PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM


DE BENEDICTIONE ABBATIS AUCTORITATE APOSTOLICA

 

Adest, reverendissime Pater, Electus monasterii N. ordinis sancti N. dioecesis N. quem ad vestram reverendissimam Paternitatem, ex parte conventus ejusdem monasterii, duximus praesentandum, humiliter postulantes a vobis, ut ipsum in Abbatem dicti monasterii, Auctoritate Apostolica commissa, dignemini ordinare.

Pontifex interrogat eos, dicens: Habetis mandatum Apostolicum?  Respondet ille: Habemus. Pontifex dicit: Legatur.

Tunc notarius Pontificis accipiens mandatum a praesentante, illud legit a principio usque ad finem. Interim omnes sedent, tectis capitibus. Quo totaliter perlecto Pontifex dicit: Deo gratias.

Vel si benedictio fit vigore litterarum Apostolicarum, per quas etiam juramenti receptio committitur, litteris lectis, antequam Pontifex aliquid dicat, Electus de scabello suo veniens, coram Pontifice genuflectit, et legit juramentum de verbo ad verbum, juxta formam juramenti prout infra.

Ego N. Electus monasterii N. ordinis sancti N. dioecesis N. ab hac hora in antea fidelis, et obediens ero beato Petro Apostolo, sanctaeque Romanae Ecclesiae, et Domino nostro Domino N. Papae N. suisque successoribus canonice intrantibus. Non ero in consilio, aut consensu, vel facto, ut vitam perdant, aut membrum: seu capiantur mala captione; aut in eos violenter manes quomodolibet ingerantur; vel injuriae aliquae inferantur quovis quaesito colore. Consilium vero, quod mihi credituri sunt, per se, aut Nuntios suos, seu litteras, ad eorum damnum, me sciente, nemini pandam. Papatum Romanum, et Regalia sancti Petri adjutor eis ero ad retinendum, et defendendum, salvo meo ordine, contra omnem hominem. Legatum Apostolicae Sedis in eundo, et redeundo honorifice tractabo, et in suis necessitatibus adjuvabo. Jura, honores, privilegia, et auctoritatem sanctae Romanae Ecclesiae, Domini nostri Papae, et successorum praedictorum, conservare, defendere, augere, et promovere curabo. Neque ero in consilio, vel facto, seu tractatu, in quibus contra ipsum Dominum nostrum, vel eamdem Romanam Ecclesiam aliqua sinistra, vel praejudicialia personarum, juris, honoris, status, et potestatis eorum machinentur. Et, si talia a quibuscumque tractari, vel procurari novero, impediam hoc pro posse: et quanto citius potero, significabo eidem Domino nostro, vel alteri, per quem possit ad ipsius notitiam pervenire. Regulas sanctorum Patrum, decreta, ordinationes, seu dispositiones, reservationes, provisiones, et mandata Apostolica, totis viribus observabo, et faciam ab aliis observari. Haereticos, schismaticos, et rebelles eidem Domino nostro, vel successoribus praedictis pro posse persequar, et impugnabo. Vocatus ad synodum, veniam, nisi praepeditus fuero canonica praepeditione. Possessiones vero ad monasterium meum pertinentes non vendam, nec donabo, neque impignorabo, nec de novo infeudabo, vel aliquo modo alienabo, etiam cum consensu conventus monasterii mei, inconsulto Romano Pontifice. Et si ad aliquam alienationem devenero, poenas in quadam super hoc edita constitutione contentas, eo ipso incurrere volo.

Quo per eum lecto, Pontifex supra gremium suum librum Evangeliorum apertum tenens, inferiori parte libri Electo versa, ab eo praestationem hujusmodi juramenti recipit, Electo dicente: Sic me Deus adjuvet, et haec sancta Dei Evangelia.

Et textum Evangeliorum ambabus manibus tangente, tum, non prius, dicit Pontifex: Deo gratias.

Deinde Electo et Assistentibus sedentibus, Pontifex intelligibili voce legit sequens examen:
Antiqua sanctorum Patrum institutio docet, et praecipit, ut is, qui ad regimen animarum eligitur, examinari, et interrogari debeat de diversis causis, et moribus, quae huic regimini congruunt, ac necessaria sunt. Eadem igitur auctoritate, te, frater charissime, interrogamus.

Interrogatio.
Vis tuum sanctum propositum, et sancti N. regulam observare, tibique subjectos, ut idipsum faciant, diligenter instruere?

Electus assurgens, detecto capite, ad istam, et ad omnes alias interrogationes sequentes respondet: Volo.

Interrogatio.
Vis mores tuos ab omni malo temperare, et quantum, adjuvante Domino, poteris, ad omne bonum commutare?  Electus respondet. Volo.

Interrogatio.
Vis castitatem, sobrietatem, humilitatem, et patientiam, cum Dei adjutorio, in te ipso custodire, subditosque tuos talia docere?  Electus respondet. Volo.

Interrogatio.
Vis res monasterii tibi commissi fideliter custodire, et in usus Ecclesiae, fratrum, pauperum, et peregrinorum distribuere?  Electus respondet. Volo.

