PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM



DE ORDINATIONE PRESBYTERI

 

Pro Presbytero ordinando paretur oleum Catechumenorum; calix cum vino, et aqua; patena, et hostia desuper posita; medulla panis, et bacile eum buccali, et manutergiis pro manibus abluendis tam pro Episcopo, quam pro Ordinando: stolae saltem tres coloris convenientis pro impositione manuum super caput Promovendi a tribus saltem Presbyteris facienda; gremiale lineum album: hostia parva, et velum pro communione.

Pontifex omnibus, paramentis Pontificalibus, coloris tempori, et officio convenientis pro Missa necessario celebranda, indutus, ut Ordinem Presbyteratus conferat: In Missis de Quatuor Temporibus, et ex Indulto summi Pontificis, in Dominicis ac Festivis diebus a Dominica Septuagesimae usque ad Pascha exclusive, ante ultimum Versum Tractus: in Sabbato vero infra Octavam Pentecostes, et in Festis quae habent Sequentiam, ante ultimum sequentiae Versum: in Dominicis autem, et in Festivis diebus per annum, et per Adventum ante Versum Alleluja, accipit mitram, et accedens ad faldistorium ante medium altaris sibi paratum, sedens.

Et si fuerit extra Tempora, ante omnia legitur Mandatum Apostolicum, ut dictum est supra.

Interim ad Ordinem Presbyteratus promovendum more more Diaconorum paratum, amictu, alba, cingulo, stola, et manipulo, habentem planetam coloris albi  complicatam super brachium sinistrum, et in manu dextera candelam, ac mappulam albam pro ligandis et tergendis manibus, illius locum tenens, vocat illum, dicens: 
Accedat qui ordinandus est ad ordinem Presbyteratus.

Mox Ordinandus per Notarium nominatus respondens Adsum, accedit, et facta Pontifici profunda reverentia, genuflectit.

Tunc Archidiaconus illum offerens Pontifici, sub his verbis loquitur, dicens:
Reverendissime pater, postulat sancta mater Ecclesia catholica, ut hunc praesentem Diaconum ad onus Presbyterii ordinetis.

Et Pontifex interrogat, dicens: Scis illum esse dignum?

Respondet Archidiaconus:
Quantum humana fragilitas nosse sinit, et scio, et testificor ipsum dignum esse ad hujus onus officii.

Ponfifex dicit: Deo gratias.

Et annuntiat clero, et populo, dicens:

Quoniam, fratres charissimi, rectori navis, et navigio deferendis eadem est, vel securitatis ratio, vel communis timoris, par eorum debet esse sententia, quorum causa communis exsistit. Neque enim fuit frustra a Patribus institutum, ut de electione illorum, qui ad regimen altaris adhibendi sunt, consulatur etiam populus: quia de vita, et conversatione praesentandi quod nonnumquam ignoratur a pluribus, scitur a paucis, et necesse est, ut facilius ei quis obedientiam exhibeat ordinato, cui assensum praebuerit ordinando. Hujus siquidem Diaconi in Presbyterum, auxiliante Domino, ordinandi conversatio (quantum mihi videtur) probata, et Deo placita, exsistit, et digna (ut arbitror) ecclesiastici honoris augmento. Sed ne unum fortasse, vel paucos, aut decipiat assensio, vel fallat affectio, sententia est expetenda multorum. Itaque quid de ejus actibus aut moribus noveritis, quid de merito sentiatis, libera voce pandatis; et his testimonium Sacerdotii magis pro merito, quam affectione aliqua, tribuatis. Si quis igitur habet aliquid contra illum, pro Deo, et propter Deum, cum fiducia exeat, et dicat; verumtamen memor sit conditionis sua.

