Ne reminiscaris, Domine, delicta nostra, vel parentum
nostrorum; neque vindictam sumas de peccatis nostris, Domine Deus
noster.
Et super faldistorium accumbit, et ministri, et totus populus, et poenitentes prosternunt se in terram, et pro ipsorum poenitentium absolutione dicunt septem Psalmos Poenitentiales alternatim:
Psalmus 6
Domine, ne in furore tuo arguas me: * neque in ira tua
corripias me.
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum: * sana me, Domine,
quoniam conturbata sunt ossa mea.
Et anima mea turbata est valde: * et tu Domine usquequo?
Convertere, Domine, et eripe animam meam: * salvum me fac propter
misericordiam tuam.
Quoniam non est in morte qui memor sit tui: * in inferno autem
quis confitebitur tibi.
Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: *
in lacrimis meis stratum meum rigabo.
Turbatus est a furore oculus meus: * inveteravi inter omnes
inimicos meos.
Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem: * quoniam
exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Exaudivit Dominus deprecationem meam: * Dominus orationem meam
suscepit.
Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei: *
convertantur, et erubescant valde velociter.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula
saeculorum. Amen.
Psalmus 31
Beati, quorum remissae sunt iniquitates: * et quorum tecta
sunt peccata.
Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum: * nec est in
spiritu ejus dolus.
Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea: * dum clamarem tota die.
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: * conversus
sum in aerumna mea, dum configitur spina.
Delictum meum cognitum tibi feci: * et injustitiam meam non
abscondi.
Dixi: confitebor adversum me injustitiam meam Domino: * et tu
remisisti impietatem peccati mei.
Pro hac orabit ad te omnis sanctus: * in tempore opportuno.
Verumtamen in diluvio aquarum multarum: * ad eum non
approximabunt.
Tu es refugium meum a tribulatione, quae circumdedit me: *
exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac, qua gradieris:
* firmabo super te oculos meos.
Nolite fieri sicut equus, et mulus: * quibus non est intellectus.
In camo, et fraeno maxillas eorum constringe: * qui non
approximant ad te.
Multa flagella peccatoris: * sperantem autem in Domino
misericordia circumdabit.
Laetamini in Domino, et exsultate, justi: * et gloriamini omnes
recti corde.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula
saeculorum. Amen.
Psalmus 37
Domine, ne in furore tuo arguas me: * neque in ira tua
corripias me.
Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi: * et confirmasti super
me manum tuam.
Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae: * non est pax
ossibus meis a facie peccatorum meorum.
Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum: * sicut
onus grave gravatae sunt super me.
Putruerunt, et corruptae sunt cicatrices meae: * a facie
insipientiae meae.
Miser factus sum et curvatus sum usque ad finem: * tota die
contristatus ingrediebar.
Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus: * et non est sanitas
in carne mea.
Afflictus sum, et humiliatus sum nimis: * rugiebam a gemitu
cordis mei.
Domine, ante te omne desiderium meum: * et gemitus meus a te non
est absconditus.
Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea: * et lumen
oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
Amici mei, et proximi mei: * adversum me appropinquaverunt, et
steterunt.
Et qui juxta me erant, de longe steterunt: * et vim faciebant,
qui quaerebant animam meam.
Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates: * et dolos
tota die meditabantur.
Ego autem tamquam surdus non audiebam: * et sicut mutus non
aperiens os suum.
Et factus sum sicut homo non audiens: * et non habens in ore suo
redargutiones.
Quoniam in te, Domine, speravi: * tu exaudies me, Domine Deus
meus.
Quia dixi: nequando supergaudeant mihi inimici mei: * et dum
commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt
Quoniam ego in flagella paratus sum: * et dolor meus in conspectu
meo semper.
Quoniam iniquitatem meam annuntiabo: * et cogitabo pro peccato
meo.
Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: * et
multiplicati sunt qui oderunt me inique.
Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi: * quoniam
sequebar bonitatem.
Ne derelinquas me, Domine Deus meus: * ne discesseris a me.
Intende in adjutorium meum: * Domine, Deus salutis meae.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula
saeculorum. Amen.
Psalmus 50
Miserere mei, Deus: * secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum: *dele iniquitatem
meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: * et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: * et peccatum meum contra
me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: * ut justificeris in
sermonibus tuis et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: * et in peccatis
concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti: * incerta, et occulta sapientiae
tuae manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor: * lavabis me et super nivem
dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam: * exultabunt ossa
humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis: * et omnes iniquitates meas
dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spiritum rectum innova in
visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua: * et Spiritum Sanctum tuum ne
auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui: * et spiritu principali
confirma me.
