PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM


DE ALTARIS PORTATILIS CONSECRATIONE


Altaris portatilis consecratio potest fieri quocumque die, et loco, jejuno tamen stomacho.

Parantur in loco ubi consecratio hujusmodi fieri debet, in primis aliquae Reliquiae cum tribus granis incensi in altari recludendae; sanctum Chrisma in vasculo, et ampulla; Oleum sanctum Catechumenorum etiam in vasculo, et ampulla; media libra thuris, cujus medietas sit in granis; thuribulum cum navicula, et cochleari; vas cum prunis ardentibus; vas aquae mundae; vas cum cineribus; vas cum sale; vas vini; aspersorium factum de herba hyssopi; mantilia ex tela grossa ad extergendum altare consecrandum, quoties expedierit; quinque cruces parvae factae de candelis cerae subtilibus; aliquae spatulae ligneae parvae, ad abradendum de altari combustiones candelarum et thuris; vas, in quo ipsae rasurae deponantur; duo candelabra cum duobus cereis continuo ardentibus prope Reliquias; vas cum aqua ad abluendas manus Pontificis, et medulla panis, ac mantilia pro extergendis manibus.

Pontifex igitur, paratus amictu, alba, cingulo, stola, pluviali albi coloris, et mitra smplici, si consecrationem hujusmodi publice facere velit, vel, si camera sua aut alio loco secreto stolam habeat super rochettum, vel supra superpelliceum, si sit regularis, ab humeris dependentem, et mitram simplicem, stans ante tabulam ipsam, sive altare consecrandum positum super aliquam mensam, vel altare, mitram in capite tenens, absolute dicit:

Deum omnipotentem, fratres charissimi, votis exsultantibus deprecemur, ut qui per omnem mundum fidem sparsit, et Ecclesiam congregavit, qui est lapis de monte sine manibus abscessus, qui angularem compagem solidavit, hanc petram serenus illustret, eamque aeterno lumine irrigatam ita multiplicibus et diversis charismatibus locupletet, ut super illam, administrandam sui Corporis hostiam bene + dicat, et suscipiat consecratam. Qui cum Deo Patre vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Deinde, detecto capite, genuflexus ante altare consecrandum, dicit:

Deus, in adjutorium meum intende.

Quo dicto, Pontifice surgente, chorus respondet:

Domine, ad adjuvandum me festina.

Tunc Pontifex, stans sine mitra in eodem loco, dicit:

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Chorus respondet:

Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum.  Amen.

Et id eisdem modo et loco secundo, et tertio fit, voce semper altius elevata.

Quibus dictis, Pontifex stans in eodem loco cum mitra benedicit aquam cum sale, cinere, et vino, incipiens absolute exorcismum salis:

Exorcizo te, creatura salis, in nomine Domini nostri Jesu Christi, qui Apostolis suis ait: Vos estis sal terrae, et per Apostolum dicit: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus; ut sancti + ficeris ad consecrationem hujus altaris, ad expellendas omnes daemonum tentationes; et omnibus, qui ex te sumpserint, sis animae, et corporus tutamentum, sanitas, protectio, et confirmatio salutis.  Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.  R. Amen.

 Deinde, deposita mitra, dicit:

V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Domine Deus, Pater omnipotens, qui hanc gratiam coelitus sali tribuere dignatus es, ut ex illo possint universa condiri, quae hominibus ad escam procreasti, bene + dic hanc creaturam salis, ad effugandum inimicum; et ei salubrem medicinam immitte, ut proficiat sumentibus ad animae et corporis sanitatem.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Tum assumpta mitra, dicit absolute exorcismum aquae:

Exorcizo te, creatura aquae, in nomine Dei Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti, ut repellas diabolum a termino justorum, ne sit in umbraculis hujus altaris.  Et tu, Domine Jesu Christe, infunde Spiritum Sanctum in hoc altare; ut proficiat ad sanitatem corporum, animarumque adorantium te, et magnificetur nomen tuum in gentibus: et increduli corde convertantur ad te, et non habeant alium Deum, praeter te Dominum solum, qui venturus es judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.  R. Amen.

