After Vespers or Compline
The following Antiphons of the Blessed Virgin Mary, with the versicle and prayer, and also the prayer to the Saints of Our Order is to be said daily after Vespers or Compline. Then are added the Commemoration of St. Joseph, as below; which is however omitted in Offices of Major Doubles and also when a Commemoration of St. Joseph or of All Saints has already been made in Vespers.
Antiphona.
Ave, Stella matutina,
Peccatorum medicina,
Mundi princeps et Regina.
Virgo sola digna dici,
Contra tela inimici
Clypeum pone salutis
Tuae titulum virtutis.
Tu es enim virga Jesse,
In qua Deus fecit esse
Aaron amygdalum,
Mundi tollens scandalum.
Tu es area compluta,
Caelesti rore imbuta,
Sicco tamen vellere.
Tu nos in hoc carcere
Solare propitia,
Dei plena gratia.
O Sponsa Dei electa,
Esto nobis via recta
Ad aeterna gaudia,
Ubi pax est et gloria.
Tu nos semper aure pia,
Dulcis, exaudi, Maria.
V. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.
R. Ut digni efficimur promissionibus Christi.
Oratio.
Defende, quaesumus, Domine, beata Maria semper Virgine intercedente, istam ab omni adversitate familiam tuam: et toto corde tibi prostratam, ab hostium propitius tuere clementer insidiis.
DE SANCTIS
Omnipotens et clementissime Deus, qui Montis Carmeli ordinem gloriosissimae Virginis Mariae, Genitricis Filii tui Domini nostri Jesu Christi, sacrato titulo insignitum, Sanctorum tuorum Patris nostri Eliae et Elisei Prophetarum, Angeli et Anastasii Martyrum, Cyrilli et Alberti Confessorum, Euphrasiae, Teresiae et Mariae Magdalenae Virginum, et aliorum plurimorum meritis decorasti: tribue nobis, quaesumus; ut, per eorum suffragia ab instantibus malis animae et corporis liberati, ad te, verum Carmeli verticem, gaudentes pervenire valeamus. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.
V. In omni tribulatione et angustia succurrat
nobis pia Virgo Maria.
R. Amen.
DE. S. JOSEPH
Ant. Ecce fidelis servus * et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam.
V. Gloria et divitiae in domo ejus.
R. Et justitia ejus manet in saeculum saeculi.
Oratio.
Deus, qui ineffabili providentia beatum Joseph sanctissimae Genitricis tuae sponsum eligere dignatus es: praesta, quaesumus; ut, quem protectorem veneramus in terris, intercessorem habere mereamur in caelis. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. R. Amen.
After Lauds
The Commemoration of Our Holy Father Elias is said daily after Lauds; however, it is omitted in Offices of Major Doubles, and when a Commemoration of Our Holy Father Elias, or of all Saints, has already been made.
DE S.P.N. ELIA
Ant. Elias homo erat * similis nobis passibilis; et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. Et rursum oravit, et caelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.
V. Verba Domini continuit caelum.
R. Et dejecit de caelo ignem ter.
Oratio.
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus: ut, sicut beatum Eliam, Prophetam tuum et Patrem nostrum, ante communem mortem curro igneo aereum elevasti ad caelum; ita nos facias, eo interveniente, dum vivimus, a terrenis semper ad caelestia spiritu sublevari, et cum eo in resurrectione justorum pariter gaudere. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.