PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM



DE BENEDICTIONE TABERNACULI

SIVE VASCULI PRO SACROSANCTA EUCHARISTIA CONSERVANDA

 

Pontifex tabernaculum sive vasculum pro conservanda sacrosancta Eucharistia benedicere volens, stans sine mitra, dicit:

V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit coelum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, majestatem tuam supplices deprecamur, ut vasculum hoc pro corpore Filii tui Domini nostri Jesu Christi in eo condendo fabricatum, bene + dictionis tuae gratia dicare digneris.  Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Tum aspergit illud aqua benedicta.

 


Introductio Index Generalis Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index