PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM



DE ORDINATIONE SUBDIACONI

 

Pro Subdiacono parentur Calix vacuus cum Patena superposita similiter vacua, urceoli vino et aqua pleni super pelviculam, una cum manutergio, et liber Epistolarum. Parentur etiam Hostia parva, et velum oblongum coloris albi pro Communione.

Pontifex omnibus paramentis pontificalibus coloris temporis, et officio convenientis pro Missa necessario celebranda, indutus, ut Subdiaconatus Ordinem conferat in Missis de Quatuor Temporibus, dicta quinta Lectione: in Missis vero de Sabbatis ante Dominicam Passionis, aut Resurrectionis Domini, aut, ex dispensatione Apostolica, in Missis de festivo die duplici, vel de Dominicis, dicta Collecta cum Oratione pro Ordinandis sub una conclusione: et factis Commemorationibus, si quae sit faciendae; accedit cum mitra, ad faldistorium ante medium altaris sibi paratum, et sedet.

Et si fuerit extra Tempora, antequam ad collationem Ordinis procedatur, legitur mandatum Apostolicum, sive supplicatio, cujus vigore eidem Pontifici facultas conceditur ordinandi; quibus lectis, dicit Pontifex Deo gratias, et ad Ordinationem procedit.

Tum Archidiaconus, aut illius locum tenens, vocat Ordinandum, et dicit:
Accedat, qui Ordinandus est Subdiaconus.

Deinde Notarius sub una ex triplici formula convenienti eum vocat, dicens:

N. ad titulum Ecclesiae N.
vel N.
ad titulum patrimonii sui,
vel Frater N. professus Ordinis N. ad titulum paupertatis.

Ordinandus vero, quisque sit, respondet: Adsum, et accedit versus Episcopum, quem profunda reverentia salutat.

Debet autem Ordinandus in Subdiaconum indutus esse amictu (non tamen super caput, sed ita circa collum dimisso, ut facile possit supra cervicem reduci); item alba, et cingulo: habere etiam debet manipulum in manu sinistra tunicellam coloris albi super brachio item sinistro, et candelam in manu dextera.

Eum itaque sic paratum competenti spatio coram Pontifice stantem, ille cum mitra, sedens admonet, dicens:

Fili charissime, ad sacrum Subdiaconatus Ordinem promovendus, iterum atque iterum considerare debes attente, quod onus hodie ultro appetis. Hactenus enim liber es, licetque tibi, pro arbitrio ad saecularia vota transire; quod si hunc Ordinem susceperis, amplius non licebit a proposito resilire, sed Deo, cui servire regnare est, perpetuo famulari; et castitatem, illo adjuvante, servare oportebit; atque in Ecclesiae ministerio semper esse mancipatum. Proinde, dum tempus est, cogita, et, si in sancto proposito perseverare placet, in nomine Domini huc accede.

Haec admonitio non fit Religiosis.

Illo tunc accedente, et genua flectente coram Pontifice, si sit alius ad altiorem Ordinem promovendus, Archidiaconus vocat eum, dicens: Accedat qui ordinandus est Diaconus vel Presbyter.

Mox Subdiaconandus super tapete se prosternit contra cornu Evangelii altaris, facie altari versa; Diaconandus autem, si adsit, contra cornu Epistolae; et Presbyterandus contra medium altaris, faciebus similiter altari versis. Pontifex vero cum mitra super pulvinum genuflectit ante faldistorium, et schola inchoa, vel si officium fiat sine cantu, Pontifex ipse incipit Litanias dicens:

LITANIAE

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de coelis Deus, miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis.
Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei Genetrix, ora pro nobis.
Sancta Virgo Virginum, ora pro nobis.
Sancte Michael, ora pro nobis.
Sancte Gabriel, ora pro nobis.
Sancte Raphael, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli, et Archangeli, orate pro nobis.
Omnes sancti beatorum Spirituum ordines, orate pro nobis.
Sancte Joannes Baptista, ora pro nobis.
Sancte Joseph, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriarchae, et Prophetae, orate pro nobis.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.
Sancte Andrea, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Joannes, ora pro nobis.
Sancte Thoma, ora pro nobis.
Sancte Jacobe, ora pro nobis.
Sancte Philippe, ora pro nobis.
Sancte Bartholomaee, ora pro nobis.
Sancte Matthaee, ora pro nobis.
Sancte Simon, ora pro nobis.
Sancte Thaddaee, ora pro nobis.
Sancte Mathia, ora pro nobis.
Sancte Barnaba, ora pro nobis.
Sancte Luca, ora pro nobis.
Sancte Marce, ora pro nobis.
Omnes sancti Apostoli, et EvangelistŠ, orate pro nobis.
Omnes sancti Discipuli Domini, orate pro nobis.
Omnes sancti Innocentes, orate pro nobis.
Sancte Stephane, ora pro nobis.
Sancte Laurenti, ora pro nobis.
Sancte Vincenti, ora pro nobis.
Sancti Fabiane et Sebastiane, orate pro nobis.
Sancti Joannes et Paule, orate pro nobis.
Sancti Cosma et Damiane, orate pro nobis.
Sancti Gervasi et Protasi, orate pro nobis.
Omnes sancti Martyres, orate pro nobis.
Sancte Silvester, ora pro nobis.
Sancte Gregori, ora pro nobis.
Sancte Ambrosi, ora pro nobis.
Sancte Augustine, ora pro nobis.
Sancte Hieronyme, ora pro nobis.
Sancte Martine, ora pro nobis.
Sancte Nicolae, ora pro nobis.
Omnes sancti Pontifices et Confessores, orate pro nobis.
Omnes sancti Doctores, orate pro nobis.
Sancte Antoni, ora pro nobis.
Sancte Benedicte, ora pro nobis.
Sancte Bernarde, ora pro nobis.
Sancte Dominice, ora pro nobis.
Sancte Francisce, ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdotes et Levitae, orate pro nobis.
Omnes sancti Monachi, et Eremitae, orate pro nobis.
Sancta Maria Magdalena, ora pro nobis.
Sancta Agatha, ora pro nobis.
Sancta Lucia, ora pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Caecilia, ora pro nobis.
Sancta Catharina, ora pro nobis.
Sancta Anastasia, ora pro nobis.
Omnes SanctŠ Virgines et Viduae, orate pro nobis.
Omnes Sancti et SanctŠ Dei, intercedite pro nobis.
Propitius esto, parce nobis, Domine.
Propitius esto, exaudi nos, Domine.
Ab omni malo, libera nos, Domine.
Ab omni peccato, libera nos, Domine.
Ab ira tua, libera nos, Domine.
A subitanea et improvisa morte, libera nos, Domine.
Ab insidiis diaboli, libera nos, Domine.
Ab ira, et odio, et omni mala voluntate, libera nos, Domine.
A spiritu fornicationis, libera nos, Domine.
A fulgure et tempestate, libera nos, Domine.
A flagello terraemotus, libera nos, Domine.
A peste, fame, et bello, libera nos, Domine.
A morte perpetua, libera nos, Domine.
Per mysterium sanctae incarnationis tuae, libera nos, Domine.
Per adventum tuum, libera nos, Domine.
Per nativitatem tuam, libera nos, Domine.
Per baptismum et sanctum jejunium tuum, libera nos, Domine.
Per crucem et passionem tuam, libera nos, Domine.
Per mortem et sepulturam tuam, libera nos, Domine.
Per sanctam resurrectionem tuam, libera nos, Domine.
Per admirabilem ascensionem tuam, libera nos, Domine.
Per adventum Spiritus sancti Paracliti, libera nos, Domine.
In die judicii, libera nos, Domine.
Peccatores, te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas, te rogamus, audi nos.
Ut nobis indulgeas, te rogamus, audi nos.
Ut ad veram poenitentiam nos perducere digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Domnum apostolicum, et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut Regibus et Principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris, te rogamus, audi nos.
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare, et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut mentes nostras ad coelestia desideria erigas, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas, te rogamus, audi nos.
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum, et benefactorum nostrorum ab aeterna damnatione eripias, te rogamus, audi nos.
Ut fructus terrae dare et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris, te rogamus, audi nos.