Interrogatio.
Vis sanctae matri Ecclesiae Romanae, ac Sanct´ssimo Domino nostro N. Summo Pontifici, ejusque successoribus fidem, subjectionem, obedientiam, et reverentiam devote, et fideliter per omnia perpetuo exhibere?  Electus respondet. Volo.

Si vero Benedicendus exemptus non est, neque auctoritate Apostolica, sed ab ordinario suo Pontifice benedicitur, post praedictas omnes interrogationes subjungitur etiam sequens, quae alias omittitur, quando Benedicendus est ab ordinaria jurisdictione exemptus.

Interrogatio.
Vis sanctae Ecclesiae N., nominando Ecclesiam Patriarchalem, Metropolitanam, seu Cathedralem, cujus Praelati jurisdictioni electus Abbas, seu ejus monasterium subjecti exsistunt, mihique ejusdem Patriarchae vel Archiepiscopo, vel Episcopo, et meis successoribus fidem, subjectionem, obedientiam, et reverentiam, devote, et fideliter perpetuo exhibere?  Electus respondet. Volo.

Si autem benedicendus Abbas, non exemptus auctoritate Apostolica, ab alio, quam Ordinario suo, Pontifice benedicitur, Pontifex benedictionem ei impensurus, loco interrogationis proxime positae, omissa, sequentem subjungit, dicens: Vis sanctae Ecclesiae N.nominando Ecclesiam Patriarchalem, Metropolitanam, seu Cathedralem, cujus Pontificis jurisdictioni electus Abbas, seu ejus monasterium subjecti exsistunt, illiusque Patriarchae aut Archiepiscopo, vel Episcopo, ac suis successoribus fidem, subjectionem, obedientiam, et reverentiam, devote, et fideliter perpetuo exhibere?  Electus respondet. Volo.

Subjungit Pontifex:
Haec omnia, et cetera bona tribuat tibi Dominus, et custodiat te, atque corroboret in omni bonitate.
Electus respondet: Amen.

Tunc Electus ante Pontificem genuflexus osculatur ejus manum. Deinde deposita mitra, surgit Pontifex, et stans versus ad altare, facit Confessionem, Electo a sinistris sibi respondente. Qua finita, Pontifex ascendens ad altare, osculatur illud, et Evangelium in Missa dicendum; atque incensat altare more solito; deinde accedit ad sedem suam; et procedit in Missa ad Alleluia, sive ultimum Versum Tractus; vel Sequentiae exclusive. Si vero Missa legitur, osculato altari, et Evangelio, omissa incensatione, omnia praedicta leguntur in altari.

Electus vero vadit cum Assistentibus ad capellam suam; ubi deposito pluviali, accipit sandalia, dicens Psalmos consuetos ante Missam; Tum accipit crucem pectoralem; et aptatur ei stola ut ab humeris dependeat; deinde sumit tunicellam, dalmaticam, planetam, et manipulum, et hoc, si ex privilegio mitra uti possit; qua si uti sibi licet, et prius sit professus, ac Missa legatur, potest accipere sandalia, et dicere Psalmum Quam dilecta, etc. ac paramenta omnia Sacerdotalia capere, dempta planeta, cujus loco accipit pluviale; ante inchoationem officii, eo tempore, quo Pontifex eum benedicturus Pontificalia paramenta recipit. Si vero non sit de mitra, deposito pluviali, et retenta Stola in modum Presbyteri, accipit planetam tantum. Qua indutus, stans in altari suo medius inter Assistentes, prosequitur Missam usque ad Alleluia, si dicitur; sive ultimum Versum Tractus vel Sequentiae exclusive. Et cum dicit, Dominus vobiscum, non se debet ad populum vertere.

Missa dicitur de die cum Collecta pro Electo sub uno Per Dominum, cum Collecta diei:

Oratio.

Pontifex dicit: Concede, quaesumus, Domine, huic famulo tuo, ut praedicando, et exercendo quae recta sunt, per exemplum bonorum operum animos suorum instruat subjectorum; et aeternae remunerationis mercedem a te piissimo Pastore percipiat. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat et in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Electus vero dicit: Concede, quaesumus, Domine, mihi famulo tuo, ut praedicando; et exercendo quae recta sunt, per exemplum bonorum operum animos meorum instruam subjectorum; et aeternae rei mercedem a Pastore percipiat. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Dicto Graduali, si Alleluia est dicendum, alioquin dicto etiam Tractu, vel Sequentia usque ad ultimum Versum exclusive, Pontifex sedet cum mitra in faldistorio sui ante altare, et ante eum reducitur Electus per assistentes; et facta Pontifici reverentia, ut prius, surgit Pontifex, et genuflexus cum mitra procumbit faldistorio suo.

Assistentes genuflectunt ante scabella. Electus vero ad sinistram Pontificis prosternit se. Tunc cantores incipiunt, choro respondente, vel, si non sint cantores et chorus, dicit Pontifex, caeteris sibi respondentibus, Antiphonam:
Ne reminiscaris, * Domine, delicta nostra, vel parentum nostrorum, neque vindictam sumas de peccatis nostris, Domine, Deus noster.

