PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM


DE BENEDICTIONE ABBATISSAE

 

Electa in Abbatissam, et confirmata, benedici debet in die Dominico, vel aliis, quibus consecrantur virgines, si non est prius consecrata, et velata; alioquin fieri potest qualibet die, hoc modo: Pontifex paratus omnibus Pontificalibus ornamentis apud altare majus paratum cum sua credentia, et rebus consuetis procedit in Missa usque ad Alleluia, si dicitur; sive ultimum Versum Tractus, vel Sequentiae exclusive.  Interim, Electa in veste sua audiat Missam in choro quae dici debet de die, cum Collecta pro Electa, sub uno Per Dominum, ut infra, per Pontificem celebrantem.

Oratio.
Da, quaesumus, Domine, huic famulae tuae, quam virginitatis honore dignatus es decorare, inchoati operis consummatum effectum, et ut perfectam tibi offerat plenitudinem, initia sua perducere mereatur ad finem.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Dicto Graduali, seu Tractu, vel Sequentia, usque ad ultimum Versum exclusive, Pontifex accedit ad faldistorium ante medium altaris, et ibi sedet cum mitra.  Electa vero e monasterio egressa, associata a duabus matronis senioribus, ac velo ante faciem demisso, Pontifici praesentata, coram eo genuflexa, in manibus habens schedulam scriptam, et suo pendenti sigillo sigillatam, debitae fidelitatis juramentum praestat Pontifici suo ordinario, in hunc modum:
Ego N. monasterii N. ordinanda Abbatissa promitto coram Deo, et Sanctis ejus, et hac solemni sororum congregatione, fidelitatem, dignamque subjectionem, obedientiam, et reverentiam, matri meae Ecclesiae N. nominando Ecclesiam, cujus jurisdictioni ordinariae subjecta exsistit, tibique N.  Domino meo, ejusdem Ecclesiae Patriarchae, vel Archiepiscopo, aut Episcopo, et successoribus tuis, secundum sacrorum Canonum instituta, et prout praecipit inviolabilis auctoritas Pontificum Romanorum.

Si vero fuerit exempta, ita praestabit juramentum:
Ego N. monasterii N. ordinis Sancti N. dioecesis N. ab hac hora in antea, fidelis, et obediens ero beato Petro Apostolo, sanctaeque Romanae Ecclesiae, et Domino nostro Domino N. Papae N. suisque successoribus canonice intrantibus, et tibi, vel pro tempore exsistenti meae religionis Superiori, secundum regulam sancti Patris nostri N. et praedicti Ordinis constitutiones.

Deinde librum Evangeliorum, quem Pontifex super genua sua tenet apertum, inferiori parte ejusdem libri Electae versa, quem ipsa Electa, ambabus manibus supra scripturam positis, tangit dicens:
Sic me Deus adjuvet, et haec sancta Dei Evangelia.

Tum schedulam ipsam Pontifici tradit, qui surgit cum mitra, et super faldistorium procumbit.  Electa vero prosternit se super tapete ad ejus sinistram; et chorus dicat Litanias:

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de coelis Deus, miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei Genitrix, ora pro nobis.
Sancta Virgo virginum, ora pro nobis.
Sancte Michael, ora pro nobis.
Sancte Gabriel, ora pro nobis.
Sancte Raphael, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli, et Archangeli, orate pro nobis.
Omnes sancti beatorum Spirituum ordines, orate pro nobis.
Sancte Joannes Baptista, ora pro nobis.
Sancte Joseph, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriarchae, et Prophetae, orate pro nobis.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.
Sancte Andrea, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Joannes, ora pro nobis.
Sancte Thoma, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Philippe, ora pro nobis.
Sancte Bartholomaee, ora pro nobis.
Sancte Matthaee, ora pro nobis.
Sancte Simon, ora pro nobis.
Sancte Thadaee, ora pro nobis.
Sancte Mathia, ora pro nobis.
Sancte Barnaba, ora pro nobis.
Sancte Luca, ora pro nobis.
Sancte Marce, ora pro nobis.
Omnes sancti Apostoli, et Evangelistae, orate pro nobis.
Omnes sancti Discipuli Domini, orate pro nobis.
Omnes sancti Innocentes, orate pro nobis.
Sancte Stephane, ora pro nobis.
Sancte Laurenti, ora pro nobis.
Sancte Vincenti, ora pro nobis.
Sancte Fabiane et Sebastiane, ora pro nobis.
Sancte Joannes et Paule, ora pro nobis.
Sancte Cosma et Damiane, ora pro nobis.
Sancte Gervasi et Protasi, ora pro nobis.
Omnes sancti Martyres, orate pro nobis.
Sancte Silvester, ora pro nobis.
Sancte Gregori, ora pro nobis.
Sancte Ambrosi, ora pro nobis.
Sancte Augustine, ora pro nobis.
Sancte Hieronyme, ora pro nobis.
Sancte Martine, ora pro nobis.
Sancte Nicolae, ora pro nobis.
Omnes sancti Pontifices, et Confessores, orate pro nobis.
Omnes sancti Doctores, orate pro nobis.
Sancte Antoni, ora pro nobis.
Sancte Benedicte, ora pro nobis.
Sancte Bernarde, ora pro nobis.
Sancte Dominice, ora pro nobis.
Sancte Francisce, ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdotes, et Levitae, orate pro nobis.
Omnes sancti Monachi, et Eremitae, orate pro nobis.
Sancta Maria Magdalena, ora pro nobis.
Sancta Agatha, ora pro nobis.
Sancta Lucia, ora pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Caecilia, ora pro nobis.
Sancta Catharina, ora pro nobis.
Sancta Anastasia, ora pro nobis.
Omnes sanctae Virgines et Viduae, orate pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctae Dei, intercedite pro nobis.
Propitius esto, parce nobis, Domine.
Propitius esto, exaudi nos, Domine.
Ab omni malo, libera nos, Domine.
Ab omni peccato, libera nos, Domine
Ab ira tua, libera nos, Domine.
A subitanea et improvisa morte, libera nos, Domine.
Ab insidiis diaboli, libera nos, Domine.
Ab ira, et odio, et omni mala voluntate, libera nos, Domine.
A spiritu fornicationis, libera nos, Domine.
A fulgure et tempestate, libera nos, Domine.
A flagello terraemotus, libera nos, Domine.
A peste, fame, et bello, libera nos, Domine.
A morte perpetua, libera nos, Domine.
Per mysterium sanctae incarnationis tuae, libera nos, Domine.
Per adventum tuum, libera nos, Domine.
Per nativitatem tuam, libera nos, Domine.
Per baptismum, et sanctum jejunium tuum, libera nos, Domine.
Per crucem, et passionem tuam, libera nos, Domine.
Per mortem, et sepulturam tuam, libera nos, Domine.
Per sanctam resurrectionem tuam, libera nos, Domine.
Per admirabilem ascensionem tuam, libera nos, Domine.
Per adventum Spiritus Sancti paracliti, libera nos, Domine.
In die judicii, libera nos, Domine.
Peccatores, te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas, te rogamus, audi nos.
Ut nobis indulgeas, te rogamus, audi nos.
Ut ad veram poenitentiam nos perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Domnum apostolicum, et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Regibus, et Principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris, te rogamus, audi nos.
Ut omnes errantes ad unitatem Ecclesiae revocare, et infideles universos ad Evangelii lumen perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut mentes nostras ad coelestia desideria erigas, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, te rogamus, audi nos.
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum et benefactorum nostrorum ab aeterna damnatione eripias, te rogamus, audi nos.
Ut fructus terrae dare, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris, te rogamus, audi nos.

Pontifex surgit cum mitra, et baculum Pastoralem in sinistra tenens, versus ad Electam dicit:
Ut hanc praesentem Electam bene + dicere digneris.  R. Te rogamus, audi nos.