 Deinde, deposita mitra, dicit:

V. Domine exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Domine Deus, Pater omnipotens, statutor omnium elementorum, qui per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum elementum hoc aquae in salutem humani generis esse voluisti, te supplices deprecamur, ut, exauditis orationibus nostris, eam tuae pietatis aspectu sancti + fices; atque ita omnium spirituum immundorum ab ea recedat incursio, ut ubicumque fuerit in nomine tuo aspersa, gratia tuae benedictionis adveniat, et mala omnia, te propitiante, procul recedant.  Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Tum stans sine mitra, dicit super cineres:

Benedictio cinerum.

V. Domine exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, parce poenitentibus, propitiare supplicantibus, et mittere digneris sanctum Angelum tuum de coelis, qui bene + dicat, et sancti + ficet hos cineres, ut sint remedium salubre omnibus nomen sanctum tuum humiliter implorantibus, ac semetipsos pro conscientia delictorum suorum accusantibus, ante conspectum divinae clementiae tuae facinora sua deplorantibus, vel serenissimam pietatem tuam suppliciter obnixeque flagitantibus; et praesta, per invocationem sanctissimi nominis tui, ut quicumque eos super se asperserint, pro redemptione peccatorum suorum, corporis sanitatem et animae tutelam percipiant.  Per  Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Tum Pontifex accipit sal, et miscet cineri in modum crucis, dicens:

Commixtio salis, et cineris pariter fiat.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.  R. Amen.

Deinde accipiens pugillum de mistura salis, et cinerum in modum crucis, ter immittit in aquam, qualibet vice dicens:

Commixtio salis, cineris, et aquae pariter fiat.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.  R. Amen.

Deinde stans sine mitra, dicit super vinum.

Benedictio vini.

V. Domine exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Domine Jesu Christe, qui in Cana Galilaeae ex aqua vinum fecisti, quique es vitis vera, multiplica super nos misericordiam tuam; et bene + dicere, et sancti + ficare digneris hanc creaturam vini, ut ubicumque fusum fuerit, vel aspersum, divinae id benedictionis tuae opulentia repleatur, et sanctificetur.  Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis, et regnas Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Deinde mittit, in modum crucis, vinum in aquam ipsam, dicens:

Commixtio vini, salis, cineris et aquae pariter fiat.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.  R. Amen.

V. Domine exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, creator et conservator humani generis, et dator gratiae spiritualis, ac largitor aeternae salutis, emitte Spiritum Sanctum tuum super hoc vinum cum aqua, sale, et cinere mixtum; ut armatum coelestis defensione virtutis, ad consecrationem hujus altaris tui proficiat.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Aqua igitur benedicta, Pontifex, retenta mitra, stans ante altare intingit pollicem dexterae manus in aqua praedicta, per eum benedicta, et cum eo, et aqua hujusmodi facit crucem in medio tabulae altaris, dicens:

Sancti + ficetur, et conse + cretur haec tabula.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.  Pax tibi.

Deinde facit ex eadem aqua cum eodem pollice quatuor cruces in quatuor cornibus altaris, repetens in qualibet cruce verba praemissa Sancti + ficetur, et conse + cretur haec tabula etc.

Facit autem primam crucem in dextera parte posteriori lapidis, id est, Evangelii, secundam in sinistra parte anteriori transversa primae, tertiam in dextera anteriori, quartam in sinistra posteriori tertiae transversa in hunc modum:

Quo facto, inchoat, ministris prosequentibus, Antiphonam:

Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.

Psalmus 50.

Miserere mei, Deus: * secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum: *dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: * et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: * et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: * ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: * et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti: * incerta, et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor: * lavabis me et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam: * exultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis: * et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua: * et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui: * et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas: * et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae: * exultabit lingua mea justitiam tuam.
Domine, labia mea aperies: * et os meum annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: * holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: * cor contritum, et humiliatum, Deus, non despicies.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: * ut aedificentur muri Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta: * tunc imponent super altare tuum vitulos.

Et non dicitur Gloria Patri.  Sed repetitur antiphona Asperges me, ut supra.