Psalmus 6

Domine, ne in furore tuo arguas me: * neque in ira tua corripias me.
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum: * sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
Et anima mea turbata est valde: * et tu Domine usquequo?
Convertere, Domine, et eripe animam meam: * salvum me fac propter misericordiam tuam.
Quoniam non est in morte qui memor sit tui: * in inferno autem quis confitebitur tibi.
Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: * in lacrimis meis stratum meum rigabo.
Turbatus est a furore oculus meus: * inveteravi inter omnes inimicos meos.
Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem: * quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Exaudivit Dominus deprecationem meam: * Dominus orationem meam suscepit.
Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei: * convertantur, et erubescant valde velociter.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 31

Beati, quorum remissae sunt iniquitates: * et quorum tecta sunt peccata.
Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum: * nec est in spiritu ejus dolus.
Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea: * dum clamarem tota die.
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: * conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.
Delictum meum cognitum tibi feci: * et injustitiam meam non abscondi.
Dixi: confitebor adversum me injustitiam meam Domino: * et tu remisisti impietatem peccati mei.
Pro hac orabit ad te omnis sanctus: * in tempore opportuno.
Verumtamen in diluvio aquarum multarum: * ad eum non approximabunt.
Tu es refugium meum a tribulatione, quae circumdedit me: * exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac, qua gradieris: * firmabo super te oculos meos.
Nolite fieri sicut equus, et mulus: * quibus non est intellectus.
In camo, et fraeno maxillas eorum constringe: * qui non approximant ad te.
Multa flagella peccatoris: * sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
Laetamini in Domino, et exsultate, justi: * et gloriamini omnes recti corde.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 37

Domine, ne in furore tuo arguas me: * neque in ira tua corripias me.
Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi: * et confirmasti super me manum tuam.
Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae: * non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum: * sicut onus grave gravatae sunt super me.
Putruerunt, et corruptae sunt cicatrices meae: * a facie insipientiae meae.
Miser factus sum et curvatus sum usque ad finem: * tota die contristatus ingrediebar.
Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus: * et non est sanitas in carne mea.
Afflictus sum, et humiliatus sum nimis: * rugiebam a gemitu cordis mei.
Domine, ante te omne desiderium meum: * et gemitus meus a te non est absconditus.
Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea: * et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
Amici mei, et proximi mei: * adversum me appropinquaverunt, et steterunt.
Et qui juxta me erant, de longe steterunt: * et vim faciebant, qui quaerebant animam meam.
Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates: * et dolos tota die meditabantur.
Ego autem tamquam surdus non audiebam: * et sicut mutus non aperiens os suum.
Et factus sum sicut homo non audiens: * et non habens in ore suo redargutiones.
Quoniam in te, Domine, speravi: * tu exaudies me, Domine Deus meus.
Quia dixi: nequando supergaudeant mihi inimici mei: * et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
Quoniam ego in flagella paratus sum: * et dolor meus in conspectu meo semper.
Quoniam iniquitatem meam annuntiabo: * et cogitabo pro peccato meo.
Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: * et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi: * quoniam sequebar bonitatem.
Ne derelinquas me, Domine Deus meus: * ne discesseris a me.
Intende in adjutorium meum: * Domine, Deus salutis meae.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 50

Miserere mei, Deus: * secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum: *dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: * et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: * et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: * ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: * et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti: * incerta, et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor: * lavabis me et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam: * exultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis: * et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua: * et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui: * et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas: * et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae: * exultabit lingua mea justitiam tuam.
Domine, labia mea aperies: * et os meum annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: * holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: * cor contritum, et humiliatum, Deus, non despicies.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: * ut aedificentur muri Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta: * tunc imponent super altare tuum vitulos.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 101

Domine, exaudi orationem meam: * et clamor meus ad te veniat.
Non avertas faciem tuam a me: * in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam.
In quacumque die invocavero te: * velociter exaudi me.
Quia defecerunt sicut fumus dies mei: * et ossa mea sicut cremium aruerunt.
Percussum est ut foenum, et aruit cor meum: * quia oblitus sum comedere panem meum.
A voce gemitus mei: * adhaesit os meum carni meae.
Similis factus sum pellicano solitudinis: * factus sum sicut nycticorax in domicilio.
Vigilavi: * et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
Tota die exprobrabant mihi inimici mei: * et qui laudabant me, adversum me jurabant.
Quia cinerem tamquam panem manducabam: * et potum meum cum fletu miscebam.
A facie irae et indignationis tuae: * quia elevans allisisti me.
Dies mei sicut umbra declinaverunt: * et ego sicut foenum arui.
Tu autem, Domine, in aeternum permanes: * et memoriale tuum in generationem et generationem.
Tu exsurgens misereberis Sion: * quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus.
Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus: * et terrae ejus miserebuntur.
Et timebunt Gentes nomen tuum, Domine: * et omnes reges terrae gloriam tuam.
Quia aedificavit Dominus Sion: * et videbitur in gloria sua.
Respexit in orationem humilium: * et non sprevit precem eorum.
Scribantur haec in generatione altera: * et populus, qui creabitur, laudabit Dominum.
Quia prospexit de excelso sancto suo: * Dominus de caelo in terram aspexit.
Ut audiret gemitum compeditorum: * ut solveret filios interemptorum.
Ut annuntiet in Sion nomen Domini: * et laudem suam in Jerusalem.
In conveniendo populos in unum: * et reges ut serviant Domino.
Respondit ei in via virtutis suae: * paucitatem dierum meorum nuntia mihi.
Ne revoces me in dimidio dierum meorum: * in generationem et generationem anni tui.
Initio tu, Domine, terram fundasti: * et opera manuum tuarum sunt coeli.
Ipsi peribunt, tu autem permanes: * et omnes sicut vestimentum veterascent.
Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: * tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Filii servorum tuorum habitabunt: * et semen eorum in saeculum dirigetur.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 129