Deinde dicit:
Ut hanc praesentem Electam bene + dicere, et sancti + ficare digneris.  R. Te rogamus, audi nos.

Tum iterum procumbit, et perficiuntur Litaniae.

Ut nos exaudire digneris, te rogamus, audi nos.
Fili Dei, te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.

Quibus finitis, surgit Pontifex, Electa adhuc prostrata manente; et stans versus ad illam, deposita mitra, dicit:
Pater noster, etc.
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. Salvam fac ancillam tuam, Domine.
R. Deus meus, sperantem in te.
V. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto.
R. Et de Sion tuere eam.
V. Haec accipiet benedictionem a Domino.
R. Et misericordiam a Deo salutari suo.
V. Memor esto congregationis tuae.
R. Quam possedisti ab initio.
V. Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum.
R. Ex hoc nunc, et usque in saeculum.
V. Dominus custodiat te ab omni malo.
R. Custodiat animam tuam Dominus.
V. Domine Deus virtutum, converte nos.
R. Et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R.
Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, affectui nostro tuae miserationis effectum; et hanc famulam tuam, quam ad regimen animarum eligis, gratiae tuae dono prosequere; ut, te largiente, ipsa tibi nostra electione placeamus.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Oremus.
Cunctorum bonorum institutor Deus, qui per Moysen famulum tuum, ad gubernandas Ecclesias praepositos instituisti, tibi supplices fundimus preces, teque devotis mentibus exoramus; ut hanc famulam tuam, quam communis electio famularum tuarum Abbatissam ovium tuarum esse constituit, protectionis tuae gratia munire digneris; sicque regere subditas, commendatasque oves concedas, ut cum illis omnibus regna coelorum adipiscatur; quatenus te, Domine, opitulante, apostolicis jugiter fulta Doctrinis, centesimo cum fructu laeta introeat portas paradisi, atque a te, Domine, collaudante audire mereatur: Euge serve bone, et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini tui.  Quod ipse praestare digneris, qui vivis et regnas Deus:

His dictis, Electa surgit, et ante Pontificem genuflectit, qui prosequitur, manus ante pectus extensas tenens, dicens:
Per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus ad Dominum.
R. Gratias agamus Domino Deo nostro.

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeteme Deus, affluentem spiritum tuae bene + dictionis super hanc famulam tuam, nobis orantibus, propitius infunde.

Pontifex imponit ambas manus extensas, digitis tamen non disjunctis, super caput Electae, et eas sic tenet, prosequendo:
Ut quae per nostrae manus impositionem hodie Abbatissa constituitur, sanctifi + catione tu digna, a te electa permaneat; et nunquam postmodum a tua gratia separetur indigna.

Pontifex amovet manes de capite Electae, prosequens, ante pectus eas extensas tenens:
Suscipiat, te Domine, largiente, hodie in bono opere perseverantiam, in adversis constantiam, in tribulationibus tolerantiam, in jejuniis desiderium, in impietatibus misericordiam, in humilitate principatum, in superbia odium, in fide dilectionem, in Doctrina pervigilantiam, in castitate continentiam, in luxuria abstinentiam, in varietatibus moderationem, in moribus doctrinam.  Te auxiliante, Domine, talis in hoc ministerio perseveret, qualis Levita electus ab Apostolicis sanctus Stephanus meruit perdurare.  Totam ab hac die mundanam conversationem despiciat: tua, Domine, bene + dictione largiente, contemnat praesentia, diligat coelestia, desideret sempitera.  Sit exemplum et forma justitiae, ad gubernandam regendamque Ecclesiam tuam fideliter; ut speculatrix idonea inter suas collegas semper efficiatur.  Sit magni consilii, industria censurae, et efficacia disciplinae.  Ita, te, Domine, tribuente, in omnibus mandatis tuis sine reprehensione tibi mundo corde serviens, ut ad bravium supernae vocationis, multiplicato foenore, cum centesimo fructu, coronaque justitiae, ad coelestium thesaurorum dona tua perveniat.

