Pontifex benedicturus arma, quae aliquis ministrorum coram eo tenet, aut supra altare vel aliquam mensam ponuntur, stans sine mitra, dicit:
V. Adjutorium nostrum in nomine
Domini.
R. Qui fecit coelum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.
Benedictio Dei omnipotentis Pa +
tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti, descendat super haec arma, et
super induentem ea, quibus ad tuendam justitiam induatur. Rogamus
te, Domine Deus, ut illum protegas, et defendas, qui vivis et
regnas Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
Alia Oratio.
Oremus.
Deus omnipotens, in cujus manu victoria plena constitit, quique
etiam David ad expugnandum rebellem Goliam vires mirabiles
tribuisti, clementiam tuam humili prece deposcimus, ut haec arma
almifica pietate bene + dicere
digneris; et concede famulo tuo N.
eadem gestare cupienti, ut ad munimen, ac defensionem sanctae
matris Ecclesiae, pupillorum, et viduarum, contra visibilium et
invisibilium hostium impugnationem, ipsis libere et victoriose utatur. Per Christum Dominum nostrum.
R.
Amen.
Deinde aspergit ea aqua benedicta.
| Introductio | Index Generalis | Index Alphabeticus |