PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM



DE ORDINATIONE DIACONI

 

Pro Diacono paretur liber Evangeliorum, Hostia parva, ac velum album pro Communione.

Pontifex omnibus paramentis pontificalibus, coloris tempori et officio convenientis, ad Missam necessario celebrandum indutus, ut Ordinationem Diaconatus conferat, in Dominicis, aut festivis diebus ex dispensatione apostolica, aut statutis a jure temporibus, dicta Orationi diei cum sequenti collecta pro Ordinando:

Exaudi, quaesumus Domine, supplicum preces, et devoto tibi pectore famulantes perpetua defensione custodi: ut nullis perturbationibus impediti, liberam servitutem tuis semper exhibeamus officiis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Quae semper dicutur sub uno Per Dominum etc. et factis aliis Commemorationibus, si quae sint faciendae, legit Epistolam: qua finita, accedens ad faldistorium ante medium altaris paratum, sedet cum mitra.

Et, si hujusmodi Ordinis collatio fiat extra tempora, legitur primo loco Mandatum apostolicum, ut dictum est supra.

Interim promovendus ad Ordinem Diaconatus per Archidiaconum, aut illius locum tenentem, vocatur, dicendo:
Accedat, qui Ordinandus est ad Diaconatum.

Mox Ordinandus indutus jam amictu, alba, cingulo, et manipulo, ac stolam in sinistra manu, dalmaticam vero coloris albi supra brachium sinistrum, et candelam in dextera tenens, per Notarium nominatus accedit, et, facta Pontifici profunda reverentia, genuflectit.

Tum Archidiaconus illum offerens Pontifici, sub his verbis loquitur, dicens:

Reverendissime Pater, postulat sancta mater Ecclesia Catholica, ut hunc praesentem Subdiaconum ad onus Diaconii ordinetis.

Pontifex interrogat dicens: Scis illum dignum esse?

Respondet Archidiaconus: Quantum humana fragilitas nosse sinit, et scio, et testificor ipsum dignum esse ad hujus onus officii.

Mox Pontifex dicit: Deo gratias.

Et ad ejus Ordinationem procedit. In primis Pontifex sedens cum mitra, Clero populoque annuntiat, dicens:

Auxiliante Domino Deo, et Salvatore nostro Jesu Christo, eligimus hunc praesentem Subdiaconum in ordinem Diaconii. Si quis habet aliquid contra illum, pro Deo, et propter Deum cum fiducia exeat, et dicat; verumtamen memor sit conditionis suae.

Et facta aliquali morula, Pontifex convertit sermonem suum ad Ordinandum, admonet eum, dicens:

Provehendus, fili dilectissime, ad Leviticum ordinem, cogita magnopere ad quantum gradum Ecclesiae ascendis. Diaconum enim oportet ministrare ad altare, baptizare, et praedicare. Sane in veteri lege ex duodecim una Tribus Levi electa est, quae speciali devotione tabernaculo Dei, ejusque sacrificiis, ritu perpetuo deserviret. Tantaque dignitas ipsi concessa est, quod nullus, nisi ejus stirpe, ad divinum illum cultum atque officium ministraturus assugeret; adeo, ut grandi quodam privilegio haereditatis, et Tribus Domini esse mereretur, et dici: quorum hodie, fili dilectissime, et nomen et officium tenes, quia in ministerium tabernaculi testimonii, id est Ecclesiae Dei, eligeris in Levitico officio, quae semper in procinctu posita, incessabili pugna contra inimicos dimicat, unde ait Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus. Quam Ecclesiam Dei, veluti tabernaculum, portare et munire debes ornatu sancto, praedicatu divino, exemplo perfecto. Levi quippe interpretatur additus, sive assumptus. Et tu, fili dilectissime, qui ab haereditate paterna nomen accipis, esto assumptus a carnalibus desideriis, a terrenis concupiscentiis, quae militant adversus animam; esto nitidus, mundus, purus, castus, sicut decet ministrum Christi, et dispensatorem mysteriorum Dei; ut digne addaris ad numerum Ecclesiastici gradus, ut haereditas et Tribus amabilis Domini esse merearis. Et quia comministrus et cooperator es Corporis et Sanguinis Domini, esto ab omni illecebra carnis alienus, sicut ait Scriptura: Mundamini, qui fertis vasa Domini. Cogita beatum Stephanum, merito praecipuae castitatis ab Apostolis ad officium istud electum. Cura, ut, quibus Evangelium ore annuntias, vivis operibus exponas, ut de te dicatur: Beati pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona. Habe pedes vestros calceatos Sanctorum exemplis, in praeparatione Evangelii pacis: Quod tibi Dominus concedat per gratiam suam. R. Amen.