Postea Pontifex, aliqua interjecta morula, convertens sermonem suum ad Ordinandum admonet eum, dicens:

Consecrandus, fili dilectissimus, in Presbyteratus officium, illud digne suscipere, ac susceptum laudabiliter exsequi studeas. Sacerdotem etenim oportet offerre, benedicere, praeesse, praedicare, et baptizare. Cum magno quippe timore ad tantum gradum ascendendum est, ac providendum, ut coelestis sapientia, probi mores, et diuturna justitiae observatio ad id electos commendent. Unde Dominus praecipiens Moysi, ut septuaginta viros de universo Israel in adjutorium suum eligeret, quibus Spiritus Sancti dona divideret, suggessit: Quos tu nosti, quod senes populi sunt. Tu siquidem in septuaginta viris, et senibus signatus es; si per Spiritum septiformem, Decalogum legis custodiens, probus, et maturus in scientia similiter, et opere eris. Sub eodem quoque mysterio, et eadem figura in novo Testamento Dominus septuaginta duos elegit, ac binos ante se in praedicationem misit; ut doceret verbo simul, et facto, ministros Ecclesiae suae, fide et opere debere esse perfectos; seu geminae dilectionis, Dei scilicet et proximi, virtute fundatos. Tales itaque esse studeas, ut in adjutorium Moysi, et duodecim Apostolorum, Episcoporum videlicet catholicorum, qui per Moysen, et Apostolos figurantur, digne, per gratiam Dei, eligi valeas. Hac certe mira varietate Ecclesia sancta circumdatur, ornatur, et regitur: cum alii in ea Pontifices, alii minoris ordinis Sacerdotes, Diaconi, et Subdiaconi, diversorum ordinum viri consecrantur; et ex multis, et aeternae dignitatis membris unum Corpus Christi efficitur. Itaque, fili dilectissime, quem ad nostrum adjutorium fratrum nostrorum arbitrium consecrandum elegit, serva in moribus tuis, castae et sanctae vitae integritatem. Agnosce quod agis: imitare quod tractas; quatenus mortis Dominicae mysterium celebrans, mortifica membra tua a vitiis, et concupiscentiis omnibus procures. Sit tua spiritualis medicina populo Dei; sit odor vitae tuae delectamentum Ecclesiae Christi; ut praedicatione, atque exemplo aedificatis domum, id est, familiam Dei, quatenus nec nos de tua provectione, nec tu de tanti officii susceptione damnari a Domino, sed remunerari potius mereamur. Quod ipse nobis concedat per gratiam suam. R. Amen.

Deinde, si non sit Ordinatus Subdiaconus vel Diaconus, Ordinandus Presbyter se prosternit ad cornu Evangelii, vel ubi genuflectebat: Pontifex vero cum mitra ante faldistorium suum genuflectit supra pulvinum, et cantores inchoat, vel ipse recitat Litanias; et Presbyterandum benedicit, prout, dictum est, ubi de Ordinatione Subdiaconi.

Post haec Ordinando ab accubitu surgente, et ante Pontificem genuflexo manente, Pontifex, cum mitra, stans ante faldistorium suum, simul utramque manum super Ordinandi caput imponit, nihil dicens: idemque faciunt post eum omnes presbyteri praesentes, vel saltem tres superpelliceo et stola a colla pendente parati.  Quo facto, tam Pontifex quam Sacerdotes tenent dexteras manus extensas super illum, dum solus Pontifex stans cum mitra, dicit:

Oremus, fratres charissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hunc famulum suum, quem ad Presbyterii munus elegit, coelestia dona multiplicet; et quod ejus dignatione suscipit, ipsius consequatur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Pontifex, deposita mitra, conversus ad altare, dicit: Oremus.

Et ministri: Flectamus genua. R. Levate.

Et mox vertens se ad Ordinandum dicit:

Exaudi nos, quaesumus, Domine Deus noster et super hunc famulum tuum bene + dictionem Sancti Spiritus, et gratiae Sacerdotalis infunde virtutem: ut, quos tuae pietatis aspectibus offerimus consecrandum, perpetua muneris tui largitate prosequaris. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus.