Pontifex surgit cum mitra, et baculum Pastoralem in sinistra tenens, conversus ad Ordinandum, si fuerit solus, dicit:

Primo: Ut hunc Electum bene + dicere digneris.
R.
Te rogamus, audi nos.

Secundo: Ut hunc Electum bene + dicere et sancti + ficare digneris.
R.
Te rogamus, audi nos.

Tertio: Ut hunc Electum bene + dicere, sancti + ficare, et conse + crare digneris.
R. Te rogamus, audi nos.

Si autem pluribus diversos Ordines conferat Pontifex supradictam benedictionem dabit in plurali dicens:

Primo: Ut hos Electos bene + dicere digneris.
R.
Te rogamus, audi nos.

Secundo: Ut hos Electos bene + dicere et sancti + ficare digneris.
R.
Te rogamus, audi nos.

Tertio: Ut hos Electos bene + dicere, sancti + ficare, et conse + crare digneris.
R. Te rogamus, audi nos.

Deinde reddito baculo Pastorali, rursus ante faldistorium genuflectit Pontifex, et perficiuntur Litaniae:

Ut nos exaudire digneris, te rogamus, audi nos.
Fili Dei, te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Christe, audi nos.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.

Quibus finitis, surgens Pontifex cum mitra sedet ut supra; si vero sit aliquis alius infra eadem Missarum solemnia Ordinandus, alta voce dicit Archidiaconus, aut Capellanus, vices illius gerens:
Recedat in partem qui ordinandus est Diaconus, et Presbyter.

Tum Pontifix Subdiaconandum ante se genuflexum admonet, dicens:

Adepturus, fili dilectissime, officium Subdiaconatus, sedulo attende quale ministerium tibi traditur: Subdiaconum enim oportet aquam ad ministerium altaris praeparare: Diacono ministrare; pallas altaris et corporalia abluere; Calicem et Patenam in usum sacrificii eidem offerre. Oblationes, quae veniunt in altare, panes propositionis vocantur. De ipsis oblationibus tantum debet in altare poni, quantum populo possit sufficere, ne aliquid putridum in sacrario remaneat. Pallae, quae sunt in substratorio altaris, in alio vase debent lavari, et in alio corporales pallae. Ubi autem corporales pallae lotae fuerint, nullum aliud linteamen debet lavari, ipsaque lotionis aqua in baptisterium debet vergi. Stude itaque, ut ista visibilia ministeria, quae diximus, nitide et diligentissime complens, invisibilia horum exemplo perficias. Altare quidem sanctae Ecclesiae ipse est Christus, teste Joanne qui in Apocalypsi sua altare aureum se vidisse perhibet, stans ante thronum, in quo, et per quem oblationes fidelium Deo Patri consecrantur. Cujus altaris pallae et corporalia sunt membra Christi, scilicet fideles Dei, quibus Dominus, quasi vestimentis pretiosis circumdatur, ut ait Psalmista: Dominus regnavit, decorem indutus est. Beatus quoque Joannes in Apocalypsi vidit Filium hominis praecinctum zona aurea, id est, Sanctorum caterva. Si itaque humana fragilitate contingat in aliquo fideles maculari, praebenda est a te aqua caelestis doctrinae, qua purificati, ad ornamentum altaris, et cultum divini sacrificii redeant. Estote ergo tales, qui sacrificiis divinis et Ecclesiae Dei, hoc est, Corpori Christi digne servire valeas, in vera et catholica fide fundati: quoniam, ut ait Apostolus: Omne quod non est ex fide, peccatum est, schismaticum est, et extra unitatem Ecclesiae est. Et ideo, si usque nunc fuisti tardi ad Ecclesiam, amodo debes esse assiduus. Si usque nunc somnolentus, amodo vigil. Si usque nunc ebriosus, amodo sobrius. Si usque nunc inhonestus, amodo castus: Quod ipse tibi praestare dignetur, qui vivit et regnat Deus in saecula saeculorum.
R.
Amen.

Deinde Pontifex adhuc sedens accipit, et Ordinando Calicem vacuum tradit cum patena vacua superposita, quem ille manu dextera tangit, Pontifice interim dicente:
Vide cujus ministerium tibi traditur: ideo te admoneo ut ita te exhibeas, ut Deo placere possis.