De profundis clamavi ad te, Domine: * Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes: * in vocem deprecationis meae.
Si iniquitates observaveris, Domine: * Domine, quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est: * propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbum ejus: * speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem: * speret Israel in Domino.
Quia apud Dominum misericordia: * et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israel: * ex omnibus iniquitatibus ejus.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 142

Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua: * exaudi me in tua justitia.
Et non intres in judicium cum servo tuo: * quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Quia persecutus est inimicus animam meam: * humiliavit in terra vitam meam.
Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi: * et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: * in factis manuum tuarum meditabar.
Expandi manus meas ad te: * anima mea sicut terra sine aqua tibi.
Velociter exaudi me, Domine: * defecit spiritus meus.
Non avertas faciem tuam a me: * et similis ero descendentibus in lacum.
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: * quia in te speravi.
Notam fac mihi viam, in qua ambulem: * quia ad te levavi animam meam.
Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: * doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.
Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam: * propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in aequitate tua.
Educes de tribulatione animam meam: * et in misericordia tua disperdes inimicos meos.
Et perdes omnes, qui tribulant animam meam: * quoniam ego servus tuus sum.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in saecula saeculorum. Amen.

Deinde repetitur Antiphona:
Ne reminiscaris, Domine, delicta nostra, vel parentum nostrorum, neque vindictam sumas de peccatis nostris, Domine, Deus noster.

Et subjunguntur immediate Litaniae.

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de coelis Deus, miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei Genitrix, ora pro nobis.
Sancta Virgo virginum, ora pro nobis.
Sancte Michael, ora pro nobis.
Sancte Gabriel, ora pro nobis.
Sancte Raphael, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli, et Archangeli, orate pro nobis.
Omnes sancti beatorum Spirituum ordines, orate pro nobis.
Sancte Joannes Baptista, ora pro nobis.
Sancte Joseph, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriarchae, et Prophetae, orate pro nobis.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.
Sancte Andrea, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Joannes, ora pro nobis.
Sancte Thoma, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Philippe, ora pro nobis.
Sancte Bartholomaee, ora pro nobis.
Sancte Matthaee, ora pro nobis.
Sancte Simon, ora pro nobis.
Sancte Thadaee, ora pro nobis.
Sancte Mathia, ora pro nobis.
Sancte Barnaba, ora pro nobis.
Sancte Luca, ora pro nobis.
Sancte Marce, ora pro nobis.
Omnes sancti Apostoli, et Evangelistae, orate pro nobis.
Omnes sancti Discipuli Domini, orate pro nobis.
Omnes sancti Innocentes, orate pro nobis.
Sancte Stephane, ora pro nobis.
Sancte Laurenti, ora pro nobis.
Sancte Vincenti, ora pro nobis.
Sancte Fabiane et Sebastiane, ora pro nobis.
Sancte Joannes et Paule, ora pro nobis.
Sancte Cosma et Damiane, ora pro nobis.
Sancte Gervasi et Protasi, ora pro nobis.
Omnes sancti Martyres, orate pro nobis.
Sancte Silvester, ora pro nobis.
Sancte Gregori, ora pro nobis.
Sancte Ambrosi, ora pro nobis.
Sancte Augustine, ora pro nobis.
Sancte Hieronyme, ora pro nobis.
Sancte Martine, ora pro nobis.
Sancte Nicolae, ora pro nobis.
Omnes sancti Pontifices, et Confessores, orate pro nobis.
Omnes sancti Doctores, orate pro nobis.
Sancte Antoni, ora pro nobis.
Sancte Benedicte, ora pro nobis.
Sancte Bernarde, ora pro nobis.
Sancte Dominice, ora pro nobis.
Sancte Francisce, ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdotes, et Levitae, orate pro nobis.
Omnes sancti Monachi, et Eremitae, orate pro nobis.
Sancta Maria Magdalena, ora pro nobis.
Sancta Agatha, ora pro nobis.
Sancta Lucia, ora pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Caecilia, ora pro nobis.
Sancta Catharina, ora pro nobis.
Sancta Anastasia, ora pro nobis.
Omnes sanctae Virgines et Viduae, orate pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctae Dei, intercedite pro nobis.
Propitius esto, parce nobis, Domine.
Propitius esto, exaudi nos, Domine.
Ab omni malo, libera nos, Domine.
Ab omni peccato, libera nos, Domine
Ab ira tua, libera nos, Domine.
A subitanea et improvisa morte, libera nos, Domine.
Ab insidiis diaboli, libera nos, Domine.
Ab ira, et odio, et omni mala voluntate, libera nos, Domine.
A spiritu fornicationis, libera nos, Domine.
A fulgure et tempestate, libera nos, Domine.
A flagello terraemotus, libera nos, Domine.
A peste, fame, et bello, libera nos, Domine.
A morte perpetua, libera nos, Domine.
Per mysterium sanctae incarnationis tuae, libera nos, Domine.
Per adventum tuum, libera nos, Domine.
Per nativitatem tuam, libera nos, Domine.
Per baptismum, et sanctum jejunium tuum, libera nos, Domine.
Per crucem, et passionem tuam, libera nos, Domine.
Per mortem, et sepulturam tuam, libera nos, Domine.
Per sanctam resurrectionem tuam, libera nos, Domine.
Per admirabilem ascensionem tuam, libera nos, Domine.
Per adventum Spiritus Sancti paracliti, libera nos, Domine.
In die judicii, libera nos, Domine.
Peccatores, te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas, te rogamus, audi nos.
Ut nobis indulgeas, te rogamus, audi nos.
Ut ad veram poenitentiam nos perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Domnum apostolicum, et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Regibus, et Principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris, te rogamus, audi nos.
Ut omnes errantes ad unitatem Ecclesiae revocare, et infideles universos ad Evangelii lumen perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut mentes nostras ad coelestia desideria erigas, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, te rogamus, audi nos.
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum et benefactorum nostrorum ab aeterna damnatione eripias, te rogamus, audi nos.
Ut fructus terrae dare, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris, te rogamus, audi nos.