Tum, extensis manibus ante pectus, dicit in tono praefationis, si Officium fiat in cantu:

Per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V. Sursum corda
R. Habemus ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, honorum auctor et distributor omnium dignitatum; per quem proficiunt universa, per quem cuncta firmantur, amplificatis semper in melius naturae rationalis incrementis, per ordinem congrua ratione dispositum. Unde et Sacerdotales gradus, atque officia Levitarum, Sacramentis mysticis instituta creverunt: ut cum Pontifices summos regendis populis praefecisses, ad eorum societatis et operis adjumentum, sequentis ordinis viros et secundae dignitatis eligeres. Sic in eremo per septuaginta virorum prudentium mentes, Moysi spiritum propagasti; quibus ille adjutoribus usus, in populo innumeras multitudines facile gubernavit. Sic et in Eleazarum et Ithamarum filios Aaron paternae plenitudinis abundantiam transfudisti, ut ad hostias salutares, et frequentioris officii Sacramenta, ministerium sufficeret Sacerdotum. Hac providentia, Domine, Apostolis Filii tui Doctores fidei comites addidisti, quibus illi orbem totum secundis praedicationibus impleverunt. Quapropter infirmitati quoque nostrae, Domine, quaesumus, haec adjumenta largire; qui quanto fragiliores sumus, tanto his pluribus in digemus. Da, quaesumus, omnipotens Pater, in hunc famulum tuum Presbyterii digniitatem; innova in visceribus ejus Spiritum sanctitatis; ut acceptum a te, Deus, secundi meriti munus obtineat, censuramque morum ex exemplo suae conversationis insinuet. Sit providus cooperator ordinis nostri; elucet in eo totius forma justitiae, ut bonam rationem dispensationis sibi creditae redditurus, aeternae beatitudinis praemia consequatur.

Quod sequitur, legat submissa voce, ita tamen quod a circumstantibus audiri possit:

Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum R. Amen.

His dictis, Pontifex sedet et, accepta mitra, reflectit orarium sive stolam ab humero sinistro Ordinandi, capiens partem, quae retro pendet, et imponens super dexterum humerum, aptat eam ante pectus, in modum crucis, singulis dicens:
Accipe jugum Domini; jugum enim ejus suave est, et onus ejus leve.

Postea imponit Ordinando casulam usque ad scapulas, quae tamen remanere debet super humeros complicata, a parte anteriori deorsum dependens, et interim dicit:

Accipe vestem Sacerdotalem, per quam charitas intelligitur: potens est enim Deus, ut augeat tibi charitatem, et opus perfectum. R. Deo gratias.

Surgit Pontifex sine mitra, et Ordinando genuflexo, dicit:

Deus sanctificationum omnium auctor, cujus vera consecratio, plenaque benedictio est, tu, Domine, super hunc famulum tuum, quem ad Presbyterii honorem dedicamus, munus tuae bene + dictionis infunde: ut gravitate actuum, et censura vivendi probet se seniorem, his institutus disciplinis, quas Tito et Timotheo Paulus exposuit; ut in lege tua die ac nocte meditans, quod legerit, credat; quod crederit, doceat; quod docuerit, imitetur; justitiam, constantiam, misericordiam, fortitudinem, ceterasque virtutes in se ostendat; exemplo praebeat; admonitione confirmet; ac purum et immaculatum ministerii sui donum custodiat; et in obsequium plebis tuae, panem et vinum in corpus et sanguinem Filii tui immaculata benedictione transformet; et inviolabili charitate in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, in die justi et aeterni judicii Dei, conscientia pura, fide vera, Spiritu Sancto pleni resurgat. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Tunc Pontifex sine mitra conversus ad altare, intonat, si Officium fiat, in cantu, alias intelligibili voce, incipit sequentem Hymnum:

Veni Creator Spiritus,
Mentes tuorum visita,
Imple superna gratis,
Quae tu creasti, pectora.

Qui diceris Paraclitus,
Altissimi donum Dei,
Fons vivus, ignis, charitas,
Et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere,
Digitus paternae dexterae,
Tu rite promissum Patris,
Sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus,
Infunde amorem cordibus,
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius,
Pacemque dones protinus.
Ductore sic te praevio
Vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium,
Teque utriusque Spiritum
Credamus omni tempore.

Deo Patri sit gloria,
Et Filio qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito,
In saeculorum saecula.
Amen.

Et statim genuflectit super pulvinum ante faldistorium, ministris cum astantibus prosequentibus usque ad finem.