Et Archidiaconus, vel illius vices gerens, accipit et tradit ei urceolos cum vino et aqua, ac bacile cum manutergio; quae omnia similiter Ordinandus tangere debet.

Postea surgit Pontifex, et versus ad populum stans cum mitra, dicit:

Oremus.
Oremus Deum ac Dominum nostrum, fratres charissimi, ut super hunc servum suum, quem ad Subdiaconatus officium vocare dignatus est, infundat bene
+ dictionem suam et gratiam: ut in conspectu ejus fideliter serviens, praedestinata Sanctis praemia consequatur, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R.
Amen.

Tum deposita mitra, conversus ad altare Pontifex, dicit: Oremus.

Et Ministri: Flectamus genua. R. Levate.

Mox Pontifex versus ad Ordinandum genuflexum, dicit sine mitra:

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, bene + dicere dignare hunc famulum tuum, quem ad Subdiaconatus officium eligere dignatus es: ut eum in sacrario tuo sancto strenuum sollicitumque caelestis militiae instituas excubitorem, sanctisque altaribus tuis fideliter subministret; et requiescat super eum Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis; et repleat eum Spiritu timoris tui; et eum in ministerio divino confirmes, ut obediens facto, ac dicto parens, tuam gratiam consequatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R.
Amen.

Tum Pontifex sedens, cum mitra, accipit amictum qui in collo Ordinandi jacet imponitque super caput ejus, dicens:
Accipe amictum, per quem designatur castigatio vocis. In nomine Pa
+ tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.
R.
Amen.

Tum immittit Pontifex manipulum in sinistrum brachium ejusdem dicens:
Accipe manipulum, per quem designantur fructus bonorum operum. In nomine Pa
+ tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.
R. Amen.

Post haec Tunica illum totaliter induit, dicens:
Tunica jucunditatis, et indumento laetitiae induat te Dominus. In nomine Pa
+ tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.
R.
Amen.

Postea tradit illi librum Epistolarum, quem tangit manu, dicente interim Pontifice:
Accipe librum Epistolarum, et habe potestatem legendi eas in Ecclesia sancta Dei, tam pro vivis, quam pro defunctis: In nomine Pa
+ tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti.
R.
Amen.

His peractis, Archidiacono suggerente, Subdiaconus surgit et facta Pontifici profunda reverentia, redit ad locum suum, et genuflectit. Tum Pontifex surgit, et accedit, si Missa legatur, ad cornu Epistolae, ubi, deposita mitra, illam prosequitur: si vero Missa dicatur in cantu, vadit ad sedem seu ad faldistorium; et suo loco et tempore a Subdiacono novo cantatur Epistola; et si adsit aliquis alius, confert Diaconatum vel Presbyteratum, ut infra.

Lecto autem Offertorio, Pontifex, accepta mitra, in faldistorio, ante medium altaris posito, sedet: mox Subdiaconus candelam accensam dextra sustinens, sinistra pectori admota, accedit; tum facta Pontifici profunda reverentia, genuflectit, ejusque manum dexteram, dum tradit candelam, osculatur: deinde surgit, et facta iterum reverentia, redit ad locum suum. Facta Oblatione, Pontifex annulum et chirotecas deponis, et lotis manibus, resumit annulum, et surgit: sublatoque faldistorio, accedit ante medium altaris, ubi, deposita mitra, prosequitur Missam; Secreta diei dicitur cum Secreto pro Ordinato sub unico Per Dominum, etc. non omissis aliis Secretis, quae sunt dicendae.

Dum Pontifex dicit Orationem, Domine Jesu Christe, qui dixisti, etc. Subdiaconus accedit ad dexteram Pontificis, et Oratione dicta, uterque simul osculatur altare; Subdiaconus tamen non ponit manus super altare, sed eas ante pectus plicatas retinet, (quod et de Diacono intelligendum est) et conversa facie ad invicem, Pontifex dat osculum pacis Subdiacono, dicens: Pax tecum. Cui ille respondit: Et cum spiritu tuo. Tum Subdiaconus, facta ante et post profunda reverentia Pontifici, et genuflexione SS. Sacramento, vadit ad locum suum.