Interim dum dicunt Antiphona, et Psalmus praedicti, Pontifex cum mitra aspergit cum aspersorio de herba hyssopi facto de ipsa aqua tabulam, per ejus circuitum tribus vicibus.  Quo facto, tabula abstergitur cum mundo panno linto; deinde Pontifex, deposita mitra, dicit:

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Deus, qui es visibilium omnium rerum et invisibilium conditor, et cunctarum sanctificationum consecrator, ad dedicationem hujus Dominicae mensae adesse dignare; et quae sacrato oleo, et Chrismate a nobis indignis est linienda, et benedicenda, tuae sancti + ficationis in eam infunde virtutem et consecrationem; ut omnes qui ad eam te deprecaturi accesserint, tuae propitiationis auxilium sentiant.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Tum inchoat, ministris prosequentibus, Antiphonam:

Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine.

Qua incepta, Pontifex, accepta mitra, thurificat tertio tabulam per circuitum ejus.  Finita incensatione, Pontifex inchoat, ministris prosequentibus, Antiphonam:

Erexit Jacob lapidem in titulum fundens oleum desuper: votum vovit Deo Jacob.

Psalmus 83.

Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! * concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.
Cor meum, et caro mea * exsultaverunt in Deum vivum.
Etenim passer invenit sibi domum: * et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.
Altaria tua, Domine virtutum: * Rex meus, et Deus meus.
Beati, qui habitant in domo tua, Domine: * in saecula saeculorum laudabunt te.
Beatus vir, cujus est auxilium abs te: * ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrimarum, in loco quem posuit.
Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem: * videbitur Deus deorum in Sion.
Domine, Deus virtutum, exaudi orationem meam: * auribus percipe Deus Jacob.
Protector noster aspice, Deus: * et respice in faciem Christi tui.
Quia melior est dies una in atriis tuis: * super millia.
Elegi abjectus esse in domo Dei mei: * magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
Quia misericordiam et veritatem diligit Deus: * gratiam et gloriam dabit Dominus.
Non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia: * Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.

Et non dicitur Gloria Patri.

Dum Antiphona et Psalmus dicuntur, Pontifex stans cum mitra, intingit pollicem dexterae manus in oleum Catechumenorum, et cum eo facit quinque cruces, videlicet in medio altaris, et quatuor ejus cornibus, in locis, in quibus fecerat cruces de aqua benedicta, videlicet, primam in medio altaris, secundam in dextero posteriori, id est, Evangelii, tertiam in sinistro anteriori, quartam in dextero anteriori, quintam in sinistro posteriori, hoc ordine:

Dicens, dum singulas cruces facit:

Sancti + ficetur et  conse + cretur haec tabula.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.  Pax tibi.

Deinde Pontifex inchoat, ministris prosequentibus, Antiphonam:

Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine.

Et dum Antiphona dicitur, Pontifex thurificat tabulam per circuitum; deinde, restituto thuribulo, et Antiphona finita, deposita mitra, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua.  R. Levate.

Adsit, Domine, misericordiae tuae ineffabilis pietas, et super hunc lapidem opem tuae bene + dictionis, et virtutem tuae unctionis infunde; ut, te largiente, referat praemium quisquis intulerit votum.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Oratione finita, Pontifex inchoat, ministris prosequentibus, Antiphonam:

Mane surgens Jacob erigebat lapidem in titulum, fundens oleum desuper, votum vovit Domino: vere locus iste sanctus est, et ego nesciebam.

Psalmus 91.

Bonum est confiteri Domino: * et psallere nomini tuo, Altissime.
Ad annuntiandum mane misericordiam tuam: * et veritatem tuam per noctem.
In decachordo, psalterio: * cum cantico, in cithara.
Quia delectasti me, Domine, in factura tua: * et in operibus manuum tuarum exsultabo.
Quam magnificata sunt opera tua, Domine! * nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
Vir insipiens non cognoscet: * et stultus non intelliget haec.
Cum exorti fuerint peccatores sicut fúnum: * et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem.
Ut intereant in saeculum saeculi: * tu autem Altissimus in aeternum, Domine.
Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt: * et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.
Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: * et senectus mea in misericordia uberi.
Et despexit oculus meus inimicos meos: * et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
Justus, ut palma florebit: * sicut cedrus Libani multiplicabitur.
Plantati in domo Domini, * in atriis domus Dei nostri florebunt.
Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: * et bene patientes erunt, ut annuntient:
Quoniam rectus Dominus, Deus noster: * et non est iniquitas in eo.