Deinde, si non sit Ordinatus Subdiaconus, Ordinandus Diaconus se prosternit ad cornu Epistolae, vel ubi genuflectebat.

Presbyterandus vero, si adsit, vocatus, ut supra in Ordinatione Subdiaconi dictum est, procumbit ad ejus dexteram super tapete.  Pontifex autem cum mitra ante faldistorium suum genuflectens supra pulvinum, recitat Litanias, vel schola cantat eas, si officum fiat in cantu, et suo loco, Ordinandus per Pontificem benedicetur, ut supra habetur.

Postea Ordinando ab accubitu surgente, genuflexo tamen manente, Presbyterandus admonitus redit ad locum suum, et Pontifex sedens in faldistorio cum mitra, intelligibili voce alloquitur Clerum et populum, dicens:

Commune votum, communis oratio prosequatur, ut hic totius Ecclesiae prece, qui ad Diaconatus ministerium praeparantur. Leviticae bene + dictionis ordine clarescat, et spirituali conversatione praefulgens, gratia sanctificationis eluceat: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. R. Amen

Deinde surgens cum mitra Pontifex, stans versus ad Ordinandum, dicit, alta voce legendo:

Oremus, fratres charissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hunc famulum suum, quem ad officium Diaconatus dignatur assumere, benedictionis suae gratiam clementer effundat, eisque consecrationis indultae propitius dona conservet, et preces nostras clementer exaudiat: ut, quae nostro gerenda sunt ministerio, suo benignus prosequatur auxilio; et quem sacris mysteriis exsequendis pro nostra intelligentia credimus offerendum, sua bene + dictione sanctificet et confirmet. Per Unigenitum Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum eo et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Deinde, deposita mitra, et extensis ante pectus manibus, dicit in tono Praefationis, si officium fiat in cantu:
V.
Per omnia saecula saeculorum.
R.
Amen.
V. Dominus vobiscum.
R.
Et cum spiritu tuo.
V. Sursum corda.
R.
Habemus ad Dominum.
V. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R.
Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere: Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, honorum dator, ordinumque distributor, atque officiorum dispositor; qui in te manens innovas omnia, et cuncta disponis, per verbum, virtutem, sapientiamque tuam Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, sempiterna providentia praeparas, et singulis quibusque temporibus aptanda dispensas. Cujus corpus, Ecclesiam videlicet tuam, caelestium gratiarum varietate distinctam, suorumque connexam distinctione membrorum, per legem mirabilem totius compaginis unitam, in augmento templi tui crescere, dilatarique largiris; sacri muneris servitutem trinis gradibus ministrorum nomini tuo militare constituens, electis ab initio Levi filiis, qui in mysticis operationibus domus tuae fidelibus excubiis permanentes, haereditatem benedictionis aeternae sorte perpetua possiderent. Super hunc quoque famulum tuum, quaesumus Domine, placatus intende, quem tuis sacris altaribus serviturum in officium Diaconatus suppliciter dedicamus. Et nos quidem, tam quam homines divini sensus et summae rationis ignari, horum vitam, quantum possumus, aestimamus. Te autem, Domine, quae nobis sunt ignota non transeunt, te occulta non fallunt. Tu cognitor es secretorum, tu scrutator es cordium. Tu horum vitam caelesti poteris examinare judicio, quo semper praevales, et admissa purgare, et ea, quae sunt agenda, concedere.

Hic solus Pontifex extensam manum dexteram ponit super caput Ordinandi: dicens:

Accipe Spiritum sanctum, ad robur, et ad resistendum diabolo, et tentationibus ejus: In nomine Domini.