Postquam vero Pontifex se communicaverit, et totum Sanguinem sumpserit, priusquam se purificet, Palla Calix tegitur, et ultra medium Corporalis ex parte Evangelii, non extra ipsum, collocatur. Tum Pontifex supponit Patenam Hostiae, qua communicandus est Ordinatus; qui ante medium altaris accedens, genuflexus dicit intelligibili voce: Confiteor Deo, etc. quo absoluto, Pontifex, facta genuflexione SS. Sacramento, surgit et aliquantulum se retrahit ad cornu Evangelii; et versus ad Ordinatum, junctis manibus, dicit, licet unicus sit communicandus:

Misereatur vestri omnipotens Deus, et dimissis peccatis tuis, perducat vos ad vitam aeternam. R. Amen.

Indulgentiam, + absolutionem, et remissionem peccatorum vestrorum tribuat vobis omnipotens et misericors Dominus. R. Amen.

Tum accedit Ordinatus ad supremum altaris gradum, ubi genuflexus, et communicaturus mappulam recipit; Pontifex vero versus ad altare, facit genuflexionem SS. Sacramento; deinde surgens, sinistra Patenam, dextera vero Hostiam reverenter accipit, quam aliquantulum elevatam tenet super Patenam, et conversus ad Ordinatum in medio altaris, dicit:
Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.

Mox ter subjungit:
Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea.

Et accedens, Ordinate porrigit SS. Sacramentum, faciens cum eo signum crucis super Patenam, et simul dicens:
Corpus + Domini nostri Jesu Christi custodiat te in vitam aeternam.

Et Ordinatus respondens Amen, manum Pontificis Hostiam tenentem osculatur, et communionem reverenter sumit, ori ejus supposita Patena. Deinde unus ministrorum purificat illum Calice, aut alio vase cum vino ad hoc destinato; et cum Ordinatus os ad mappulam extersit, redit ad locum suum.

Haec omnia simili modo servabuntur in Ordinatione Diaconi, si ipse solus fuerit ordinatus.

Communione peracta, Pontifex colligit fragmenta cum Patena, quam super Calicem suum extergit, et purificationem sumit, cum digitorum ablutione; quo facto, mitram accipit, et lavat manus, quibus extersis, statim deposita mitra, stans in cornu Epistolae, Missam prosequitur, Postcommunioni diei, Ordinati Postcommunione adjuncta; sub uno Per Dominum, nec omittit alias si quae faciendae sint commemorationes.

Data Benedictione, ut moris est, et reddito baculo Pastorali, sedet Pontifex in faldistorio ante medium altaris posito: mox Ordinatus accedit, qui facta profunda Pontifici reverentia, genuflectit; tum his verbis Subdiaconum aut Diaconum alloquitur Pontifex, dicens;

Fili dilectissime, diligenter considera Ordinem per te susceptum, ac onus humeris tuis impositum: stude sancte et religiose vivere, atque omnipotenti Deo placere, ut gratiam suam possis acquirere, quam ipse tibi per misericordiam suam concedere dignetur. Ad Subdiaconatum (vel ad Diaconatum) ordinate, dic Nocturnum talis diei; et omnipotentem Deum etiam pro me ora.

Quod ille reverenter suscipit ac promittit se facturum.

Attamen, si pluribus unicuique diversus Ordo collatus fuerit, admonet eos simul, ut habetur infra expleta Ordinatione Presbyteri.

Tum surgit Pontifex, et amoto faldistorio, convertit se ad cornu Evangelii, ubi, deposita mitra, dicit: Dominus vobiscum. Deinde, Initium sancti Evangelii secundum Joannem. In principio erat Verbum, et signat tabellam in qua est Evangelium; aut si deficiat signat altare et se. Mox acceptis mitris et baculo, prosequitur, factaque Cruci debita reverentia in infimo gradu altaris, revertitur ad sedem suam, vel ad faldistorium, ubi exuitur sacris vestibus. Si vero aliud Evangelium sit dicendum, illud in cornu Evangelii totum legit, eoque dicto, recedit ut prius.

 


Introductio Index Generalis Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index