Et non dicitur Gloria Patri.

Incepta Antiphona, Pontifex, accepta mitra, facit iterum quinque cruces cum pollice de eodem oleo Catechumenorum, in eisdem locis altaris, et eo ordine, prout prius fecit, dicens, dum singulas cruces facit:

Sancti + ficetur et  conse + cretur haec tabula.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.  Pax tibi.

Deinde Pontifex inchoat, ministris prosequentibus, Antiphonam:

Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine.

Interim dum Antiphona dicitur, Pontifex, retenta mitra, thurificat iterum semel tabulam per circuitum.  Quo facto, Pontifex, deposita mitra, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua.  R. Levate.

Adesto, Domine, dedicationi hujus mensae tuae, et in eam, quae a nobis indignis sancto linita est oleo, bene + dictionis et sancti + ficationis tuae virtutem, et consecrationem infunde.  Qui vivis et regnas Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Qua finita, Pontifex incipit, schola seu ministris prosequentibus, Antiphonam:

Unxit te Deus, * Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis.

Psalmus 45.

Deus noster refugium, et virtus: * adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis.
Propterea non timebimus dum turbabitur terra: * et transferentur montes in cor maris.
Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum: * conturbati sunt montes in fortitudine ejus.
Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: * sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
Deus in medio ejus, non commovebitur: * adjuvabit eam Deus mane diluculo.
Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
Dominus virtutum nobiscum: * susceptor noster Deus Jacob.
Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram: * auferens bella usque ad finem terrae.
Arcum conteret, et confringet arma: * et scuta comburet igni.
Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: * exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
Dominus virtutum nobiscum: * susceptor noster Deus Jacob.

Et non dicitur Gloria Patri.

Incepta Antiphona, Pontifex, accepta mitra, iterum facit quinque cruces de sancto Chrismate cum pollice dexterae manus in medio tabulae altaris, et in quatuor ejus angulis, ordine supra posito, ad quamlibet crucem dicens:

Sancti + ficetur et  conse + cretur haec tabula.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.  Pax tibi.

Deinde Pontifex, accepto thuribulo a Sacerdote incensante, imposito et benedicto incenso, stans cum mitra inchoat, schola seu ministri prosequuntur, Antiphonam:

Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine.

Qua incepta, Pontifex, retenta mitra, iterum thurificat tabulam per circuitum; deinde, deposita mitra, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua.  R. Levate.

Exaudi nos, Deus noster, et precum nostrarum libenter accipe vota, et altare hoc ad celebranda divina mysteria praeparatum coelestis unguenti odore asperge, et aromata divinae sanctificationis illi infunde; et sicut lapidem Jacob patriarchae erectum unguenti perfusione dicasti, et angelicis visionibus per scalam gradus Ecclesiae figurasti, sic quoque super hunc lapidem altari coaptandum coelestis gratiam sancti + ficationis immitte; ut dum tibi super eum sacri Corporis et Sanguinis unigeniti Filii tui mysteria consecrantur, petentibus peccata dimittantur, et merentibus influas gratiam sempiternam.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Oratione dicta, Pontifex, accepta mitra, intingit pollicem dexterae manus in sanctum Chrisma, et cum eo signat confessionem, id est, sepulcrum, in quo Reliquiae sunt reponendae, in medio formando signum, dicens:

Conse + cretur, et sancti + ficetur hoc sepulcrum.  In nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.  Pax  huic domui.

