PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM



DE BENEDICTIONE ABBATIS

 

In primis Benedicendus provideat de mandato Apostolico, benedictionem sibi impendendam Pontifici committente.

Deinde statuta die benedictionis, quae debet esse Dominica, vel festiva, tam ipse Pontifex, quam Electus, convenit quod die pracedenti jejunent.

In Ecclesia, ubi benedictio fiet, ornantur duae capellae, major pro Pontifice, minor pro Electo. In majori quidem super altari parato, ut est moris, erit crux in medio, et ad minus quatuor candelabra. In terra ad gradus altaris erunt tapetia strata.

Paratur etiam in loco congruo credentia pro Pontifice, super quam erit mappa munda, duo candelabra, vasa ad abluendum manus cum suis mantilibus; vas cum aqua benedicta, et aspersorio; thuribulum cum navicella, cochleari, et incenso; ampullae pro vino, et aqua pro sacrificio; Calix, hostiaria cum hostiis.

Item paramenta omnia Pontificalia coloris tempori et officio Missae convenientis, videlicet: sandalia, amictus, alba, cingulum, crux pectoralis, stola, tunica, dalmatica, chirothecae, planeta, mitra auriphrygiata, annulus Pontificalis, baculus Pastoralis, et manipulus.

Item paratur faldistorium ornatum pro Pontifice, et tria scabella, pro Electo, et duobus Abbatibus assistentibus, Missale, et Pontificale. Pontifex habeat Capellanos ad minus, cum superpelliceis, et duos scutiferos ad credentiam. In capella vero minore, quae a majori debet esse distincta, paratur cum cruce, et duobus candelabris, et super illud Missale, et Pontificale, ac paramenta omnia Pontificalia albi coloris, ut supra pro Pontifice numerata sunt. Et hoc, si Abbas benedicendus sit de mitra. Si vero non sit de mitra,parantur tantum paramenta Sacerdotalia, et ultra illa, pluviale album; prope altare sit credentia minor cum mappa munda, et vasis ad abluendum manus. Ponuntur etiam quinque mappulae aequalis mensurae, factae ex una canna cum dimidia panni linei subtilis, et candelae octo, unius librae quaelibet, quarum quatuor super altare Pontificis, duae super ejus credentiam, et duae super altare Electi ponuntur. Annulus cum gemma benedicendus, et Electo tradendus; vestes monasticae, seu regulares, et pro Offertorio intortitia duo, quatuor librarum quodlibet, duo panes magni, et duo barilia vini; panes, et barilia ornentur, duo videlicet videantur argentea, et duo aurea, hinc et inde insignia Pontificis, et Monasterii, seu Electi habentia, cum capello, vel cruce, vel mitra pro cujusque gradu, et dignitate.

Adsint duo Abbates assistentes, qui sint induti superpelliceo, stola, pluviali, et mitra simplici alba.

Hora igitur competenti Pontifex, Electus, Assistentes, et alii, qui benedictioni interesse debent, ad Ecclesiam conveniunt, et Pontifex, facta oratione ante altare, ascendit ad sedem, si sit in Ecclesia sua, vel accedit ad faldistorium in capella sua, juxta cornu altaris Epistolae praeparatum, et ibi de more paratur. Interim etiam Abbates assistentes sua paramenta praadicta capiunt. Quibus sic paratis, Pontifex sedet cum mitra super faldistorium, ante medium altaris sibi paratum; Electus vero in habitu suo quotidiano medius inter Abbates assistentes paratos et mitratos, Pontifici cum debitis reverentiis presentatur, atque eidem mandatum Apostolicum traditur. Quo publice lecto, per Pontificis notarium, Electus genuflectit ante Pontificem, qui surgit, deposita mitra, et super eum dicit Orationes sequentes, nisi jam sit professus,

V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Deus, indulgentiae Pater, qui severitatem tuae districtionis temperans, indulsisti ne filius portet iniquitatem patris; et qui mira dispensatione etiam malis bene utens, tuae dignationis gratiam per eos frequenter operaris, quasumus clementiam tuam, ut huic famulo tuo non obsistat, quod habitum religionis, per nos, tanta ac tali re indignos, accipit; sed ministerium, quod exterius per nos exhibetur, tu interius per donum Spiritus Sancti exsequaris. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Oremus.
Deus, qui per coaeternum Filium tuum cuncta creasti, quique mundum peccatis inveteratum per mysterium sanctae incarnationis ejus renovare dignatus es: te suppliciter exoramus, ut ejusdem Domini nostri gratia, super hunc famulum tuum abrenuntiationem saeculi profitentem clementer respicere digneris; per quam in spiritu suae mentis renovatus, veterem hominem cum actibus suis exuat; et novum, qui secundum Deum creatus est, induere mereatur. Per eumdem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