Surgit ab accubitu Pontifex; et in manum sinistram accipit baculum Pastoralem, et conversus ad Electum dicit:
Ut hunc praesentem Electum bene + dicere digneris. R. Te rogamus, audi nos.

Deinde dicit:
Ut hunc praesentem Electum bene + dicere, et sancti + ficare digneris. R. Te rogamus, audi nos.

Producendo singulis vicibus super Electum manu dextera signum crucis; et mox redit ad accubitum, et perficiuntur Litaniae.

Ut nos exaudire digneris, te rogamus, audi nos.
Fili Dei, te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.

Quibus finitis, Pontifex deposita mitra, surgit, et stans versus ad Electum prostratum manentem, dicit:
Pater noster, etc.
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. Salvum fac servum tuum, Domine.
R. Deus meus, sperantem in te.
V. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto.
R. Et de Sion tuere eum.
V. Hic accipiet benedictionem a Domino.
R. Et misericordiam a Deo salutari suo.
V. Memor esto congregationis tuae.
R. Quam possedisti ab initio.
V. Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum.
R. Ex hoc nunc et usque in saeculum.
V. Dominus custodiat te ab omni malo.
R. Custodiat animam tuam Dominus.
V. Domine Deus virtutum, converte nos.
R. Et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, affectui nostro tuae miserationis effectum; et hunc famulum tuum, quem ad regimen animarum eligimus, gratiae tuae dono prosequere; ut, te largiente, cum ipsa tibi nostra electione placeamus. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus.
Cunctorum bonorum institutor Deus, qui per Moysen famulum tuum, ad gubernandas Ecclesias praepositos instituisti, tibi supplices fundimus preces, teque devotis mentibus exoramus; ut hunc famulum tuum, quem communis electio famulorum tuorum Abbatem ovium tuarum esse constituit, protectionis tuae gratia munire digneris; sicque regere subditas, commendatasque oves concedas, ut cum illis omnibus regna coelorum adipiscatur, quatenus te, Domine, opitulante, Apostolicis jugiter fultus doctrinis, centesimo cum fructu laetus introeat portas paradisi; atque a te, Domine, collaudante audire mereatur: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. Quod ipse praestare digneris, qui vivis, et regnas Deus.

Tum surgit Electus, et ante Pontificem genuflectit, et Pontifex extensis manibus ante pectus, dicit:
Per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, affluentem spiritum tuae bene + dictionis super hunc famulum tuum, nobis orantibus, propitius infunde.

Hic Pontifex imponit ambas manus extensas, digitis non disjunctis, super caput Electi; et eas sic tenet, dicens:
Ut qui per nostrae manus impositionem hodie Abbas constituitur, sanctifi + catione tua dignus, a te electus permaneat; et numquam postmodum a tua gratia separetur indignus.

Hic Pontifex amovet manus de capite Electi, ac eas ante pectus extensas tenens, dicit:
Suscipiat, te Domine, largiente, hodie in bono opere perseverantiam, in adversis constantiam, in tribulationibus tolerantiam, in jejuniis desiderium, in impietatibus misericordiam, in humilitate principatum, in superbia odium, in fide dilectionem, in doctrina pervigilantiam, in castitate continentiam, in luxuria abstinentiam, in varietatibus moderationem, in moribus doctrinam. Te tribuente, Domine, talis in hoc ministerio perseveret, qualis Levita electus ab Apostolis sanctus Stephanus meru it perdurare. Totam ab hac die mundanam conversationem despiciat: tu a Domine bene + dictione largiente, contemnat praesentia, diligat coelestia, desideret sempiterna. Sit exemplum et forma justitiae, ad gubernandam regendamque Ecclesiam tuam fideliter; ut speculator idoneus inter suos collegas semper efficiatur. Sit magni consilii, industria censurae, et efficaci a disciplinae. Ita, te Domine tribuente, in omnibus mandatis tuis sine reprehensione tibi mundo corde serviens, ut ad bravium supernae vocationis, multiplicato foenore, cum centesimo fructu, coronaque justitiae, ad coelestium thesaurorum dona tua perveniat.