Deinde, deposita mitra, recondit veneranter Reliquias cum tribus granis thuris in tabula, sive altari, et sepulcrum Reliquiarum hujusmodi claudit.  Quo facto, adhuc stans sine mitra, dicit:

Oremus.
Deus, qui ex omnium cohabitatione Sanctorum aeternum majestati tuae condis habitaculum, da aedificationi tuae incrementa coelestia; et praesta, ut quorum hic Reliquias pio amore complectimur, eorum semper meritis adjuvemur.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Tum inchoat Pontifex, schola seu ministris prosequentibus, Antiphonam:

Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedicit Dominus: crescere te faciat Deus meus, sicut arenam maris: et donet tibi de rore coeli benedictionem.

Psalmus 86.

Fundamenta ejus in montibus sanctis: * diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
Gloriosa dicta sunt de te: * civitas Dei.
Memor ero Rahab, et Babylonis: * scientium me.
Ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum: * hi fuerunt illic.
Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundavit eam Altissimus?
Dominus narrabit in scripturis populorum, et principum: * horum, qui fuerunt in ea.
Sicut laetantium omnium: * habitatio est in te.

Et non dicitur Gloria Patri.

Dum Antiphona, et Psalmus praedicti dicuntur, Pontifex, accepta mitra, fundit, et spargit oleum Catechumenorum, et sanctum Chrisma, manu dextera confricans, liniens, et perungens totum lapidem.

Finito Psalmo, Pontifex stans cum mitra, dicit:

Lapidem hunc, fratres charissimi, in quo unguentum sacrae unctionis effunditur, ad suscipienda populi sui vota, et sacrificia, oremus ut Dominus noster bene + dicat, et conse + cret, et quod est unctum a nobis, sit unctum in nomine ejus; ut plebis vota suscipiat, et altari per sacram unctionem perfecto, dum propitiationem sacrorum imponimus, ipsi propitiatores Dei esse mereamur.  Per Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum eo et Spiritu Sancto vivit, et regnat Deus in saecula saeculorum.  R. Amen.

Quo dicto, inchoat, schola seu ministris prosequentibus, Antiphonam:

Aedificavit Moyses altare Domino Deo, offerens super illud holocausta et immolans victimas, fecit sacrificium vespertinum in odorem suavitatis Domino Deo, in conspectu filiorum Israel.

Qua finita, stans adhuc cum mitra, dicit:

Dei Patris omnipotentis misericordiam supplices imploremus, fratres charissimi, ut altare hoc sacrificiis spiritualibus imbuendum, nostrae vocis exoratus officio praesenti bene + dictione sanctificet, atque in eo semper oblationes famulorum suorum studio sanctae devotionis impositas bene + dicere, et sancti + ficare dignentur; et spirituali placatus incenso precibus familiae suae promptus exauditor assistat.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Deinde benedicit incensum super altare cremandum, stans ibidem, deposita mitra, dicens:

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Domine, Deus omnipotens, qui assistit exercitus Angelorum cum tremore, quorum servitium spirituale et igneum  esse cognoscitur; dignare respicere, bene + dicere, et sancti + ficare hanc creaturam incensi, ut omnes languores omnesque infirmitates, atque insidiae inimici odorem ejus sentientes effugiant, et separentur a plasmate tuo, quod pretioso Filii tui sanguine redemisti, ut numquam laedatur a morsu iniqui serpentis.  Per eumdem Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Deinde aspergit ipsum aqua benedicta, et accepta mitra, format propria manu ex ipso incenso quinque cruces, quamlibet de quinque granis, super illa quinque loca altaris, in quibus cruces de aqua, et oleo, ac Chrismate factae prius fuerunt; et super quamlibet crucem thuris ponit unam crucem factam de subtili candela, ad mensuram crucis de granis incensi factae, et cujuslibet crucis capita accenduntur, ut cum ipsis thus comburatur, et cremetur.  Omnibus autem crucibus accensis, Pontifex, deposita mitra, flexis coram altare genibus, inchoat, schola seu ministris prosequentibus:

Alleluia.  V. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium: et tui amoris in eis ignem accende.

Nisi consecratio fiat inter Dominicam Septuagesimae, et festum Paschae Resurrectionis Domini nostri Jesu Christi: quia tunc, omisso Alleluia, dicitur Versus tantum.  Quo dicto, surgit Pontifex stans ibidem versus ad altare sine mitra, et schola seu ministri cantant Antiphonas duas sequentes.