Oremus.
Domine Jesu Christe, qui es via, sine qua nemo venit ad Patrem, quaesumus clementiam tuam, ut hunc famulum tuum a carnalibus desideriis abstractum, per iter disciplinae regularis deducas, et qui peccatores vocare dignatus es, dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam: praesta ut haec vox invitationis tu ita in eo convalescat, quatenus peccatorum onera deponens, et quam dulcis es gustans, tua refectione sustentari mereatur. Et sicut attestari de ovibus tuis dignatus es, agnosce eum inter oves tuas: ut ipse te agnoscat, et alienum non sequatur, sed te; neque audiat vocem aliorum, sed tuam, qua dicis: Qui mihi ministrat, me sequatur. Qui vivis et regnas, Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Oremus.
Sancte Spiritus, qui te Deum, ac Dominum mortalibus revelare dignatus es, immensam tuae pietatis gratiam postulamus; ut, sicut ubi vis, spiras, sic et huic famulo tuo affectum devotionis indulgeas. Et quoniam tua sapientia est conditus, tua quoque providentia gubernetur. Quem juxta tibi consuetam gratiam unctio tua de omnibus doceat: et per inter cessionem sancti N. quem praecipuum hujus sanctae institutionis legislatorem dedisti, nec non et aliorum Sanctorum, ad quorum nomina professionem facit, eum a vanitate saeculi veraciter converte. Et sicut es omnium peccatorum remissio, ita deprimentes impietatis colligationes in eo dissolve; et ad observantiam hujus sancti propositi fac eum ita certatim fervere, ut in tribulationibus et angustiis, tua indeficienti consolatione valeat respirare; ut juste, et pie, per veram humilitatem, atque obedientiam in fraterna charitate fundatus, quod, te donante, hodie promittit, felici perseverantia compleat. Quod ipse praestare digneris, qui cum Deo Patre, sanctoque unigenito Filio ejus Domino nostro Jesu Christo, vivis et gloriaris, Deus, per infinita saecula seculorum.
R. Amen.

Deinde benedicuntur vestes, que nove afferuntur, et tenentur per unum ex ministris Electi coram Pontifice, qui stans sine mitra, dicit:

V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Domine Jesu Christe, qui tegumen nostrae mortalitatis induere dignatus es, obsecramus immensam tuae largitatis abundantiam, ut hoc genus vestimenti, quod sancti Patres ad innocentiae, vel humilitatis indicium abrenuntiantes seculo ferre sanxerunt, tu ita bene + dicere digneris, ut hic famulus tuus, qui hoc indutus fuerit vestimento, te quoque induere mereatur. Qui vivis et regnas, Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Et aspergit vestes cum aqua benedicta. Post haec Pontifex sedet cum mitra, et exuit Electum veste saeculari, dicens:
Exuat te Dominus veterem hominem, cum actibus suis.

Et mox induit illum habitum monasticum dicens:
Induat te Dominus novum hominem, qui secundum Deum creatus est, in justitia, et sanctitate veritatis.

Tunc, deposita mitra, surgit Pontifex, et dicit

Oremus.
Deus misericors, Deus clemens, cui cuncta bona placent, sine quo nihil boni inchoatur, nihilque boni perficitur; adsint nostris humillimis precibus tuae pietatis aures: et hunc famulum tuum, cui in tuo sancto nomine habitum sacrae religionis imponimus, a mundi impedimento, vel saeculari desiderio defende; et concede ei, ut in hoc sancto proposito devotus persistere, et remissione peccatorum percepta, ad electorum tuorum valeat pervenire consortium. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Quibus dictis, sedet Pontifex, et imponitur illi mitra, et electus, professionem emissurus, junctis ante pectus manibus, coram eo genuflexus, dicit:
Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum, et vivam; et non confundas me ab exspectatione mea.

Circumstantibus, vel Monachis, si sit in suo monasterio, respondentibus:

Suscepimus, Deus, misericordiam tuam, in medio templi tui.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Et hoc ter, tam per Electum quam per circumstantes, repetitur. Deinde Electus ante altare et Pontificem se prosternit in terram, et dicuntur sequentes Psalmi per Pontificem sedentem cum mitra, circumstantibus respondentibus.

Psalmus 47.