Quod sequitur dicit submissa voce legendo, ita tamen, quod a circumstantibus intelligi possit.

Praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivit, et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Deinde dicit:

Oremus.
Deus, cui omnis potestas, et dignitas famulatur, da huic famulo tuo prosperum suae dignitatis effectum, in qua semper te timeat, tibique jugiter placere contendat. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus.
Omnium, Domine, fons bonorum, justorumque provectuum munerator; tribue, quaesumus, huic famulo tuo adeptam bene gerere dignitatem; et a te sibi praestitam bonis operibus comprobare. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus.
Exaudi, Domine, preces nostras, quas in conspectu tuae majestatis super hunc famulum tuum fundimus, qui vice tui nominis ad gubernationem ovium tuarum statuitur; ut eum respicere, et interveniente beato N. bene + dicere digneris, et qui ad redemptionem, et protectionem nostram de coelo descendisti, et mundo te verum, et summum Pastorem exhibuisti, dicens: Ego sum pastor bonus; te invocamus, te suppliciter deprecamur, ut huic famulo tuo, quem pastoralis officii culmen subire voluisti, tua bonitas adsit, et bene + dictio, omnibus diebus vitae suae. Protege eum, Domine, et defende ab omnibus visibilium, et invisibilium adversitatibus inimicorum; dirige gressus ejus in viam pacis, et justitiae; et largire tuarum dona virtutum, justitiam, temperantiam, fortitudinem, prudentiam, charitatem, sobrietatem, patientiam, longanimitatem, constantiam insuperabilem, fidem non fictam, spem inconcussam, mentem devotam, humilitatem perfectam, intelligentiam rectam, benignitatem, modestiam, unanimitatem, pacem, concordiam, castitatem, abstinentiam, vigilantiam, discretionem, rectitudinem, scientiam, pietatem, consilium, et in cunctis actibus bonis inviolatam perseverantiam. Aufer, Domine Jesu Christe, ab eo, quidquid pravum, et distortum est, quidquid saluti contrarium, quidquid animae nocivum; superbiam, jactantiam, vanam gloriam, elationem, et quidquid ad ultimum tibi displicens esse potest. Circumda eum interius, et exterius tuae protectionis auxilio; ut, te defensore, sit tutus; te protegente, securus; te docente, scius. Ostende ei viam, per quam ambulet; tribue ei thesaurum sapientiae, ut sciat, et habeat unde nova et vetera proferat. Fac eum in omnibus tua sequi vestigia et de sua ministratione gaudium bonum ut post hujus saeculi excursum, cum ante tribunal tuum venerit, cum multiplici fructu animarum, illud ei praemium largiaris cum omnibus, quos tibi praesentabit, quod fidelibus dispensatoribus tuis, pro tuo nomine laborantibus in terris, te promisisti daturum esse in coelis. Qui cum Patre, et Spiritu vivis, et regnas Deus, in saecula saeculorum. R. Amen.

Postea sedens Pontifex, accepta mitra, dat ei ambabus manibus tangenti, et recipienti regulam, dicens:
Accipe regulam a sanctis Patribus traditam ad regendum, custodiendumque gregem tibi a creditum, quantum Deus ipse te confortaverit, et fragilitas humana permiserit. Accipe gregis Dominici paternam providentiam, et animarum procurationem, et per divinae legis incedendo praecepta, sis ei dux ad coelestis haereditatis pascua, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivit, et regnat Deus in saecula saeculorum. R. Amen.

Deinde, deposita mitra, surgit Pontifex, et stans benedicit baculum Pastoralem, si non sit benedictus, dicens:
Oremus.
Sustentator imbecillitatis humanae, Deus, bene + dic baculum istum; et quod in eo exterius designatur, interius in moribus hujus famuli tui, propitiationis tuae clementia operetur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde aspergit illum aqua benedicta. Tum sedens accipit mitram: et stans tradit baculum Abbati coram se genuflexo ambabus manibus illum capienti dicens:
Accipe baculum Pastoralis officii, quem praeferas catervae tibi commissae: ut sis in corrigendis vitiis pie saeviens; et cum iratus fueris, misericordiae memor eris.

Deinde, deposita mitra, surgit Pontifex, et benedicit annulum, si non sit benedictus, dicens:
Oremus.
Creator, et conservator humani generis, dator gratiae spiritualis, largitor aeternae salutis; tu, Domine, emitte bene + dictionem tuam super hunc annulum; ut quicumque hoc sacrosanctae fidei signo insignitus incesserit, in virtute coelestis defensionis, ad aeternam sibi proficiat salutem. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Post haec aspergit annulum aqua benedicta; sedet cum mitra, et annulum in digitum annularem dexterae manus Abbatis immittit, dicens:
Accipe annulum, fidei scilicet signaculum; quatenus sponsam Dei, sanctam videlicet Ecclesiam, intemerata fide ornatus, illibate custodias.