Finita prima stropha, surgit Pontifex, et sedet in faldistorio ante medium altaris et assumpta mitra, deponit annulum et chirothecas,  resumit annulum, et ponitur ei gremiale sive mappula super gremium a ministro, et Ordinandus, accedens, facta profunda reverentia coram eo, genuflectit; et Pontifex cum Oleo Catechumenorum inungit ipsi ambas manus simul junctas, in modum crucis, producendo cum pollice suo dextero in dictum Oleum intincto duas lineas, videlicet a pollice dexterae manus usque ad indicem sinistrae; et a pollice sinistrae usque ad indicem dexterae, ungendo mox totaliter palmas, dicens:

Consecrare, et sanctificare digneris, Domine, manus istas per istam unctionem, et nostram bene + dictionem. R. Amen.

Pontifex producit manu dextera signum crucis super manus illius quem ordinat, et prosequitur:

Ut quaecumque benedixerint benedicantur, et quaecumque consecraverint consecrentur, et sanctificentur, in nomine Domini nostri Jesu Christi.

Tunc Ordinandus respondet: Amen.

Deinde Pontifex claudit, sed jungit illi manus, quas sic consecratas aliquis ministrorum Pontificis albo panniculo lineo simul, videlicet dexteram super sinistram, alligat.

Mox Pontifex, pollice mica panis exterso, sumit et Ordinando tradit Calicem cum vino et aqua, et Patenam superpositam cum Hostia, quae omnia ille accipit inter indices et medios digitos, cuppam Calicis et Patenam simul tangens, non disjunctis manibus, et Pontifex interim dicit:

Accipe potestatem offerre sacrificium Deo, Missasque celebrare, tam pro vivis, quam pro defunctis. In nomine Domini. R. Amen.

His peractis, Ordinandus surgit, et facta Pontifici profunda reverentia, paululum recedit et genuflectit; Pontifex vero, amoto annulo, lavat manus cum mica panis, et aqua lotionis hujusmodi projicitur in sacrarium: tum acceptis chirothecis et annulo, surgit et accedit ad sedem, vel faldistorium, si Missa fiat in cantu, alias ad cornu Epistolae, usque ad Offertorium.  Interim ordinatus Sacerdos stans lavat manus cum medulla panis, et aqua bene mundatas, extergit linteo illo quo erant ligatae, vel alia mappula, et aqua lotionis hujusmodi projicitur in sacrarium; tum genuflectit.

Pontifex autem, lecto Offertorio, accepit mitram, et in faldistorio ante medium altaris posito sedet.  Mox Ordinatus candelam accensam dextera sustinens, sinistra pectori admota accedit: et facta profunda reverentia, genuflectit, ac Pontificis manum dexteram, dum tradit candelam,osculatur: deinde surgit, et facta iterum reverentia, paululum retrocedens genuflectit; si vero aliquis sit ordinatus Diaconus, aut Subdiaconus, eadem observat ad oblationem accedens.

Facta oblatione, Pontifex annulum et chirothecas deponit, et lotis manibus resumit annulum, et surgit; tum sublato faldistorio, accedit ante medium altaris, ubi, deposita mitra, prosequitur Missam.

Sacerdos autem ordinatus post Pontificem genuflexus habeat coram se librum Missale, supra scabellum loctum, dicens: Suscipe sancte Pater, etc. et omnia alia de Missa, prout dicit Pontifex, qui bene advertat ut Secretas morose, et aliquantulum alte dicat; ita ut ordinatus Sacerdos posst secum omnia dicere et, praesertim verba consecrationis, quae dici debent eodem momento per Ordinatum, quo dicuntur per Pontificem.

Secreta pro Ordinato, quae dicitur cum Secreta Missae diei sub uno Per Dominum, etc.

Tuis, quaesumus Domine, operare mysteriis, ut haec tibi munera dignis mentibus offeramus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Tum dicit alias Secretas, si quae dicendae sint.

Dicta ratione, Domine Jesu Christe, qui dixisti, etc. Ordinatus accedat ad dexteram Pontificis, et ambo simul osculantur altare, positis manibus super illud et conversa facie ad invicem, Pontifex dat osculum pacis Ordinato dicens: Pax tecum. Cui ille respondet: Et cum spiritu tuo.  Tum Ordinatus facta ante et post profunda reverentia Pontifici, et genuflexione SS. Sacramento, vadit ad locum suum.  Si vero sit aliquis Subdiaconus, aut Diaconus ordinatus, eodem ritu pacem a Pontifice recipit; primum Diaconus, mox Subdiaconus, qui manus non super altare, sed ante pectus plicatas tenere debent.

