PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM


ORDO BENEDICTIONIS AQUAE PRO RECONCILIATIONE ECCLESIAE AB EPISCOPO FACIENDAE

 

Benedictio hujus aquae fieri potest omni die.  Parantur pro Episcopo faldistorium super tapete, rochettum, stola, et mitra simplex.  Insuper, supra mensam tobalea coopertam parantur unum vas cum sale, vas cum aqua benedicenda; vas cum cineribus; et vas vini.

Pontifex ornatus rochetto (vel, si Regularis sit, superpelliceo) assumet stolam et mitram, deinde prope faldistorium stans cum mitra, aquae benedictionem exorcismo salis incipiens, dicet absolute:

V.
Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit coelum et terram.

Exorcizo te, creatura salis, in nomine Domini nostri Jesu Christi, qui Apostolis suis ait: Vos estis sal terrae, et per Apostolum dicit: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus; ut sancti + fýceris ad reconciliationem Ecclesiae, ad expellendas omnes daemonum tentationes; et omnibus, qui ex te sumpserint, sis animae, et corporis tutamentum, sanitas, protectio, et confirmatio salutis.  Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.  R. Amen.

Deinde deposita mitra, dicit:
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Domine Deus, Pater omnipotens, qui hanc gratiam coelitus sali tribuere dignatus es, ut ex illo possint universa condiri, quae hominibus ad escam procreasti, bene + dic hanc creaturam salis, ad effugandum inimicum; et ei salubrem medicinam immitte, ut proficiat sumentibus ad animae et corporis sanitatem.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Tum assumpta mitra, dicit absolute exorcismum aquae.

Exorcizo te, creatura aquae, in nomine Dei Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti, ut repellas diabolum a termino justorum, ne sit in umbraculis Ecclesiae.  Et tu, Domine Jesu Christe, infunde Spiritum Sanctum in Ecclesiam tuam, ut proficiat ad sanitatem corporum, animarumque adorantium te, et magnificetur nomen tuum in gentibus: et increduli corde convertantur ad te, et non habeant alium Deum, praeter te Dominum solum, qui venturus es judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.  R. Amen.

Deinde, deposita mitra, dicit:
V.
Domine, exaudi orationem
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Domine Deus, Pater omnipotens, statutor omnium elementorum, qui per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum elementum hoc aquae in salutem humani generis esse voluisti, te supplices deprecamur, ut, exauditis orationibus nostris, eam tuae pietatis aspectu sancti + fices; atque ita omnium spirituum immundorum ab ea recedat incursio, ut ubicumque fuerit in nomine tuo aspersa, gratia tuae benedictionis adveniat, et mala omnia, te propitiante, procul recedant.  Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Tum stans sine mitra, dicit super cineres:

BENEDICTIO CINERUM.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, parce paenitentibus, propitiare supplicantibus, et mittere digneris sanctum Angelum tuum de coelis, qui bene + dicat, et sancti + ficet hos cineres, ut sint remedium salubre omnibus nomen sanctum tuum humiliter implorantibus, ac semetipsos pro conscientia delictorum suorum accusantibus, ante conspectum divinae clementiae tuae facinora sua deplorantibus, vel serenissimam pietatem tuam suppliciter obnixeque flagitantibus; et praesta, per invocationem sanctissimi nominis tui, ut quicumque eos super se asperserint, pro redemptione peccatorum suorum, corporis sanitatem et animae tutelam percipiant.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Tum Pontifex accipit sal, et miscet cineri in modum crucis, dicens:
Commixtio salis, et cineris pariter fiat: In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.  R. Amen.

Deinde accipiens pugillum de mistura salis; et cinerum, in modum crucis ter immittit in aquam, qualibet vice dicens:
Commixtio salis, cineris, et aquae pariter fiat.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.  R. Amen.

Deinde stans sine mitra, dicit super vinum:

BENEDICTIO VINI.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Domine Jesu Christe, qui in Cana Galilaeae ex aqua vinum fecistý, quique es vitis vera, multiplica super nos misericordiam tuam; et bene + dicere, et sancti + ficare digneris hanc creaturam vini, ut ubicumque fusum fuerit, vel aspersum, divinae id benedictionis tuae opulentia repleatur, et sanctificetur.  Qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivis, et regnas Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Deinde mittit, in modum crucis, vinum in aquam ipsam, dicens:
Commixtio vini, salis, cineris et aquae pariter fiat: In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.  R. Amen.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscuim
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, creator et conservator humani generis, et dator gratiae spiritualis, ac largitor aeternae salutis, emitte Spiritum Sanctum tuum super hoc vinum cum aqua, sale, et cinere mixtum; ut armatum caelestis defensione virtutis, ad reconciliationem Ecclasiae tuae proficiat.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Expleta oratione, Pontifex, deposita stola et rochetto, vadit in pace.

 


Title Page

Index Generalis

Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index