Tum, deposita mitra, surgit Pontifex, et stans versus ad illum coram se genuflexum, dicit:
Oremus.
Te, omnipotens et piissime Domine, deprecamur, hunc famulum tuum propitius intuere; ut, gratia tua auxiliante, in sua, subjectorumque conversatione praecepta sanctae regulae efficaciter studeat adimplere, ut una cum commisso sibi grege perpetua potiatur beatitudine. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

His expeditis, Pontifex accipit Abbatem ad osculum pacis. Idem faciunt Assistentes. Tum surgens Pontifex accedit ad altare, si Missa legitur: si vero cantatur, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium, et ibi prosequitur Missam usque ad Offertorium inclusive.

Abbas autem redit cum Assistentibus ad capellam suam, et ibi in altari suo similiter Missam prosequitur usque ad Offertorium inclusive; quo dicto, Ponifex sedet ante altare in faldistorio cum mitra, et Abbas ante eum medius inter Assistentes reducitur, coram eo genuflexus, offert ei duo intortitia accensa, duos panes, et duo barilia vino plena, et Pontificis praedicta recipientis manum reverenter osculatur; surgit Abbas; Pontifex vero lavat manus, et accedit ad altare, ac prosequitur Missam, Abbas vero ante scabellum, super quod coram se habeat Missale in loco convenienti, medius inter Assistentes suos genuflexus, legit totam Missam, exceptis verbis consecrationis, quae non proferet.

Pro Abbate benedicto, cum Secreta diei sub uno Per Dominum,

Per Pontificem dicitur:
Secreta.
Munera nostra, quaesumus Domine, suscipe placatus; et hunc famulum tuum semper, et ubique misericorditer protege. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen

Per Abbatem dicitur:
Secreta.
Munera, quaesumus, Domine, suscipe placatus, et me famulum tuum semper, et ubique misericorditer protege. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen

Dicta Oratione, Domine Jesu Christe, qui, etc. per Pontificem, et Abbatem, Abbas accedit ad altare,ad dexteram Pontificis, et ambo osculantur altare. Tum Pontifex dat pacem Abbati, dicens: Pax tecum.

Cui Abbas respondet: Et cum Spiritu tuo.

Et redit ad suum scabellum, et dat pacem Assistentibus suis, primum seniori, tum alteri, singulis dicens: Pax tecum. Et illi respondent: Et cum spiritu tuo.

Deinde postquam Pontifex se de Corpore, et Sanguine (quem totum sumere debet) communicaverit, et antequam se purificet, communicat Abbatem genuflexum de Corpore tantum. Tum Pontifex, accepta mitra, lavat manus; et prosequitur Missam usque ad finem. Abbas etiam in scabello suo Missam perficit.

Postcommunio, quae dicitur sub uno Per Dominum, cum Postcommunione diei.

Per Pontificem dicitur:
Postcommunio.

Haec nos communio, Domine, purget a crimine; et hunc famulum tuum benigna pietate conservet. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Per Abbatem dicitur:
Postcommunio.
Haec nos communio, Domine, purget a crimine: et me famlum tuum benigna pietate conservet. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Pontifex in fine dat benedictionem solemnem; qua data, si Abbas est de mitra, reponitur faldistorium ante medium altaris, et Pontifex cum mitra in eo sedet, Abbas vero biretum in capite tenens coram eo genuflectit. Tunc:Pontifex, deposita mitra, surgit, et benedicit mitram, si non sit benedicta, dicens:
Oremus.
Domine Deus, Pater omnipotens, cujus praeclara bonitas est, et virtus immensa; a quo omne datum optimum et omne donum perfectum, totiusque decoris ornamentum, bene + dicere, et sancti + ficare dignare hanc mitram hujus famuli tui Abbatis capiti imponendam. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Et mox eam aspergit aqua benedicta, deinde cum mitra, imponit eam capiti Abbatis, dicens:
Imponimus, Domine, capiti hujus famuli tui Abbatis galeam munitionis et salutis, quatenus decorata facie, et armato capite, cornibus utriusque Testamenti terribilis appareat adversariis veritatis; et, te ei largiente gratiam, impugnator eorum robustus exsistat, qui Moysi famuli tui faciem ex tui sermonis consortio decoratam, lucidissimis tuae claritatis ac veritatis cornibus insignisti: et capiti Aaron Pontificis tui tiaram imponi jussisti. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde, si chirothecae non sint benedictae, surgit Pontifex, mitra deposita, et eas benedicit, dicens:
Oremus.
Omnipotens Creator, qui homini ad imaginem tuam condito manus discretione insignitas, tamquam organum intelligentiae, ad recte operandum dedisti: quas servari mundas praecepisti, ut in eis digne portaretur, et tua in eis digne consecrarentur mysteria, bene + dicere, et sancti + ficare dignare haec tegumenta; ut quicumque ministrorum tuorum sacrorum Pontificum his velare manus suas cum humilitate voluerit, tam cordis, quam operis ei munditiam tua misericordia subministret. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Et aspergit eas aqua benedicta. Deinde, accepta mitra, sedet et imponit illas manibus Abbatis, extracto prius illi annulo Pontificali, dicens:
Circumda, Domine, manus hujus ministri tui munditia novi hominis, qui de coelo descendit, ut quemadmodum Jacob dilectus tuus, pelliculis haedorum opertis manibus, paternam benedictionem, oblato patri cibo, potuque gratissimo, impetravit, sic et iste, oblata per manus suas hostia salutari, gratiae tuae benedictionem impetrare mereatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui in similitudinem carnis peccati tibi pro nobis obtulit semetipsum. R. Amen.

