Florentiae MDCCCLXXVIII
Benedictum sit nomen Domini nostri Jesu Christi, Virginis Mariae Matris ejus, Sancti Josephi Sponsi purissimi ejusdem Virginis Immaculatae, Sancti Philippi Nerii, puerorum innocentiae custodis amantissimi ac totius Coelestis Curiae in aeternum. Amen.
V. Domine, labia mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Alleluja. (vel Laus tibi, Domine, Rex aetenae gloriae.)
Hymnus
Philippus ab infantia Deum timere coepit;
Studioque ei serviendi, quod mente concepit,
Amplam haereditatem Patrui non accepit;
Sed perfectae virtutis semitam suscepit.
Antiphona. Euge, Serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, dicit Dominus.
V. In bonitate et alacritate animae suae placuit Deo.
R. Qui factus est ei sors et haereditas.
Oremus
Deus, qui Beatum Philippum Confessorem tuum Sanctorum tuorum gloria sublimasti;
concede propitius, ut cujus commemoratione laetamur, ejus virtutum proficiamus
exemplo. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Gloria Patri &c.
Hymnus
Romam profectus, orando pernoctabat;
Jugiter septem Ecclesias visitabat:
Jejunio ac flagris sua membra domabat;
Animarumque saluti operam dabat.
Antiphona. Salve, Contemptor saeculi, et veritatis Doctor; deduc nos in viam rectam, quae Christus est; ut, te monitore, te duce, eamus in Civitatem habitationis.
V. Ipse est directus ad poenitentiam gentis.
R Et in diebus peccatorum corroboravit pietatem.
Oremus
Te supplices exoramus, pientissime Deus, ut sicut famulum tuum Philippum
praevenisti in benedictionibus dulcedinis; ita corda, sermones et actus nostros
in viam mandatorum tuorum dirigere, benedicere et sanctificare digneris. Per
Christum Dominum nostrum. Amen.
V. Deus, in adjutorium &c.
Hymnus
Mira Dei charitate vulneratur;
Et costulis et sinu dilatatur;
Amoris vi frequenter incitatur,
In aëra, Sacra faciens, elevatur.
Antiphona. Salve, Spiritus Sancti habitaculum, Gemma Sacerdotum: atque pro nobis exora, ut Jesus Christus Dominus noster charitatis suae faciat nos quoque participes.
V. Implevit eum Dominus Spiritu sapientiae et intellectus.
R. Jucunditatem et exultationem thesaurizavit super eum.
Oremus
Spiritum Sanctum tuum, qui in cor Beati Philippi mirabiliter descendit,
quaesumus Domine, cordibus nostris infunde; ut eodem nos repleti, quod ipse
famulus tuus unice amavit, amemus, et quod docuit, exequamur. Per Christum
Dominum nostrum. Amen.
V. Deus, in adjutorium &c.
Hymnus
Semper illum Roma vidit abhorrentem
Ab honoribus; quae Dei sunt, quaerentem;
Populos coelestem doctrinam edocentem;
Et miro saepe splendore refulgentem.
Antiphona. Salve, nova Lux Ecclesiae, et speculum sanctitatis; intueantur in te sedentes in tenebris, et in umbra mortis, ut Christo lucrifiant.
V. Beatus, quem tu erudieris, Domine.
R. Et de lege tua docueris eum.
Oremus
Beati Philippi virtutis et merita recolentes, quaesumus, Domine, ut sancti Nominis tui
timorem, pariter et
amorem nos jugiter habere concedas. Per Christum
Dominum nostrum. Amen.
V. Deus. in adjutorium &c.
Hymnus
A Daemoniis interdum angebatur;
Odio ab hominibus impiis habebatur;
Nec tamen a proposito amovebatur;
Nam a Deo, cui haerebat, fulciebatur.
Antiphona. Salve, Victima charitatis, et patientiae exemplar: ora pro nobis Deum, ut in patientia possideamus animas nostras.