Docebo iniquos vias tuas: * et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae: * exultabit
lingua mea justitiam tuam.
Domine, labia mea aperies: * et os meum annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: * holocaustis
non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: * cor contritum, et
humiliatum, Deus, non despicies.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: * ut
aedificentur muri Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta:
* tunc imponent super altare tuum vitulos.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula
saeculorum. Amen.
Psalmus 101
Domine, exaudi orationem meam: * et clamor meus ad te veniat.
Non avertas faciem tuam a me: * in quacumque die tribulor,
inclina ad me aurem tuam.
In quacumque die invocavero te: * velociter exaudi me.
Quia defecerunt sicut fumus dies mei: * et ossa mea sicut cremium
aruerunt.
Percussum est ut foenum, et aruit cor meum: * quia oblitus sum
comedere panem meum.
A voce gemitus mei: * adhaesit os meum carni meae.
Similis factus sum pellicano solitudinis: * factus sum sicut
nycticorax in domicilio.
Vigilavi: * et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
Tota die exprobrabant mihi inimici mei: * et qui laudabant me,
adversum me jurabant.
Quia cinerem tamquam panem manducabam: * et potum meum cum fletu
miscebam.
A facie irae et indignationis tuae: * quia elevans allisisti me.
Dies mei sicut umbra declinaverunt: * et ego sicut foenum arui.
Tu autem, Domine, in aeternum permanes: * et memoriale tuum in
generationem et generationem.
Tu exsurgens misereberis Sion: * quia tempus miserendi ejus, quia
venit tempus.
Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus: * et terrae ejus
miserebuntur.
Et timebunt Gentes nomen tuum, Domine: * et omnes reges terrae
gloriam tuam.
Quia aedificavit Dominus Sion: * et videbitur in gloria sua.
Respexit in orationem humilium: * et non sprevit precem eorum.
Scribantur haec in generatione altera: * et populus, qui
creabitur, laudabit Dominum.
Quia prospexit de excelso sancto suo: * Dominus de caelo in
terram aspexit.
Ut audiret gemitum compeditorum: * ut solveret filios
interemptorum.
Ut annuntiet in Sion nomen Domini: * et laudem suam in Jerusalem.
In conveniendo populos in unum: * et reges ut serviant Domino.
Respondit ei in via virtutis suae: * paucitatem dierum meorum
nuntia mihi.
Ne revoces me in dimidio dierum meorum: * in generationem et
generationem anni tui.
Initio tu, Domine, terram fundasti: * et opera manuum tuarum sunt
coeli.
Ipsi peribunt, tu autem permanes: * et omnes sicut vestimentum
veterascent.
Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: * tu autem idem
ipse es, et anni tui non deficient.
Filii servorum tuorum habitabunt: * et semen eorum in saeculum
dirigetur.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula
saeculorum. Amen.
Psalmus 129
De profundis clamavi ad te, Domine: * Domine, exaudi vocem
meam.
Fiant aures tuae intendentes: * in vocem deprecationis meae.
Si iniquitates observaveris, Domine: * Domine, quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est: * propter legem tuam sustinui te,
Domine.
Sustinuit anima mea in verbum ejus: * speravit anima mea in
Domino.
A custodia matutina usque ad noctem: * speret Israel in Domino.
Quia apud Dominum misericordia: * et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israel: * ex omnibus iniquitatibus ejus.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula
saeculorum. Amen.
Psalmus 142
Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem
meam in veritate tua: * exaudi me in tua justitia.
Et non intres in judicium cum servo tuo: * quia non
justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Quia persecutus est inimicus animam meam: * humiliavit in terra
vitam meam.
Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi: * et anxiatus
est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus
tuis: * in factis manuum tuarum meditabar.
Expandi manus meas ad te: * anima mea sicut terra sine aqua tibi.
Velociter exaudi me, Domine: * defecit spiritus meus.
Non avertas faciem tuam a me: * et similis ero descendentibus in
lacum.
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: * quia in te speravi.
Notam fac mihi viam, in qua ambulem: * quia ad te levavi animam
meam.
Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: * doce me
facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam: * propter nomen
tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua.
Educes de tribulatione animam meam: * et in misericordia tua
disperdes inimicos meos.
Et perdes omnes, qui tribulant animam meam: * quoniam ego servus
tuus sum.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula
saeculorum. Amen.
Deinde repetitur Antiphona.
Ne reminiscaris, Domine, delicta nostra, vel parentum nostrorum;
neque vindictam sumas de peccatis nostris, Domine Deus noster.
Postea dicuntur Litaniae.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de coelis Deus, miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei Genitrix, ora pro nobis.