Deinde prosequitur, ut prius, extensam tenens manum dexteram versus Ordinandum usque in finem Praefationis.

Emitte in eum, quaesumus Domine, Spiritum sanctum, quo in opus ministerii tui fideliter exequendi septiformis gratiae tuae munere roboretur. Abundet in eo totius forma virtutis, auctoritas modesta, pudor constans, innocentiae puritas, et spiritualis observantia disciplinae. In moribus ejus praecepta tua fulgeant, ut suae castitatis exemplo imitationem sanctam plebs acquirat; et bonum conscientiae testimonium praeferens, in Christo firmus et stabilis perseveret, dignisque successibus de inferiori gradu per gratiam tuam capere potiora mereatur.

Quod sequitur, dicit submissa voce legendo, ita tamen ut a circumstantibus possit audiri.

Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Post haec Pontifex sedens cum mitra, Ordinando ante se genuflexo porrigit osculandam Crucem, sin medio stolae positam, ac ipsam stolam imponit super humerum ejus sinistrum, dicens:

Accipe stolam + candidam de manu Dei: adimple ministerium tuum: potens est enim Deus, ut augeat tibi gratiam suam: Qui vivit, et regnat in saecula saeculorum. R. Amen.

Faciens supra Ordinandum signum Crucis, aliquis vero minister reflectet capita stolae, et alligabit sub brachio dextero.

Deinde Pontifex accipiens Dalmaticam ea totaliter induit Ordinamdum, dicens:

Induat te Dominus indumento salutis, et vestimento laetitiae, et dalmatica justitiae circumdet te semper: In nomine Domini. R. Amen.

Postremo Pontifex accipit, et Ordinanado tradit librum Evangeliorum, quem manu dextera tangit, dicens:

Accipe potestatem legendi Evangelium in Ecclesia Dei, tam pro vivis, quam pro defunctis: In nomine Domini. R. Amen.

Quo facto, Pontifex, stans sine mitra ad altare conversus, dicit: Oremus.

Et Ministri: Flectamus genua. R. Levate.

Deinde vertens se ad Ordinatum, dicit:

Exaudi, Domine, preces nostras, et super hunc famulum tuum Spiritum tuae bene + dictionis emitte: ut caelesti munere ditatus, et tuae majestatis gratiam possit acquirere, et bene vivendi aliis exemplum praebere. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

Oremus.
Domine sancte, Pater fidei, spei, et gratiae, et profectuum remunerator, qui in caelestibus et terrenis Angelorum ministeriis ubique dispositis, per omnia elementa voluntatis tuae diffundis effectum, hunc quoque famulum tuum spirituali dignare illustrare affectu: ut tuis obsequiis expeditus, sanctis altaribus tuis minister purus accrescat; et indulgentia tua purior, eorum gradu, quos Apostoli tui in septenarium numerum, beato Stephano duce ac praevio, Spiritu sancto auctore, elegerunt, dignus existat, et virtutibus universis, quibus tibi servire oportet, instructus, tibi complaceant. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

His peractis, Archidiacono suggerente, Diaconus surgit, factaque Pontifici profunda reverentia, redit ad locum suum, ibique genuflectit; et suo loco, si officium fiat in cantu, concinet Evangelium.

Pontifex item surgit, et si Missa legatur, vadit ad cornu Epistolae, ubi, deposita mitra, illam prosequitur; si vero cantetur, redit ad sedem, seu faldistorium: et suo loco, et tempore, si adsit, ordinat Presbyterum.  Diaconum autem tam in offerendo candelam, quam in recipiendo Pacem et Communionem, gerit se ut dictum est supra.  Excepto tamen, quod, si simul adfuerit alius Ordinatus in Subdiaconum, Diaconus debet semper, et in omnibus actibus illum praecedere, et cantare etiam debet Confiteor, ante Communionem, quando Missa fiat in cantu.

Data benedictione, Episcopus admonet Ordinatum in Diaconum, ut supra, et si fuerint plures, sed diversi, ut infra post Ordinationem Presbyteri.

 


Introductio Index Generalis Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index