Ascendit fumus aromatum in conspectu Domini de manu Angeli.

Alia Antiphona.

Stetit Angelus juxta aram templi habens thuribulum aureum in manu sua, et data sunt ei incensa multa: Et ascendit fumus aromatum in conspectu Dei.  Sine Alleluia.

Quibus finitis, Pontifex adhuc stans ante altare sine mitra, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua.  R. Levate.

Hujus altaris, Domine, holocaustum Sancti Spiritus tui gratia infusum in odorem tuae suavituatis ascendat.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Post haec, combustis candelis, et thure, cineres illius combustionis per unum ex ministris cum spatulis ligneis abraduntur, et collecti in aliquo vase projiciuntur in sacrarium.  Interim Pontifex sine mitra stans ante gradus altaris, versus ad altare, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua.  R. Levate.

Supplices tibi, Domine Deus, Pater omnipotens, preces effundimus, ut metalli hujus expolitam materiam supernis sacrificiis imbuendam ipse tuae ditare sancti + ficationis ubertate digneris, qui quondam legem in tabulis scripsisti lapideis.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus.

Deinde eodem modo stans dicit mediocri voce, extensis manibus ante pectus, hanc Praefationem:

Per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: Qui post offendicula lapsus primi hominis instituisti tibi offerri propitiatorii delibamenta libaminis; ut culpa quae praecesserat per superbiam, futuris temporibus expiaretur per munera, quibus honorarentur altaria, honorificarentur et templa.  Quod tibi primus NoŽ praeparavit officio, rursus Abraham immolaturus filium, dehinc Jacob erigens et ungens lapidem in titulum. Te redemptor mundi exoramus, ut lapidem istum, seu mensam, in honorem tuum, gloriosaeque Virginis Mariae, et omnium Sanctorum conse + crare, et sancti + ficare digneris benedictionis tuae illapsu, manibus nostris opem tuae benedictionis infundens, et sacri hujus mysterii sicut institutor, ita etiam et sanctificator appare, qui te angularem lapidem, et saxum sine manibus abscissum nomirari voluisti. Inhaereas hic placido aeternae majestatis obtutu, ut quidquid sacro ritu super hoc immolabitur, sicut Melchisedech oblatum tibi placeat holocaustum. Adsit misericordiae tuae ineffabilis pietas: ut, te largiente, referat praemium, quisquis intulerit votum.

Quod sequitur, dicit submissa voce legendo, ita tamen, quod a circumstantibus audiri possit.

Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Praefatione finita, Pontifex inchoant, et schola seu ministri prosequuntur, Antiphonam:

Confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo quod est in Jerusalem.  
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.  R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum.  Amen.

Deinde repetitur Antiphona.  Qua dicta, Pontifex sine mitra dicit:

Oremus.
Quaesumus, omnipotens Deus, universarum rerum rationabilis artifex, qui inter ceteras creaturarum formas lapideum metallum ad obsequium tui sacrificii condidisti, ut legitimae libationi praepararetur altare: annue dignanter, ut quidquid hic oblatum sacratumve fuerit, nomini tuo assurgat, Religioni proficiat, spei innitatur, et fidei sit honori.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Postea inchoat, schola seu ministris prosequentibus, Antiphonam:

Omnis terra adoret * te, Deus, et psallat tibi: psalmum dicat nomini tuo, Domine.

Qua incepta, Pontifex, accepta mitra, thurificat super tabulam in modum crucis, deinde, deposita mitra, dicit:

Oremus.
Descendat, quaesumus, Domine Deus noster, Spiritus tuus Sanctus super hoc altare, qui et dona nostra, et populi tui in eo sanctificet, et sumentium corda dignanter emundet. Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Postremo extergitur tabula per ministros cum panno lineo.  Tum Pontifex parat se ad celebrandum si voluerit, vel facit per aliquem Sacerdotem super dictam tabulam consecratam Missam celebrari.

Missa dicitur ut in Missali, in ipsa die Dedicationis altaris.

 


Title Page

Index Generalis

Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index