Postquam autem Pontifex se communicaverit, et totum Sanguinem sumpserit, priusquam Altaria gradum accedit, et genuflexus mappulum recipit ad Communionem sumendam.  Interim Pontifex, Hostia consecrata, supra Patenam posita, genuflectit, surgit, ac Patenam sinsitra, Hostiam vero dextera reverenter accipiens, simul dicens:

Corpus + Domini nostri Jesu Christi custodiat te in vitam aeternam. Et respondet: Amen.

Tum manum Pontificis Hostiam tenentem osculatur, et communionem reverenter sumit, ori suo supposita Patena. Deinde unus ministrorum purificat Presbyterum Calice ad hoc destinato, vel eo potius quem paulo ante tetigerat, ex quo vinum cum aqua paratum in purificatione exhaurit.

Si aliquis Subdiaconus, aut Diaconus ordinatus fuerit, ad Communionem accedit, eo ritu quo dictum est supra in Ordinatione Subdiaconi.  Communione peracta, Pontifex colligit fragmenta cum Patena, quam super Calicem suum extergit, purificationem sumit, et digitorum ablutionem.  Quo facto, accipit mitram et lavat manus; quibus extersis, statim deposita mitra, stans in cornu Epistolae versus ad illud, inchoat, ministris prosequentibus, Responsorium, quod a Septuagesima usque ad Pascha dicitur sine Alleluia.

Jam non dicam vos servos, sed amicos meos, quia omnia cognovistis quae operatus sum medio vestri, alleluia. * Accipite Spiritum Sanctum in vobis paraclitum. * Ille est, quem Pater mittet vobis, alleluia.
V. Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis. * Accipite Spiritum Sanctum in vobis paraclitum.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. * Ille est, quem Pater mittet vobis, alleluia.

Incepto Responsorio, Pontifex, accepta mitra, vertit se ad Presbyterum ordinatum, qui ante altare coram ipso stans profitetur fidem quam praedicaturus est, dicens:

Credo in Deum, Patrem omnipotentem, Creatorem coeli et terrae. Et in Jesum Christum, Filum ejus unicum Dominum nostrum. Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus: descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis: ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est judicare vivos, et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum; sanctam Ecclesiam Catholicam; Sanctorum communionem; remissionem peccatorum; carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

Quo finito. Pontifex cum mitra sedens super faldistorium ante medium altaris, imponit ambas manus super capita illius coram se genuflexi, dicens illi:

Accipe Spiritum Sanctum, quorum remiseris peccata, remittuntur eis; et quorum retinueris, retenta sunt.

Deinde explicans casulam, quam Ordinatus habet complicatam super humeros, et induit illum, dicens:
Stola innocentiae induat te Dominus.

Tum Ordinatus adhuc genuflexus ponit manus suas junctas inter manus Pontificis, interim dicentis:

Si suus sit Ordinarius.
Promittis mihi, et Successoribus meis reverentiam, et obedientiam?

Et ille respondet: Promitto.

Si vero Pontifex non est suus Ordinarius, cum manus ejus inter suas tenet, ut praefertur, dicit:

Presbyteris saecularibus: Promittis Pontifici Ordinario tuo, reverentiam et obedientiam?

Sacerdoti vero Regulari: Promittis Praelato Ordinario tuo, etc.

Promittis Pontifici (vel Praelato) Ordinario tuo pro tempore exsistenti reverentiam, et obedientiam?

Et ille respondet: Promitto.

Tunc Pontifex, adhuc tenens manus illius inter suas, osculatur ipsum, dicens:
Pax Domini sit semper tecum.

Et ille respondet: Amen.

His expletis, Pontifex sedens cum mitra et baculo admonet eum, dicens:

Quia res, quam tractaturus es, satis periculosa est, fili dilectissime, moneo te, ut diligentur totius Missae ordinem, atque Hostiae consecrationem, ac fractionem, et communionem, ab aliis jam doctis Sacerdotibus discas, priusquam ad celebrandum Missam accedas.