Et statim imponit ei annulum. Si Abbas non sit de mitra, omnia, quae post benedictionem, finita Missa, per Pontificem datam, posita sunt, praetermittuntur. Tum Pontifex mitram in capite tenens, campanis pulsantibus, si sit in monasterio Abbatis, ducit illum etiam mitram in capite tenentem, si sit de mitra, ad chorum; et statuens eum in sede praedecessoris sui, et dans ei baculum Pastoralem in manu sinistra, dicit:
Accipe plenam, et liberam potestatem regendi hoc monasterium, et congregationem ejus, et omnia quae ad illius regimen interius et exterius, spiritualiter et temporaliter pertinere noscuntur.

Si vero benedictio fit extra monasterium suum, Pontifex statuit illum in faidistorio, quo ipse usus est, ante medium altaris posito, dicens:
Sta in justitia et sanctitate, et tene locum a Deo tibi delegatum, potens est enim Deus, ut augeat tibi gratiam suam.

Et Abbas, si non sit de mitra, biretum sibi ipsi reponit. Deinde Pontifex stans a dextris Abbatis, versus ad altare, mitra deposita, incipit Hymnum, schola, vel clericis prosequentibus:

Te Deum laudamus.
Te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem * omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli, * tibi coeli et universae potestates.
Tibi Cherubim et Seraphim * incessabili voce proclamant:
Sanctus,
Sanctus,
Sanctus * Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra * majestatis gloriae tuae.
Te gloriosus * Apostolorum chorus,
Te Prophetarum * laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus * laudat exercitus.
Te per orbem terrarum * sancta confitetur Ecclesia.
Patrem * immensae majestatis.
Venerandum tuum verum * et unicum Filium.
Sanctum quoque * paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriae * Christe.
Tu Patris * sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem, * non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo, * aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes * in gloria Patris.
Judex crederis * esse venturus.
Te ergo, quaesumus, tuis famulis subveni, * quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum Sanctis tuis * in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, * et benedic haereditati tuae.
Et rege eos, * et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies * benedicimus te.
Et laudamus nomen tuum in saeculum, * et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto * sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, * miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos; * quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi; * non confundar in aeternum.

Et manet sine mitra apud sedem usque ad finem Hymni.

Dicto primo Versu, surgit Abbas, si sit de mitra, et circuiens per Ecclesiam, associatus a suis Assistentibus cum mitris, benedicit populo: rediens ad sedem, seu faldistorium, in quo sedet, et si sit in suo monasterio, recipit omnes monachos suos ad manus, et oris osculum, qui tamen omnes prius ei reverentiam exhibeant. Si vero non sit de mitra, manet sedens in sede, seu faldistorio, cooperto capite a principio Hymni praedicti usque ad illius finem et recipit omnes monachos suos ad osculum, ut supra. Finito Hymno, stans sine mitra, a dextris Abbatis cum mitra, si sit de mitra, alioquin cum bireto, sedentis, super eum:

V. Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
R. A templo sancto tuo, quod est in Jerusalem.
V. Salvum fac servum tuum, Domine.
R. Deus meus, sperantem in te.
V. Esto ei, Domine,turris fortitudinis.
R. A facie inimici.
V. Nihil proficiat inimicus in eo.
R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V.Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Domine, preces nostras, et super hunc famulum tuum spiritum tuae bene + dictionis emitte; ut coelesti munere ditatus, et tuae majestatis gratiam possit acquirere, et bene vivendi aliis exemplum praebere. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.  R. Amen.

His dictis, Pontifex, accepta mitra, vadit ad cornu Evangelii altaris, apud quem stant Assistentes cum mitris. Abbas vero, si sit de mitra, surgit cum mitra, et baculo Pastorali, et accedens ante medium altaris, populo solemniter benedicit, dicens: Sit nomen, etc.

Postea accedit ad cornu Epistolae altaris et ibidem cum mitra, et baculo genuflexus, versus ad Pontificem, dicit cantando: Ad multos annos.

Si vero non sit de mitra, omissa benedictione, dicit: Ad multos annos, ut supra dictum est; quo dicto, Pontifex recipit eum surgentem ad osculum pacis. Idem faciunt Assistentes, qui deinde Abbatem, Evangelium sancti Joannis, In principio erat Verbum, etc. dicentem, inter se medium ad ejus capellam reducunt cum mitra, si ea utitur, et baculo Pastorali incedentem. Pontifex vero pacis osculo, ut praemittitur, Abbati dato, dicit submissa voce:
Dominus vobiscum.
Initium sancti Evangelii secundum Joannem, etc.

Signat altare, et se: et apud sedem, vel faldistorium deponit sacras vestes. Quibus depositis, Abbas Pontifici, et Assistentibus, pro more, gratias agit; et vadunt in pace.

 


Title Page

Index Generalis

Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index