PONTIFICALE ROMANUM

JUSSU EDITUM A BENEDICTO XIV ET LEONE XIII RECOGNITUM ET CASTIGATUM



DE ORDINATIONE OSTIARII

 

Pro Ostiario parentur claves Ecclesiae, vel Capellae, in aliqua pelvicula, et tintinnabulum, si non adsint campanae.

Pontifex ante medium altaris in faldistorio sibi parato sedet, renibus altari versis, et Archidiaconus, aut alius minister, vocat Ordinandum, dicens:
Accedat, qui ordinandus est ad officium Ostiariorum.

Mox Notarius appellat eum nomine suo, qui respondens Adsum accedit, et, facta profunda Pontifici reverentia, genuflectit coram eo. Tum Pontifex illum admonet, dicens:

Suscepturus, fili charissime, officium Ostiariorum, vide quae in domo Dei agere debeas: Ostiarium oportet percutere cymbalum et campanam; aperire Ecclesiam et sacrarium; et librum aperire ei, qui praedicat. Provide igitur, ne per negligentiam tuam, illarum rerum, quae intra Ecclesiam sunt, aliquid depereat; certisque horis domum Dei aperias fidelibus, et semper claudas infidelibus. Stude etiam, ut sicut materialibus clavibus Ecclesiam visibilem aperis et claudis, sic et invisibilem Dei domum, corda scilicet fidelium, dictis et exemplis tuis claudas diabolo, et aperias Deo; ut divina verba, quae audierint, corde retineant, et opere compleant, quod tibi Dominus perficiat per misericordiam suam.

Hujusmodi admonitiones non fiunt Cardinali, neque Episcopo electo.

Deinde claves Ecclesiae, quas manu dextera tangit Ordinandus, ei traduntur a Pontifice dicente:
Sic age, quasi redditurus Deo rationem pro iis rebus, quae his clavibus recluduntur.

Post haec Archidiaconus, sive alius vices ejus tenens, ducit eum ad ostium Ecclesiae, aut Capellae, et facit illum claudere et aperire; tradit etiam illi Archidiaconus funem campanarum, faciens eum campanas, aut, illarum defectu, campanulum pulsare; deinde reducit illum ad Pontificem. Mox deposito gremiali, surgit Pontifex, et stans cum mitra versus ad ipsum coram se genuflectentem, dicit:

Deum Patrem omnipotentem, fratres charissimi, suppliciter deprecemur, ut hunc famulum suum bene + dicere dignetur, quem in officium Ostiariorum eligere dignatus est: ut sit ei fidelissima cura in domo Dei diebus ac noctibus, ad distinctionem certarum horarum, ac invocandum nomen Domini, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Tum, mitra deposita, stat Pontifex, et conversus ad altare, dicit: Oremus.

Ministri subjungunt: Flectamus genua. R. Levate.

Et statim vertens se ad Ostiarium genuflexum, stans sine mitra, dicit:

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, bene + dicere dignare hunc famulum tuum in officium Ostiariorum: ut inter janitores Ecclesiae tuo pareat obsequio, et inter electos tuos partem tuae mereatur habere mercedis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

Si hic tantum Ordo conferatur, et collatio hujusmodi facta fuerit extra Missam, Pontifex statim sedet cum mitra, et Ordinatum alloquitur ut infra: si vero id egerit intra Missam privatim celebratam, data benedictione, sedens ut supra, admonet eum sub his verbis:

Fili dilectissime, diligenter considera Ordinem per te susceptum, ac onus humeris tuis impositum; stude sancte, et religiose vivere atque omnipotenti Deo placere, ut gratiam suam possis acquirere; quam ipse tibi per suam misericordiam concedere dignetur.

Dic semel septem Psalmos poenitentiales cum Litaniis, Versiculis, et Orationibus, et omnipotentem Deum etiam pro me ora.

Si vero simul cum ipso Ordine collata fuerit Tonsura, admonet eum, ut infra post Ordinationem Acolythi.

 


Introductio Index Generalis Index Alphabeticus

Liturgia Latina Index