Quod sequitur dicit submissa voce, ita tamen, quod a circumstantibus audiatur.
Praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivit, et regnat in saecula saeculorum.  R. Amen.

Tum Pontifex adhuc sine mitra, ut supra, stans dicit:

Oremus.
Deus, cui omnis potestas, et dignitas famulatur, da huic famulae tuae prosperum suae dignitatis effectum, in qua semper te timeat, tibique jugiter placere contendat.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.


Oremus.
Omnium, Domine, fons bonorum, justorumque provectuum munerator, tribue, quaesumus, huic famulae tuae adeptam bene gerere dignitatem, et a te sibi praestitam bonis operibus comprobare.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Oremus.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, famulae tuae, ut ostendendo, et exercendo quae recta sunt, per exemplum bonorum operum animas suarum instruat subjectarum: et aeternae remunerationis mercedem a te piissimo Pastore percipiat.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Oremus.
Domine Deus omnipotens, qui sororem Moysi Mariam, praeeuntem cum ceteris mulieribus, inter aequoreas undas cum tympanis et choris, laetam ad littus maris venire fecisti, te supplices deprecamur, pro hac fideli famula tua, quae hodie super universas sibi subditas Abbatissa constituitur; ut ita monastica, vel canonica norma tueatur cunctas famulas tuas sibi commissas, quatenus ad aeternam gloriam, te auxiliante, cum omnibus illis introeat laeta, ibique exsultans cum Angelis, canens cantica nova sequatur Agnum quocumque ierit, Jesum Christum Dominum nostrum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Tum sedet Pontifex, accepta mitra, et tradit Abbatissae, coram se genuflexae, in manibus regulam, dicens:
Accipe regulam a sanctis Patribus traditam, ad regendum, custodiendumque gregem tibi a Deo commissum, quantum Deus ipse te confortaverit, et fragilitas humana permiserit.  Accipe gregis Dominici maternam providentiam, et animarum procurationem, et per divinae legis incedendo praecepta, sis ei dux ad coelestis hereditatis pascua, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivit, et regnat Deus, in saecula saeculorum.  R. Amen.

Deinde, si prius, dum erat monialis, non fuit velata, Pontifex, deposita mitra, surgit, et benedicit velum, quod per unum ex ministris coram eo tenetur, dicens:
Suppliciter te, Domine, rogamus, ut super hanc vestem ancillae tuae capiti imponendam, bene + dictio tua benigna descendat; et sit vestis haec benedicta, consecrata, immaculata et sancta.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Oremus.
Caput omnium fidelium, Deus, et totius corporis salvator, hoc operimentum velaminis, quod famula tua propter tuum, tuaeque Genitricis beatissimae Virginis Mariae amorem suo capiti est impositura, dextera tua sancti + fica; et hoc, quod per illud mystice datur intelligi, tua semper custodia, corpore pariter, et animo incontaminato custodiat; ut, quando ad perpetuam Sanctorum remunerationem venerit, cum prudentibus et ipsa virginibus praeparata, te perducente, ad sempiternae felicitatis nuptias introire mereatur.  Qui vivis et regnas Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Deinde aspergit velum ipsum aqua benedicta; tum sedens, accepta mitra, imponit illud super caput Abbatissae: ita ut dependeat super scapulas, et ante pectus, et usque ad oculos, sic dicens:
Accipe velamen sacrum, quo cognoscaris mundum contempsisse, et te Christo Jesu veraciter, humiliterque, toto cordis annisu, sponsam perpetualiter subdidisse, qui te ab omni malo defendat, et ad vitam perducat aeternam.  R. Amen.

Si vero Abbatissa prius velata fuit, omittuntur praedicta.  His finitis, surgunt omnes, et Pontifex procedit in Missa; quam Abbatissa in loco ad partem audit.  Incepto a choro Offertorio, et per Pontificem lecto, sedet Pontifex in faldistorio ante medium altaris, accepta mitra; et Abbatissa, praecedentibus eam duobus famulis duo intortitia accensa portantibus venit de loco suo, associata a duabus matronis, et coram Pontifice genuflectit, ac ei successive dicta duo intortitia offert, et Pontificis ea recipientis manus osculatur; tum ad locum suum revertitur.