Sancta Virgo virginum, ora pro nobis.
Sancte Michael, ora pro nobis.
Sancte Gabriel, ora pro nobis.
Sancte Raphael, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli, et Archangeli, orate pro nobis.
Omnes sancti beatorum Spirituum ordines, orate pro nobis.
Sancte Joannes Baptista, ora pro nobis.
Sancte Joseph, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriarchae, et Prophetae, orate pro nobis.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.
Sancte Andrea, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Joannes, ora pro nobis.
Sancte Thoma, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Philippe, ora pro nobis.
Sancte Bartholomaee, ora pro nobis.
Sancte Matthaee, ora pro nobis.
Sancte Simon, ora pro nobis.
Sancte Thadaee, ora pro nobis.
Sancte Mathia, ora pro nobis.
Sancte Barnaba, ora pro nobis.
Sancte Luca, ora pro nobis.
Sancte Marce, ora pro nobis.
Omnes sancti Apostoli, et Evangelistae, orate pro nobis.
Omnes sancti Discipuli Domini, orate pro nobis.
Omnes sancti Innocentes, orate pro nobis.
Sancte Stephane, ora pro nobis.
Sancte Laurenti, ora pro nobis.
Sancte Vincenti, ora pro nobis.
Sancte Fabiane et Sebastiane, ora pro nobis.
Sancte Joannes et Paule, ora pro nobis.
Sancte Cosma et Damiane, ora pro nobis.
Sancte Gervasi et Protasi, ora pro nobis.
Omnes sancti Martyres, orate pro nobis.
Sancte Silvester, ora pro nobis.
Sancte Gregori, ora pro nobis.
Sancte Ambrosi, ora pro nobis.
Sancte Augustine, ora pro nobis.
Sancte Hieronyme, ora pro nobis.
Sancte Martine, ora pro nobis.
Sancte Nicolae, ora pro nobis.
Omnes sancti Pontifices, et Confessores, orate pro nobis.
Omnes sancti Doctores, orate pro nobis.
Sancte Antoni, ora pro nobis.
Sancte Benedicte, ora pro nobis.
Sancte Bernarde, ora pro nobis.
Sancte Dominice, ora pro nobis.
Sancte Francisce, ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdotes, et Levitae, orate pro nobis.
Omnes sancti Monachi, et Eremitae, orate pro nobis.
Sancta Maria Magdalena, ora pro nobis.
Sancta Agatha, ora pro nobis.
Sancta Lucia, ora pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Caecilia, ora pro nobis.
Sancta Catharina, ora pro nobis.
Sancta Anastasia, ora pro nobis.
Omnes sanctae Virgines et Viduae, orate pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctae Dei, intercedite pro nobis.
Propitius esto, parce nobis, Domine.
Propitius esto, exaudi nos, Domine.
Ab omni malo, libera nos, Domine.
Ab omni peccato, libera nos, Domine.
Ab ira tua, libera nos, Domine.
A subitanea et improvisa morte, libera nos, Domine.
Ab insidiis diaboli, libera nos, Domine.
Ab ira, et odio, et omni mala voluntate, libera nos, Domine.
A spiritu fornicationis, libera nos, Domine.
A fulgure et tempestate, libera nos, Domine.
A flagello terraemotus, libera nos, Domine.
A peste, fame, et bello, libera nos, Domine.
A morte perpetua, libera nos, Domine.
Per mysterium sanctae incarnationis tuae, libera nos, Domine.
Per adventum tuum, libera nos, Domine.
Per nativitatem tuam, libera nos, Domine.
Per baptismum, et sanctum jejunium tuum, libera nos, Domine.
Per crucem, et passionem tuam, libera nos, Domine.
Per mortem, et sepulturam tuam, libera nos, Domine.
Per sanctam resurrectionem tuam, libera nos, Domine.
Per admirabilem ascensionem tuam, libera nos, Domine.
Per adventum Spiritus Sancti paracliti, libera nos, Domine.
In die judicii, libera nos, Domine.
Peccatores, te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas, te rogamus, audi nos.
Ut nobis indulgeas, te rogamus, audi nos.
Ut ad veram poenitentiam nos perducere digneris, te rogamus, audi
nos.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere, et conservare digneris, te
rogamus, audi nos.
Ut Domnum apostolicum, et omnes ecclesiasticos ordines in sancta
religione conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, te rogamus,
audi nos.
Ut Regibus, et Principibus christianis pacem et veram concordiam
donare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris,
te rogamus, audi nos.
Ut omnes errantes ad unitatem Ecclesiae revocare, et infideles
universos ad Evangelii lumen perducere digneris, te rogamus, audi
nos.
