PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM



DE ORDINATIONE LECTORIS

 

Pro Lectore ordinando paretur liber Lectionum.

Pontifex in faldistorio ante medium altaris posito, reassumpta mitra sedet; tum Archidiaconus, vel alius, vocat lectorem hoc modo:
Accedat qui Ordinandus est ad officium Lectorum.

Mox illum per Notarium, ut supra, nominatum et coram Pontifice genuflexum Pontifex admonet, dicens:

Electus, fili charissime, ut sis Lector in domo Dei nostri, officium tuum agnoscite, et imple. Potens est enim Deus, ut augeat tibi gratiam perfectionis aeternae. Lectorem siquidem oportet legere ea quae (vel ei qui) praedicat, et lectiones cantare, et benedicere panem, et omnes fructus novos. Stude igitur verba Dei, videlicet Lectiones sacras, distincte et aperte, ad intelligentiam, et aedificationem fidelium, absque omni mendacio falsitatis proferre; ne veritas divinarum lectionum incuria tua ad instructionem audientium corrumpatur. Quod autem ore legis, corde credas atque opere compleas; quatenus auditores tuos verbo pariter et exemplo tuo docere possis. Ideoque, dum legis, in alto loco Ecclesiae stes, ut ab omnibus audiaris et videaris, figurans positione corporali te in alto virtutum gradu debere conversari; quatenus cunctis a quibus audiris, et videris, caelestis vitae formam praebeas: quod in te Deus impleat per gratiam suam.

Deinde Pontifex accipit et tradit Ordinandem Codicem de quo lecturus est, quem manu dextera tangit, dicens:
Accipe, et esto verbi Dei relator, habiturus, si fideliter et humiliter impleveris officium tuum, partem cum iis, qui verbum Dei bene administraverunt ab initio.

Tum Pontifex cum mitra surgit, et stans versus ad illum adhuc genuflexum, dicit:

Oremus, fratres charissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hunc famulum suum, quem in Ordinem Lectorum dignatur assumere, bene + dictionem suam clementer effundat: quatenus legat distincte quae in Ecclesia Dei legenda sunt, et eadem operibus impleat. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium suum: qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R.
Amen.

Tum Pontifex, mitra deposita, stans conversus ad altare, dicit: Oremus.

Ministri subjungunt: Flectamus genua. R. Levate.

Deinde vertens se ad Ordinatum genuflexum, dicit sine mitra:

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, bene + dicere dignare hunc famulum tuum in officium Lectoris, ut assiduitate Lectionum instructus sit atque ordinatus, et agenda dicat, et dicta opere impleat, ut in utroque sanctae Ecclesiae exemplo sanctitati suae consulat. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R.
Amen.

Et si hic tantum Ordo conferatur, admonet eum ut supra, sedens cum mitra.

Si vero plures uni tantum Ordines fuerint collati, illum alloquitur ut infra post Ordinationem Acolythati.

 


Introductio Index Generalis Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index