Pontifex vero manus lavat, surgit, deposita mitra et Missam prosequitur.


Secreta.

Oblatis hostiis, quaesumus, Domine, praesenti famulae tuae perseverantiam perpetuae virginitatis accommoda; ut apertis januis, summi Regis adventu, regnum coeleste cum laetitia mereatur intrare.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Postquam Pontifex se communicaverit, Abbatism communicet.  Tum, accepta mitra, lavet manus inde prosequitur Missam usque ad benedictionem exclusive.

Postcommunio.

Respice, Domine, famulae tuae tibi debitam servitutem, ut inter humanae fragilitatis incerta, nullis adversitatibus opprimatur, quae de tua protectione confidit.  Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitatate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

Dicto, Ite, Missa est, vel Benedicamus Domino, et Placeat, etc.

Pontifex cum mitra intronizat Abbatissam in sede sit in proprio monasterio, dicit:
Accipe plenam, et liberam potestatem regendi hoc monasterium, et congregationem ejus, et omnia, quae ad illius regimen interius et exterius spiritualiter et temporaliter pertinere noscuntur.

Si vero benedictio fit extra monasterium suum, Pontifex dicit:
Sta in justitia, et sanctitate, et tene locum a Deo tibi delegatum; potens est enim Deus, ut augeat tibi gratiam suam.

Tunc Pontifex stans a dextris Abbatissae, versus ad altare, mitra deposita, incipit cantando, schola prosequente, Hymnum:

Te Deum laudamus.
Te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem * omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli, * tibi coeli et universae potestates.
Tibi Cherubim et Seraphim * incessabili voce proclamant:
Sanctus,
Sanctus,
Sanctus * Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra * majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus * Apostolorum chorus,
Te Prophetarum * laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus * laudat exercitus.
Te per orbem terrarum * sancta confitetur Ecclesia.
Patrem * immensae majestatis.
Venerandum tuum verum * et unicum Filium.
Sanctum quoque * paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriae * Christe.
Tu Patris * sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem, * non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo, * aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes * in gloria Patris.
Judex crederis * esse venturus.
Te ergo, quaesumus, tuis famulis subveni, * quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum Sanctis tuis * in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, * et benedic haereditati tuae.
Et rege eos, * et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies * benedicimus te.
Et laudamus nomen tuum in saeculum, * et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto * sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, * miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos; * quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi; * non confundar in aeternum.

Et dicitur totus, et Pontifex manet sine mitra apud sedem usque ad finem Hymni.  Interim dum cantatur Hvmnus, Abbatissa revertitur ad monasterium, associata, ut supra, et a monialibus senioribus excipitur intra portam, atque ad chorum perducitur, ubi moniales omnes faciunt ei reverentiam, singulariter genuflexae ante illam, et recipiuntur ab ea benigne ad osculum.  Finito Hymno, Pontifex stans sine mitra, sedente Abbatissa in sede sua in choro, super eam dicit:
V.
Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
R. A templo sancto tuo, quod est in Jerusalem.
V. Salvum fac ancillam tuam, Domine.
R. Deus meus, sperantem in te.
V. Esto ei, Domine, Turris fortitudinis.
R. A facie inimici.
V. Nihil proficiat inimicus in ea.
R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad to veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Famulam tuam, Domine, custodia muniat pietatis, ut virginitatis sanctae propositum, quod, te inspirante, suscepit, te protegente, illaesum custodiat.  Per Christum Dominum nostrum.  R. Amen.

Deinde Pontifex, assumpta mitra, benedicit solemniter populo, dicens: Sit nomen Domini, etc.

Et benedictione data, vadunt omnes in pace.

 


Title Page

Index Generalis

Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index