Magnus Dominus, et laudabilis nimis * in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion: latera Aquilonis, civitas Regis magni.
Deus in domibus ejus cognoscetur: * cum suscipiet eam.
Quoniam ecce reges terrat congregati sunt * convenerunt in unum.
Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati snnt, commoti sunt: * tremor apprehendit eos.
Ibi dolores ut parturientis: * in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri * Deus fundavit eam in aeternam.
Suscepimus, Deus, misericordiam tuam: * in medio templi tui.
Secundum nomen tuum Deus, sic et laus tua in fines terrae: * justitia plena est dextera tua.
Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Judae: * propter judicia tua, Domine.
Circumdate Sion, et complectimini eam: * narrate in turribus ejus.
Ponite corda vestra in virtute ejus, * et distribuite domos ejus: ut enarretis in progenie altera.
Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi: * ipse reget nos in saecula.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 50.

Miserere mei Deus: * secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum: *dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea: * et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: * et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: * ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: * et in peccatis concepit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti: * incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo, et mundabor: * lavabis me et super nivem dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium et laetitiam: * exultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis: * et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie tua: * et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris tui: * et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias tuas: * et impii ad te convertentur.
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae: * exultabit lingua mea justitiam tuam.
Domine labia mea aperies: * et os meum annuntiabit laudem tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: * holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus: * cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: * ut aedificentur muri Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta: * tunc inponent super altare tuum vitulos.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 132.

Ecce quam bonum, et quam jucundum: * habitare fratres in unum.
Sicut unguentum in capite: * quod descendit in barbam, barbam Aaron.
Quod descendit in oram vestimenti ejus: * sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion.
Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem: * et vitam usque in saeculum.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Quibus finitis, Pontifex, deposita mitra, surgit et dicit:
Pater noster.
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. Salvum fac servum tuum, Domine.
R. Deus meus, sperantem in te.
V. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto.
R. Et de Sion tuere enm.
V. Nihil proficiat inimicus in eo.
R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R.. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
Deus, qui non vis mortem peccatoris, sed per poenitentiam, et emendationem, vitam semper inquiris; te suppliciter deprecamur, ut huic famulo tuo saecularibus actibus renuntianti, large tuae pietatis gratiam infundere digneris: quatenus castris tuis insertus, ita tibi militando, statum vitae praesentis percurrere valeat, ut bravium aeternae remunerationis, te donante, percipiat. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

His dictis, sedet Pontifex, et mitram accipit; ac coram eo genuflexus Electus emittens professionem, ex praescripto cujusque congregationis, in charta scriptam, quam in manibus tenet, et legit.

Qua lecta, ponit chartam ipsam super altare; et iterum, ut prius, genuflectit coram Pontifice incipiente et schola prosequente, Antiphonam:

Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis, a templo sancto tuo quod est in Jerusalem.

Qua dicta, Pontifex adhuc cum mitra sedens, accipit eum in congregationem, et societatem aliorum Monachorum sui ordinis, dicens:

Omnes, quamvis per gratiam Baptismi fratres simus in Christo, et unum Patrem habeamus in coelo, si ejus praeceptis, prout possumus, obsequimur, procul dubio tunc maxime unimur, quando orationibus, et beneficiis invicem nos copulamus: quemadmodum in primitiva Ecclesia sancti Patres, quibus cor unum, et anima una erat, fecisse leguntur, quorum plures Christi amore mente accensi, possessiones, et facultates rerum vendentes, congregatis in unum pretiis, ad Apostolos ferebant gandentes. Quae Apostoli accipientes, tribuebant omnibus, prout opus erat. Sicque iste nihilominus, Deo inspirante, eorum exemplo commonitus, religiosorum ordinis sancti N. optat conjungi consortiis. Idcirco damus ei communem societatem vivendi cum illis, quantum a Domino possumus promereri, et nostrum est largiri: quatenus cum electis a remuneratore omnium bonorum valeat praemia repromissa percipere, prestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivit, et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Qua dicta, Pontifex, et omnes Monachi praesentes, recipiunt eum ad osculum pacis.

Deinde Electus vadit ad capellam suam, in qua paratur amictu, alba, cingulo, et stola in modum Presbyteri, ac pluviali; et associatus medius inter duos Abbates indutos superpelliceo, stola, pluviali, et mitra simplici, si benedicendus sit de mitra, alias inter Priorem, et seniorem, ant duos seniores Religiosos sui, si adsunt, aut alterius monasterii, indutos superpelliceo, et pluviali, ducitur ad Pontificem in faldistorio ante altare sedentem, cui, deposito bireto, se humiliter inclinans facit reverentiam: Assistentes etiam, detectis capitibus, illa inclinantes, Pontificem venerantur. Tum sedent omnes eo ordine, prout in consecratione Episcopi supra dictum est. Et, postquam pamum quieverint, surgunt omnes, capitibus detectis, et senior Assistentium, stans detecto capite versus ad Pontificem dicit: Adest, etc. ut infra.

 


Introductio Index Generalis Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index