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare, et conservare
digneris, te rogamus, audi nos.
Ut mentes nostras ad coelestia desideria erigas, te rogamus, audi
nos.
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, te
rogamus, audi nos.
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum et benefactorum
nostrorum ab aeterna damnatione eripias, te rogamus, audi nos.
Ut fructus terrae dare, et conservare digneris, te rogamus, audi
nos.
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris,
te rogamus, audi nos.
Ut nos exaudire digneris, te rogamus, audi nos.
Fili Dei, te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Quibus finitis, Pontifex
dicit super ipsos poenitentes:
Pater noster. Et reliqua secreto.
V. Et ne nos inducas
in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.Domine.
V. Salvos fac servos tuos, et
ancillas tuas.
R. Deus meus, sperantes in te.
V. Mitte eos, Domine, auxilium de
sancto.
R. Et de Sion tuere eos.
V. Nihil proficiat inimicus in eis.
R. Et filius iniquitatis non apponat
nocere eis.
V. Esto eis, Domine, turris
fortitudinis.
R. A facie inimici.
V. Domine Deus virtutum, converte nos.
R. Et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Exaudi, Domine,preces nostras, et confitentium tibi parce
peccatis, ut quos conscientiae reatus accusat, indulgentia tuae
miserationis absolvat. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Oremus.
Praeveniat hoc famulos tuos, (vel has
famulas tuas), quaesumus, Domine,
misericordia tua, ut omnes iniquitates eorum celeri indulgentia
deleantur. Per Christum Dominum nostrum. R.
Amen.
Oremus.
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, nec sit ab his famulis (vel famulabus)
tuis, clementiae tuae longinqua miseratio; sana vulnera eorumque
dimitte peccata; ut ab omnibus iniquitatibus expiati, tibi,
Domine, semper valeant adhaerere. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Oremus.
Domine, Deus noster, qui offensione nostra non viceris, sed
satisfactione placaris; respice, quaesumus, ad hos famulos tuos, (vel has famulas tuas,) qui, (vel quae) se tibi peccasse graviter confitentur;
tuum est enim absolutionem criminum dare, et veniam praestare
peccantibus, qui dixisti, te poenitentiam malle peccatorum, quam
mortem; concede ergo, Domine, ut tibi poenitentiae excubias
celebrent, et correctis actibus suis, conferri sibi a te
sempiterna gaudia gratulentur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
His peractis, surgunt poenitentes, et facit eis Pontifex sermonem; ostendens qualiter Adam propter peccatum ejectus est de paradiso, et multa maledicta in eum congesta sunt; et qualiter, ejus exemplo, ipsi de Ecclesia ad tempus ejiciendi sunt. Quo facto, accipiat unum ex eis per dexteram manum; et omnes alii similiter se manibus tenentes, candelas accensas in manibus habentes, subsequantur eum; et ita eos ejiciat de Ecclesia, cum lacrimis dicens:
Ecce ejicimini vos hodie a liminibus sanctae matris Ecclesiae propter peccata, et scelera vestra, sicut Adam primus homo ejectus est de paradiso propter transgressionem suam.
Et interim schola cantat Responsorium.
In sudore vultus tui vesceris pane tuo, dicit Dominus ad Adam, cum operatus fueris terram, non dabit fructus suos: * Sed spinas et tribulos germinabit tibi. V. Pro eo quod audisti vocem uxoris tuae plus, quam me: maledicta terra in opere tuo, non dabit fructus suos. * Sed spinas et tribulos germinabit tibi.
Aliud Responsorium.
Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum, et malum: * Videte, ne forte sumat de ligno vitae, et vivat in aeternum. V. Fecitque Dominus Adae tunicam pelliceam, et induit eum, et ait. * Videte, ne forte sumat de ligno vitae, et vivat in aeternum. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. * Videte, ne forte sumat de ligno vitae, et vivat in aeternum.
Et sic eis extra ejectis, et ante valvas Ecclesiae genibus flexis gemendo manentibus. Pontifex in limine ostii stans moneat eos, quod de Domini misericordia non desperent, sed jejuniis, orationibus, peregrinationibus, eleemosynis, et aliis bonis operibus invigilent, ut Dominus ad dignum fructum verae poenitentiae eos perducat; quodque feria quinta in Coena Domini redeant, quoniam tunc in sanctam Ecclesiam reducentur, quam usque tunc ingredi non praesumant. Et mox Pontifice cum processione ad chorum redeunte, valvae Ecclesiae ante oculos eorum clauduntur, et incipitur Missa, et proceditur ordine suo.