V. Laetetur anima nostra in mirabilibus ejus.
R. Et non cesset a laude ipsius.
Oremus
Potens nos, quaesumus, Domine, Beati Philippi intercessio ab incursu, ac
Daemonio meridiano defendat;
et orationi semper intentos, tuis faciat inhaerere mandatis. Per Christum
Dominum nostrum. Amen.
V. Deus, in adjutorium &c.
Hymnus
Prophetiae dono mirifice enituit;
Aegros saluti, mortuum vitae restituit;
Absentes (invocatus quibus adfuit)
A praesentibus periculis eripuit.
Antiphona. O Beate Philippe, succurre nobis miseris prece tua: respice de Coelo, et protege nos; ut sub umbra alarum tuarum inhabitantes, Deus Pater protegat nos, et per Filium trahat ad se.
V. Spiritu Dei vidit ultima, et consolatus est lugentes.
R. Praedixit futura, et abscondita antequam evenirent.
Oremus
Deus, qui Beatum Philippum Divini Amoris ad animarum salutem accensum, miris
gratiae tuae donis decorasti; ejus interventione nos refove, et salutem animae
et corporis nobis benignus impende. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
V. Converte nos, Deus salutaris noster.
R. Et averte iram tuam a nobis.
V. Deus, in adjutorium &c.
Hymnus
Meritis tandem plenus, suae mortis die
Praeviso, recreatus Virginis Mariae
Aspectu, iter ingressus est coelestis viae,
Inter concentus supernae melodiae.
Antiphona. Sancte Pater Philippe, preces nostras suscipe; et, ut viam sanctitatis teneamus, tua nos intercessione nos adjuva: coelestem gloriam impetra; a terraemotus libera; atque ab omni malo Romanam Ecclesiam defende.
V. Fungens Sacerdotio, quotidie hostiam obtulit Deo.
R. Porrexit manum suam in libatione; et libavit de sanguine Salvatoris cum
ingenti gaudio.
Oremus
Precibus et meritis Beati Philippi ab omni nos, Domine Deus Pater omnipotens,
adversitate custodi; atque ante diem exitus nostri, per veram poenitentiam,
puramque confessionem peccatorum, remissione percepta, gloriosi Corporis Jesu
Christi Filii tui Sacramentum nos digne sumere, et de morte ad vitam feliciter
pervenire concede. Per eundem Dominum nostrum &c.
Has Horas Hymnodicas cum attentione,
Sancte Philippe, dixi in tua veneratione;
Ut sis memor mei in vita, et in agone;
Et tecum fruar Deo in Coeli regione. Amen.
Responsorium ad Adjutorium Sancti Philippi Nerii Impetrandum.
Si prodigia quaeris, habes,
Dum in corde non sit labes:
Ad Philippum mens devota
Fundat preces, et pia vota.
Ipse Corporis languores,
Morbos pellit et dolores:
Imperatque mari, et ventis:
Tutor est Romanae Gentis.
Curas animi molestas
Sedat: aëris tempestas,
Ignis, grando si bacchantur,
Ejus
ope dissipantur.
Ipse Corporis &c.
Terraemotus sunt repressi;
Liberantur et obsessi:
Quosque premit saeva inopia
Victus, aeris juvat copia.
Ipse Corporis &c.
Prece valida defunctis
Reddit vitam: monstrat cunctis,
Qua devota eundum via
Ut Patrona sit Maria.
Ipse Corporis &c.
O Philippe, spes salutis,
Omnis speculum virtutis,
Ut fruamur intercede
Tandem coelica mercede.
Ipse Corporis &c.
Uni et Trino Deo sit gloria,
Cum recolitur memoria
Tot Philippi mirabilium,
Supplicantium in auxilium. Amen.
V. Ora pro nobis, Sancte Pater Philippe.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oremus
Illo nos igne Spiritus Sanctus inflammet, quo Beati Philippi cor mirabiliter
penetravit. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre vivit et regnat in unitate
ejusdem Spiritus Sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.