Pontifex surgit cum mitra et baculo, et Presbytero coram se adhuc genuflexo benedicit, dicens voce competenti:

Benedictio Dei omnipotentis Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti descendat super te; ut sis benedictus in ordine sacerdotali; et offeras placabiles Hostias pro peccatis, atque offensionibus populi omnipotenti Deo, cui est honor, et gloria per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Post haec, depositis baculo et  mitra, et amoto faldistorio, convertitur ad altare, et prosequitur Missam, dicens in cornu Epistolae Communionem; et Postcommunioni Missae diei adjungitur sub una conclusione sequens.

Postcommunio.

Quos tuis, Domino, reficis Sacramentis, continuis attolle benignus auxiliis; ut tuae redemptionis effectum et mysteriis capiamus, et moribus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Deinde aliae Postcommuniones, si quae sint dicendae.  Tum Pontifex subjungit: Ite, Missa est, vel Benedicamus Domino, prout tempus requirit; post haec: Placeat tibi sancta, etc.

Quo dicto, Pontifex, accepta mitra, subdit: Sit nomen Domini benedictum, et alios V.: tum, accepto Pastorali baculo, dat solitam benedictionem.

Qua concessa et reddito baculo, sedet Pontifex et ordinatum Sacerdotem sub his verbis alloquitur:

Fili dilectissime, diligenter considera Ordinem per te susceptum, ac onus humeris tuis impositum; stude sancte et religiose vivere, atque omnipotenti Deo placere, ut gratiam suam possis acquirere: quam ipse tibi per suam misericordiam concedere dignetur.

Dic, post primam tuam Missam, tres alias Missas, videlicet, unam de Spiritu Sancto, aliam de beata Maria semper Virgine, tertiam pro fidelibus Defunctis, et omnipotentem Deum etiam pro me ora.

Quod illi devote suscipit, et respondet se facturum.

Verum si pluribus Ordines, sed singulis diversum, contulerit, his verbis eos universim alloquetur Pontifex dicens:

Filii dilectissimi, diligenter considerate Ordinem per vos susceptum, ac onus humeris vestris impositum; studete sancte et religiose vivere, atque omnipotenti Deo placere, ut gratiam suam possitis acquirere: quam ipse vobis per suam misericordiam concedere dignetur.

Tum ad singulos ista singulariter dicit:

Clerico: Ad primam Tonsuram, Promote:

vel

IV. Minoribus initiato: Ad minores Ordines, Promote:

Dic semel septem Psalmi Poenitentiales cum Litaniis, Versiculis et Orationibus.

Subdiacono: Ad Subdiaconatum, Ordinate:

vel

Diacono: Ad Diaconatum, Ordinate: 

Dic Nocturnum talis diei.

Sacerdoti: Ad Presbyteratum vero, Ordinate:

Post primam tuam Missam dic tres alias Missas, videlicet, unam de Spiritu Sancto, aliam de beata Maria semper Virgine, tertiam pro fidelibus Defunctis.

Et omnipotentem Deum etiam pro me orate.

Quod illi devote suscipiunt, et respondent se facturos.

Tum surgit Pontifex, et, amoto faldistorio convertit se ad cornu Evangelii, ubi, deposita mitra, dicit intelligibili voce:
Dominus vobiscum.
Initium sancti Evangelii secundum Joannem. In principio erat Verbum, etc. signat tabellam in qua est Evangelium, aut (si deficiat) signat altare, et se.Mox, acceptis mitra et baculo, prosequitur; factaque Cruci debita reverentia in infimo gradu altaris, revertitur ad sedem vel ad faldistorium, ubi exuitur sacris vestibus. Si aliud Evangelium sit dicendum, illud dicit in cornu Evangelii, eoque dicto, recedit, ut dictum est.

Ordinatus etiam ad Presbyteratum dicunt idem Evangelium, et in loco convenienti sacras vestes deponit; et cum eo alii ordinati, si forte adfuerint.

 


Introductio Index Generalis Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index